The Bible

 

Threni 4:1

Study

       

1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum, mutatus est color optimus ! dispersi sunt lapides sanctuarii in capite omnium platearum !

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #419

Study this Passage

  
/ 1232  
  

419. "Ut non flaret ventus." - Quod significet ne laederentur boni, et (ne) mali ante diem rejicerentur, constat ex significatione "venti", quod sit Divinum procedens, quod est Divinum Bonum unitum Divino Vero; quare quod "non ventus flaret" significat quod remisse et leniter influeret: quod "ne flaret ventus super terram", significet ne laederentur boni, ac ne mali ante diem rejicerentur, est quia separationes bonorum a malis et rejectiones malorum in spirituali mundo fiunt per varios gradus remissionis et intensionis Divini procedentis a Domino ut Sole: quando hoc remisse influit, tunc separantur boni a malis; et cum intense, tunc rejiciuntur mali: causae sunt, cum Divinum a Domino remisse influit, tunc est tranquillum et serenum ubivis, in quo apparent omnes quales sunt quoad statum sui boni; tunc enim in luce sistuntur omnes; quare tunc qui in bono sunt ex origine spirituali separantur ab illis qui in bono sunt solum ex origine naturali, inspicit enim Dominus illos qui in spirituali bono sunt, et eos adducit, et sic separat. Qui in bono sunt ex origine spirituali, sunt illi de quibus in sequentibus dicitur quod "signati super frontibus", sunt enim spirituales et angeli caeli; at qui solum in bono sunt ex origine naturali, illi non boni sunt, quia non spirituales; bonum enim apparens apud illos est malum, quia spectat se et mundum pro fine; nam bonum in externa forma agunt propter sui gloriam, honorem et lucrum, et non propter bonum proximi; proinde bonum faciunt modo ut spectentur ab hominibus: hi qui mere naturales, sunt qui "non signati", et qui postea rejiciuntur. Cum autem Divinum a Domino intense influit, tunc bona quae apud malos dissipantur, quoniam in se non bona sunt sed mala, et mala non sustinent influxum Divini: inde fit quod externa apud illos claudantur; quibus clausis interiora aperiuntur, in quibus non nisi quam mala et inde falsa sunt; unde illis dolores, angores et cruciatus, propter quos se dejiciunt in inferna, ubi similia mala et falsa sunt.

[2] Quando influxus Divini intenditur, quod fit cum rejiciendi sunt mali, tunc inferius in mundo spirituali existit ventus fortiter flans, sicut tempestas et procella; hic ventus est qui in Verbo vocatur "ventus orientalis", de quo etiam in sequentibus: inde quoque dejectio malorum in Verbo describitur per ventos vehementes et impetuosos, per tempestates et procellas. Per "ventum Jehovae" significatur simile quod per "spiritum Jehovae", nam intelligitur ventus respirationis, qui etiam vocatur spiritus. Inde est quod in lingua Hebraea et in multis aliis linguis "spiritus" denominatur ex eadem voce ex qua "ventus": ex hac causa est, quod maxima pars hominum de spiritu et de spiritibus non aliam ideam ceperint quam sicut de vento, qualis est ventus respirationis; inde opiniones in orbe etiam erudito, quod spiritus et angeli sint sicut venti, in quibus solum est vitale cogitationis; haec etiam causa est quod pauci ex illis se persuaderi patiantur quod Spiritus et angeli sint homines, corpore, faciebus et sensoriis praediti sicut homines in tellure. Quod per "ventum" et "Spiritum", ubi de homine dicuntur, significetur vita veri, seu vita secundum vera aut praecepta Domini, est quia respiratio, quae est pulmonum, correspondet illi vitae, ac cor et ejus motus correspondet vitae boni. Sunt enim binae vitae, quae unum facient apud hominem, vita veri et vita boni; vita veri est vita intellectus hominis; vita autem boni est vita voluntatis ejus: in intellectu enim resident vera, quia haec faciunt intellectum; in voluntate autem resident bona, quia haec faciunt voluntatem. Simile significatur in Verbo per "animam et cor", quando utrumque nominatur.

[3] Ex his constare potest quid intelligitur per "ventum" et per "spiritum Jehovae", nempe Divinum Verum; ac per "quatuor ventos" Divinum Verum unitum Divino Bono. Quoniam per "ventum" intelligitur ventus seu spiritus respirationis, et per illum significatur Divinum Verum, ac vita spiritualis illis qui recipiunt id, ideo ille ventus etiam vocatur "halitus narium Jehovae", et quoque: "halitus oris", ac "respiratio"; ut constare potest a sequentibus his locis:

Apud Ezechielem,

"Vidi et super" ossibus aridis "nervi, et caro ascendit, et obducta est super illa cutis superius; spiritus tamen non in illis: tunc dixit ad me, Propheta super spiritu, propheta, fili hominis, et dic ad spiritum, Sic dixit Dominus Jehovih, A quatuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant" (37:8, 9):

quid per "ossa arida" ibi significatur, in mox praecedente articulo dictum est, nempe illi quibus non aliquid vitae spiritualis est, seu quibus non aliqua vita per Divinum Verum; ejus inspiratio a Domino significatur per "Propheta super spiritu, et dic ad Spiritum, A quatuor ventis veni, spiritus, et inspira in occisos hos ut vivant": quod hic per "spiritum" intelligatur spiritus respirationis, patet nervi enim, caro et cutis erant, sed adhuc non respiratio; quare dicitur, "Dic ad spiritum ut inspiret in illos": inde constare potest quod "spiritus" seu "ventus" ille significet vitam spiritualem. Quod non communis respiratio intellecta sit, constat ex eo, quod dicatur quod "domus Israelis esset illa ossa arida", hoc est, quod essent absque vita spirituali; et quod postea dicatur de illis, "Dabo spiritum meum in vobis, ut vivatis, et collocabo vos super terra vestra ut vivatis" (vers. 14); per quae significatur quod regenerandi sint, ut ex illis fiat ecclesia; regeneratio fit per vitam secundum Divinum Verum, ex quo vita spiritualis; et per "reducere super terram" significatur ut fiant ecclesia; "terra Canaan" significat ecclesiam.

[4] Apud Mosen,

"Inspiravit" Jehovah (Deus) "in 1 nares ejus animam vitarum, et factus est homo in animam viventem" (Genesis 2:7):

hic quoque in sensu litterae intelligitur ventus respirationis, quoniam dicitur, "Inspiravit in nares ejus"; sed quod intelligatur vita spiritualis, quae est vita intelligentiae et sapientiae per Divinum Verum, patet ex eo quod dicatur quod "inspiraverit animam vitarum", et quod homo inde "factus sit in animam viventem"; "anima vitarum" et "anima vivens" est vita spiritualis, nam homo absque illa anima vocatur homo mortuus, tametsi corpore et sensibus vivit: inde quoque constare potest quod per "animam", "spiritum" et "ventum" in Verbo intelligatur vita spiritualis.

[5] Apud Johannem,

Jesus dixit discipulis, "Pax vobis; sicut misit Me Pater, ita Ego mitto vos: atque hoc dicens inspiravit et dixit illis, Accipite spiritum sanctum" (20:21, 22):

quod Dominus "inspiraverit et dixerit illis, Accipite spiritum sanctum", significat simile quod Jehovah "inspiraverit in nares Adami animam vitarum", quod nempe vitam Spiritualem, "spiritus sanctus" enim significat Divinum Verum procedens a Domino, ex quo vita spiritualis: quod docerent illud ex Domino, significatur per "Sicut misit Me Pater ita Ego mitto vos"; Dominus enim fuit Ipsum Divinum Verum cum in mundo, quod docuit ex Divino suo Bono quod in Ipso ex conceptione; hoc Divinum est quod Dominus hic et alibi vocat "Patrem"; et quia cum abivit e mundo univit Divinum Verum Divino Bono, ut in Ipso unum essent, et quia tunc Divinum Verum procedit ab Ipso, ideo dixit, "Sicut misit Me Pater ita Ego mitto vos.

Quod ventus respirationis significet vitam spiritualem fit ex correspondentia (videatur in Arcanis Caelestibus, 3883-3896): cognoscuntur etiam omnes in mundo spirituali ex sola respiratione, quales sunt; qui in vita respirationis caeli sunt, illi inter angelos sunt; qui autem in illa respiratione non sunt, illi dum in caelum veniunt, non possunt respirare ibi; inde illis angor quasi ex suffocatione (de qua re etiam videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1119, 3887, 3889, 3892, 3893). Ex ea correspondentia est quod dicatur "inspiratio", quod prophetae dicantur "inspirati", et quod Verbum dicatur "Divinitus inspiratum."

[6] Ex his constare potest quid significatur per Domini verba apud Johannem,

"Nisi quis generatus fuerit ex aqua et spiritu, non potest ingredi in regnum De:... oportet vos generari denuo; ventus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, 2 atqui non scis unde venit et quo abit; sic est omnis qui generatus est a spiritu" (3:5, 7, 8):

per "generari denuo" intelligitur regenerari; et quia homo regeneratur per vitam secundum Divinum Verum, et omne Divinum Verum, per quod homo regeneratur, procedit ex Domino ac influit apud illum quando nescit, inde dicitur, "Ventus quo vult spirat, et vocem ejus audis, atqui non scis unde venit et quo abit": ita describitur vita spiritus hominis quae ei per regenerationem "ventus" est Divinum Verum per quod illa vita; quomodo id influit a Domino, homo prorsus nescit quamdiu est in mundo, quoniam tunc ex naturali homine cogitat; modo aliquid percipit quod ex spirituali homine in naturalem influit; hoc itaque est quod intelligitur per "Vocem ejus audis, et non scis unde venit et quo abit": "aqua" ex qua generatur significat verum ex Verbo, et "spiritus" significat vitam secundum illud.

(Quod "aqua" significet verum, videatur supra, n. 71.)

[7] In Threnis,

"Spiritus narium nostrarum, Unctus Jehovae, captus est in foveis eorum, de quo dixeramus, In umbra illius vivemus inter gentes" (4:20):

per "Unctum Jehovae" hic intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, simile enim per "Unctum Jehovae" quod per "Regem" significatur; (quod "Rex" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum Verum, videatur supra, n. 31; et quod etiam "Unctus Jehovae", supra, n. 375); inde est quod dicatur "Spiritus narium nostrarum, de quo dixeramus, In umbra illius 3 vivemus", "spiritus" enim ac "ventus narium" in supremo sensu significat Divinum Verum, ut supra dictum est; quod Divinum Verum perierit per falsa mali, significatur per quod "captus in foveis eorum" ("foveae" sunt falsa mali).

[8] Alibi in Threnis,

"Vocem meam audivisti", Jehovah; "ne abscondas aurem tuam ad respirationem meam, ad clamorem meum" (3:56):

"abscondere aurem ad respirationem et ad clamorem" significat ad cultum, confessionem et preces quae ex veris et ex bonis: omnis enim cultus, confessio et precatio erit ex veris et ex bonis; ex utrisque erunt ut audiantur; si ex solis veris sunt non audiuntur quia non vita est in illis; vita veri est ex bono: "respiratio" dicitur ibi de veris, et "clamor" de bonis (quod "clamor" dicatur de bonis, videbitur alibi).

[9] Apud Mosen,

"Omne cui flatus spiritus vitarum in naribus ejus, ab omni quod in arida, mortua sunt" (Genesis 7:22):

quid haec in sensu litterae significant, quisque videt; quod nempe per diluvium exstincta fuerint omnia quae super terra, ita omnes homines qui vixerunt praeter Noachum et ejus filios: sed quid in sensu spirituali per illa verba significatur, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 805, 806, ubi explicata sunt); quod nempe per "flatum spiritus vitarum in naribus" intelligatur vita spiritualis, quae fuit illis qui ab Antiquissima Ecclesia; "diluvium" enim significat finem illius ecclesiae, ac ultimum judicium quod factum quando omne ecclesiae exstinctum fuit.

Apud Davidem,

"Aures illis, non audiunt, etiam non est ventus in ore illorum" (Ps 135:17):

"non ventus in ore illorum" significat quod non verum in cogitatione, "os" enim significat cogitationem.

[10] Apud Jeremiam,

"Onagri... anhelarunt ventum sicut ceti, consumpti sunt oculi eorum eo quod non herba" (14:5, 6):

"anhelare ventum sicut ceti significat non dari verum quod hauriant; "eo quod non herba" significat quia non verum in ecclesia. Quoniam dejiciuntur mali per vehementiorem influxum Divini Veri et Boni procedentis a Domino ut Sole, ut supra dictum est, ideo quoque dejectio illorum qui in falsis mali sunt per "flatum narium Jehovae" describitur:

Ut apud Esaiam,

"Paratum ab heri Thopheth rogus ejus, ignis et ligna multa" praeparata, "flatus Jehovae sicut fluvius sulphuris accendit eos" (30:33):

apud Davidem,

"Apparuerunt alvei aquarum, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Jehovae, a flatu spiritus nasi tui" (Psalmuss 18:16 [B.A. 15]):

apud Mosen,

"A flatu narium tuarum coacervatae sunt aquae spirasti vento tuo, contexit eos mare" (Exod 15:8, 10):

et apud Hiobum,

"Machinatores iniquitatis... ab halitu Dei pereunt, a spiritu nasi Ejus consumuntur" (4:8, 10)

per "flatum", "spiritum" et "halitum narium Jehovae", etiam hic intelligitur Divinum procedens, per quod disperguntur et dejiciuntur mali, dum intense et fortiter influit; sed de hoc influxu dicetur in sequentibus, ubi de "procellis", "tempestatibus" et de "vento orientali."

[11] Quod "ventus terrae" etiam significet Divinum procedens, est quoque ex correspondentia cum ventis in mundo spirituali; existunt enim in mundo spirituali etiam venti, qui oriuntur ex determinatione influxus Divini et existunt ad inferiora terrae ibi: in caelis raro aliqui venti nisi lenes appercipiuntur, sed apud illos qui inferius super terris habitant frequenter, increscunt enim illi secundum descensum; determinationes illorum sunt a plagis in quas influit Divinum, imprimis a septentrione: et quia venti ibi sunt ex spirituali origine, inde quoque spiritualia significant, in genere Divinum Verum ex quo:

Ut apud Davidem,

Jehovah "contignans aquis triclinia sua, ponit nubes currum suum, ambulat super alis venti, facit angelos suos ventos, ministros suos ignem flammantem" (Psalmuss 104:3, 4):

per "aquas", "nubes" et "alas venti" significatur Divinum Verum in ultimis, quod est sicut verum sensus litterae Verbi: quia hoc in ultimis est, dicitur quod "contignet aquis triclinia sua, ponat nubes currum suum, ambulet super alis venti"; "aquae" sunt vera in ultimis, "nubes" et "alae venti" similiter, "currus" est verum doctrinae: quod "faciat angelos suos ventos, et ministros suos ignem flammantem", significat quod faciat illos ut sint receptiones Divini Veri ac Divini Boni; per "angelos" intelliguntur qui in regno spirituali Domini sunt, qui quia recipientes Divini Veri sunt, dicitur quod "faciat eos ventos"; et per "ministros" intelliguntur qui in regno caelesti Domini sunt, qui quia recipientes Divini Boni sunt, dicitur quod "faciat illos ignem flammantem"; "ignis flammans" significat bonum amoris et inde verum. (Quod in qui in regno spirituali Domini sunt, sint recipientes Divini Veri, et qui in regno caelesti recipientes Divini Boni, videatur in opere De Caelo et Inferno 20-28:

quod angeli dicantur "angeli" ex receptione Divini Veri, videatur supra, n. 130, 4 412(b): et quod ministri dicantur "ministri" ex receptione Divini Boni, videatur etiam supra, n. 155: et quod "ignis" significet bonum amoris, n. 68.)

[12] Apud eundem,

Jehovah "inclinavit caelos, descendit, et caligo sub pedibus Ipsius, et equitavit super cherubo, volavit, et vectus super alis venti" (Psalmuss 18:10, 11 [B.A. 9, 10]).

per quod "Jehovah inclinavit caelos, descendit", significatur visitatio quae praecedit ultimum judicium; per "caliginem sub pedibus Ipsius" significatur in inferioribus falsa mali; per "equitavit super cherubo, volavit et vectus super alis venti" significatur omnipresentia cum Divino; "alae venti" sunt Divinum Verum in ultimis (ut supra).

[13] Apud Jeremiam,

"Factor terrae per virtutem suam, praeparans orbem per sapientiam suam, per intelligentiam suam extendit caelos; ad vocem quam dat Ille, multitudo aquarum in caelis; et ascendere facit vapores a fine terrae, fulgura imbri facit, et educit ventum e thesauris suis" (10:12, 13; 51:15, 16):

et apud Davidem,

"Qui ascendere facit Vapores ab extremitate terrae, fulgura pluviae Facit, qui educit ventum e thesauris suis" (Psalmuss 135:7):

per haec in sensu spirituali describitur reformatio hominis, ac instauratio ecclesiae: ex reformatione et instauratione illa vocatur Dominus "Factor terrae", et alibi "Formator" et "Creator"; "terra" est ecclesia: Divinum Bonum per quod reformatio, significatur per quod "praeparet orbem per sapientiam suam"; "orbis" est ecclesia, ac dicitur de bono: Divinum Verum, per quod etiam, significatur per "vocem quam dat, multitudo aquarum in caelis"; "vox quam dat" significat influxum Divini Veri, "multitudo aquarum in caelis" significat receptionem; "aquae" sunt vera: ultima vera, quae sunt cognitiones ex sensu litterae Verbi, significantur per "vapores ex fine terrae"; spiritualia inde, significantur per "fulgura pluviae" ("fulgura" dicuntur ex luce caeli, et "pluvia" ex influxu) reformatio inde per Divinum Verum ab Ipso, significatur per "Educit ventum e thesauris suis." Ita intelliguntur omnia haec in caelis.

[14] Apud Davidem,

"Qui projicit grandinem suam sicut bolos, coram frigore Ejus quis consistet? Mittit verbum suum, liquefacit ea, spirare facit ventum suum, fluunt aquae: annuntiat verbum suum Jacobo, statuta sua et judicia sua Israeli" (Psalmuss 147:17-19):

per haec quoque describitur reformatio, sed quoad naturalem hominem: scientifica ibi et cognitiones quae apud hominem ante reformationem, significantur per "grandinem quae sicut boli, quis coram frigore ejus consistet?" nam homo ante reformationem est prorsus frigidus; frigus quoque illud manifeste sentitur cum Divinum e caelo influit; et quia dissipantur illa frigora per receptionem Divini Boni ac Divini Veri, ita per reformationem, ideo dicitur, "Mittit verbum suum, liquefacit ea; spirare facit ventum suum, fluunt aquae"; per "verbum" significatur Divinum Bonum unitum Divino Vero, per "ventum" significatur Divinum Verum, et per "fluunt aquae" significatur receptio veri; et quia haec significantur per illa verba, ideo adjicitur, "Annuntiat verbum suum Jacobo, statuta sua et judicia Israeli"; per "Jacobum" et "Israelem" significatur ecclesia, per "Jacobum" ecclesia quae in bono, et per "Israelem" ecclesia quae in veris; "statuta et judicia" sunt vera externa et interna quae ex bono.

[15] Apud eundem,

"Laudate Jehovam... ignis et grando, nix et vapor, ventus procellae faciens verbum Ipsius" (Ps. 148:7, 8):

quod per "ignem et grandinem", per "nivem et vaporem", ac per "ventum", alia significentur quam illa, patet; quid enim foret in Verbo Divino de illis dicere quod "laudarent Jehovam"? Per "ignem" vero et "grandinem", ac per "nivem et vapores", significantur jucunda amorum naturalis hominis, et ejus scientifica et cognitiones; sunt enim illa "ignis et grando, ac nix et vapor", antequam reformatus est homo et factus spiritualis; sphaera vitae eorum, dum effluit ab illis, in mundo spirituali similia sistit; ex illis colere Dominum, significatur per quod "illa laudabunt Jehovam"; "laudare" est colere: per "ventum procellae" autem significatur Divinum Verum quoad receptionem; quare etiam dicitur "ventus procellae faciens verbum Ipsius"; "facere verbum" est recipere vita quae doctrinae sunt.

[16] Sicut omnia in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita etiam "ventus", et in eo sensu significat falsum, ut in sequentibus:

Apud Esaiam,

"Ecce omnes iniquitas, nihil opera eorum, ventus et inanitas fusilia eorum" (41:29):

"ventus et inanitas" sunt falsa mali et mala falsi, "ventus" falsa mali, et "inanitas" mala falsi; nam ubi est inane et vacuum, hoc est, absque bono et vero, ibi est malum et falsum: quod per "ventum" ibi falsa significentur, patet ex eo, quod dicatur "Omnes sunt iniquitas, nihil opera eorum"; tum quod dicatur quod "fusilia sint ventus et inanitas"; per "fusilia" enim significantur quae homo ex propria intelligentia excludit, quae omnia sunt falsa et mala.

Apud Jeremiam,

Prophetae erunt in Ventum, nec Verbum in iis" (5:13):

per "prophetas" significantur illi qui docent vera, et abstracte vera doctrinae, hic falsa doctrinae: falsa significantur per "ventum"; quare etiam dicitur "Non verbum in iis"; verbum significat Divinum Verum.

[17] Apud eundem,

"Dispergam eos sicut paleam advolantem ad ventum deserti" (13:24);

"ventus deserti" significat ubi non verum, proinde falsum; "desertum" enim in Verbo significat ubi non bonum quia non verum.

Apud eundem,

"Omnes pastores tuos pascet Ventus, et amasii tui in captivitatem abibunt" ( 5 22:22):

per "pastores" in Verbo significantur qui docent bonum vitae et ducunt ad illud, quod fit per vera; hic autem per "pastores "intelliguntur qui non docent bonum vitae, minus ducunt ad illud, quia in falsis sunt; hoc intelligitur per quod "omnes pastores tuos pascet ventus"; "ventus" est falsum quod captant et amant: per "amasios qui in captivitatem abibunt" significantur jucunda amorum sui et mundi, et inde jucunda malorum; "amasii" sunt illa jucunda, et "captivitas" est detentio in infernis.

[18] Apud Hoscheam,

"Ephraim pascit ventum, et persequitur eurum: omni die mendacium et vastationem multiplicat, et foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur" (12:2 [B.A. 1]):

per "Ephraim" significatur intellectuale ecclesiae, per "Assyrium" ratiocinatio, et per "Aegyptum" scientificum; quare per "Ephraim pascit ventum et persequitur eurum significatur quod intelligentes in ecclesia imbuant falsa quae prorsus dissipant vera; "ventus" est falsum, ac "eurus" est falsum exsiccans et dissipans vera; quia per "ventum" et "eurum" illa significantur, ideo quoque dicitur "Omni die mendacium et vastationem multiplicat"; "mendacium" etiam significat falsum, ac "vastatio" dissipationem veri: "foedus cum Assyrio pangunt, et oleum in Aegyptum defertur", significat quod per ratiocinia ex scientificis false applicatis pervertant vera et bona ecclesiae; "pangere foedus cum Assyrio" significat ex falsis ratiocinari et perdere vera; "oleum in Aegyptum deferri" significat bonum ecclesiae per scientifica destruere qui enim in principiis falsi est, is applicat illis scientifica quae hausit ex pueritia, quoniam non aliud videt intellectus ejus: intellectus enim formatur vel ex veris vel ex falsis; si ex veris videt vera, si ex falsis videt falsa; haec videt in naturali homine, in cujus memoria resident scientifica, ex quibus eligit quae favent, et illa quae non favent vel pervertit vel rejicit.

[19] Apud eundem,

"Sociatus idolis Ephraim, ... recessit vinum eorum, scortando scortari fecerunt, dilexerunt, addiderunt ignominiam clipei ejus, ligavit ventus eam in alis ejus, et pudefient a sacrificiis suis" (4:17-19):

per "Ephraim" significatur ecclesia quoad intellectum veri, hic quod non verum intelligat sed falsum; falsa ecclesiae significantur per "idola"; inde patet quid significatur per "Sociatus Ephraim idolis": per "ventum in alis" significatur ratiocinatio ex fallaciis unde falsa. (Quid reliqua significant, videatur supra, n. 283(e) et 376(g), ubi explicata sunt, )

Simile etiam per "ventum in alis" significatur apud Sachariam (cap. 5:9).

Apud Jeremiam,

"Erunt cameli eorum in praedam, et multitudo pecorum eorum in spolium, et dispergam eos in omnem ventum, abscissos anguli" (49:32):

per "dispergere eos in omnem ventum" significatur in omne falsum et malum, dissipatis veris et bonis. (Reliqua videantur explicata supra, n. 417(b).)

[20] Apud Ezechielem,

"Tertiam partem disperges in ventum, et gladium evaginabo post illos" (5:2, 12):

haec dicta sunt de capillis capitis et barbae, quos novacula ex mandato abrasit; et per "capillis" illos significatur ultimum veri in ecclesia; nam universum caelum et universa ecclesia sunt coram Domino sicut unus homo; unde omnia caeli et ecclesiae correspondent omnibus hominis, tam illis quae extra illum sunt quam quae intra illum; (de qua correspondentia videatur in opere De Caelo et Inferno 87-102); quare "capilli capitis" et "barbae", quia ultima hominis sunt, correspondent ultimis veri et boni: ultima veri et boni sunt qualia sunt vera ultima sensus litterae Verbi; quod haec ultima a Judaeis perversa, falsificata et adulterata fuerint, significatur per illa quae de capillis capitis et barbae Prophetae ibi dicuntur: quod "dispergeret tertiam partem ejus in omnem ventum" significat dissipationem omnis veri; et quia dissipato vero arripiuntur mera falsa, ideo dicitur "Gladium evaginabo post illos"; "gladius" significat destructionem veri per falsum (videatur supra, n. 131(b)). Nisi sciretur quod talia, quae supra dictum sunt, per "capillis" significentur, quis intellecturus esset quid involveret quod mandatum esset Prophetae, quod "abraderet capillis capitis sui et barbae suae, et tertiam partem combureret in medio urbis, tertiam partem percuteret gladio circum eam, et tertiam partem dispergeret in omnem ventum, et quod gladius evaginaretur post illos"?

[21] Quod falsificatio veri a Judaeis per id significetur, patet manifeste a sequentibus in eo capite, ubi inter alia dicitur,

"Hoc Hierosolyma;... mutavit judicia mea in impietatem prae gentibus, et statuta mea prae terris quae circum eam" (vers. 5, 6, ibi).

Apud eundem,

"Omnes turmas ejus dispergam in omnem ventum, et gladium evaginabo post illos" (12:14):

per haec similia significantur.

Apud Matthaeum,

"Descendit imber, ... et flarunt venti, et irruerunt in domum illam; tamen non cecidit, fundata enim erat super petra" (7:24, 25, 27):

per "descendit imber" et "flarunt venti", significantur tentationes, et inde quoque falsa irruentia; nam tentationes spirituales non aliud sunt quam infestationes mentis a falsis et malis: quare per "ventos" etiam hic significantur falsa. (Reliqua videantur explicata supra, n. 411(c).)

[22] 6 Quoniam, ut supra dictum est, in mundo spirituali sicut in mundo naturali existunt venti fortes et procellae; sed procellae in mundo spirituali existunt ex influxu Divini in inferiora ubi sunt qui in malis et falsis; influxus ille sicut descendit e caelis versus terras quae infra sunt, eo fit densior, et apparet sicut nubes, ac apud malos densa et opaca secundum mali quantum et quale: hae nubes sunt apparentiae falsi ex malo, oriundae ex sphaeris vitae eorum, nam circum unumquemvis spiritum et angelum est sphaera vitae. Cum Divinum fortiter emittitur a Domino ut Sole, ac in densas et opacas has nubes influit, oritur procella, quam spiritus ibi percipiunt similiter ac homines procellas in tellure; procellas aliquoties illas etiam mihi percipere datum est, et quoque ventum orientalem, per quem dissipati sunt mali, et conjecti in inferna, quando ultimum judicium peragebatur: ex his constare potest quid "procellae", "tempestates", ac "venti impetuosi" significant in sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"Disperges eos, ut ventus auferat eos, et procella dissipet eos" (41:16);

apud Jeremiam,

" 7 En procella Jehovae ira exivit, et turbo minans irruere, super caput impiorum irruet" (23:19; 30:23);

apud Davidem,

"Festinabo ereptionem meam a vento impetuoso, a procella" (Psalmuss 55:9 [B.A. 8]);

apud eundem,

"Deus mi persequere eos per procellam tuam, et per tempestatem tuam, terre illos" (Ps. 83:14, 16 [B.A. 13, 15]);

apud Ezechielem,

"Faciam perrumpere ventum procellarum in excandescentia mea, et pluvia inundans in ira mea fiet... in consummationem" (13:13);

apud Jeremiam,

"Malum exibit a gente ad gentem, et procella magna excitabitur a lateribus terrae" (25:32);

apud Esaiam,

"A cum Jehovah Zebaoth visitaberis cum... procella et tempestate, et flamma ignis comedentis" (29:6);

apud Amos,

"Succendam ignem in muro Rabbae, qui comedet palatia ejus, ... cum procella in die tempestatis" (1:14);

apud Nahum,

"Jehovae in procella et tempestate via" (1:3 8 );

apud Sachariam,

"Dominus Jehovih buccina clanget, et incedet in procellis meridiei" (9:14);

apud Davidem,

"Super impios... ventus procellarum, portio calicis" impiorum (Psalmuss 11:6);

apud eundem,

"Veniet Deus noster, et non tacebit, ... circum illum procella flabit vehementer" (Psalmuss 50:3);

apud Hoscheam,

"Ventum serunt, ideo procellam metent" (8:7):

per "procellam" et "tempestatem" in his locis significatur dispersio falsorum et malorum, ex causa quia illi qui in falsis mali sunt, dejiciuntur in infernum per ventum procellosum.

[23] Apud Davidem,

"Qui 9 descendunt mare navibus, facientes opus in aquis multis;... et dixit et constitit ventus procellae, et in altum sustulit fluctus ejus; ...subsistere fecit procellam, ut silerent fluctus ejus" (Ps. 107:23, 25, 29):

haec de tentationibus et de liberatione ab illis; per "ventum procellae" et inde "fluctus elevatos maris significantur tentationes; quoniam tentationes spirituales fiunt per irruptionem falsorum in cogitationes, ex quibus conscientiae morsus, ac mentis et animi dolores; illae significantur per "Constitit ventus procellae, et in altum sustulit fluctus ejus"; liberatio ab illis significatur per quod "subsistere fecerit procellam ut silerent fluctus."

[24] Simile significatur per haec apud Marcum,

"Fiebat turbo Venti magnus, et, fluctus irruerunt in navim, ita ut illa jam impleretur: cum vero" Jesus "esset in puppi super cervicali dormiens; et expergefecerunt Ipsum, et dicunt Ipsi, ... Annon curae Tibi est quod pereamus? Et expergefactus increpavit ventum, et dixit mari, Sile, obtumesce; et quievit ventus, et facta est tranquillitas magna" ( 10 Marcum 4:37-39);

et apud Lucam,

"Cum navigarent, obdormivit" Jesus; "cum invasit procella venti lacum, ita ut eo 11 implerentur, et periclitarentur; et accedentes expergefecerunt Ipsum, dicentes, Magister, Magister, perimus: et Ipse expergefactus increpavit ventum et fluctum maris, qui cessarunt, et facta est malacia" (8:23, 24):

hoc miraculum Domini similiter involvit arcana caeli et interiora ecclesiae prout omnia reliqua. Miracula Divina a miraculis non Divinis differunt in eo, quod miracula Divina quoque significent Divina, quia Divinum est in illis; at miracula non Divina nihil significent, quia intus in illis nihil Divini est; ac praeterea in descriptione miraculorum Divinorum in Verbo, et in singulis ejus, est sensus spiritualis. Hoc miraculum involvit tentationes spirituales: "turbo venti magnus, ut fluctus irruerent in navim, ut illa impleretur", significat illas; et quod cum illi in summo timore essent "Jesus expergefactus increpaverit ventum, et dixerit mari, Sile, obmutesce, et quievit ventus et facta est tranquillitas magna", significat liberationem ab illis. Singula etiam verba ibi sensum spiritualem continent, sed illum singillatim evolvere non hujus locis est; modo quod "turbo" et "procella venti" significet tentationes, quia sunt irruptiones falsorum seu inundationes mentis a falsis; quod etiam patet ex increpatione venti et fluctuum et a verbis Domini ad mare, "Sile, obmutesce", sicut dixisset ad illa, seu ad illos qui inducunt tentationes.

[25] Praeterea venti qui in mundo spirituali existunt, ex diversis plagis ibi apparent exsurgere; quidam ex meridie, quidam ex septentrione, et quidam ex oriente; illi qui ex meridie dispergunt vera apud illos qui in falsis sunt, et qui ex oriente dispergunt bona apud illos qui in malis sunt: quod venti dispergant illa, est quia existunt ex potenti et forti influxu Divini per caelos in inferiora, ac ubi influit, implet vera et bona, hoc est, illorum mentes et animos qui in veris et bonis sunt, Divino; quare illi, apud quos interiora quae mentis et animi sunt mere falsa et mala sunt, et exterius vera mixta falsis et bona mixta malis, non sustinent influxum talem a Divino; unde recipiunt se in sua falsa et mala quae amant, et rejiciunt vera et bona, quae non amant nisi propter se et propter apparentiam.

[26] Ex his patet, qualem effectum edit ventus ab oriente veniens, qui ventuS orientalis vocatur, quod nempe apud malos dispergat omnia bona et vera, quae in forma externa stiterunt coram mundo, et quae locuti sunt ut apparerent; inde est quod isti vento adscribatur arefactio et exsiccatio; "arefactum" significat ubi non bonum, et "exsiccatum" ubi non verum, ut constare potest a locis in Verbo ubi ille ventus memoratur:

Ut apud Ezechielem,

Ecce vitis plantata, "nonne cum attigerit eam ventus orientalis, exarescet exarescendo?" (17:10);

apud eundem,

Vitis "evulsa est in ira mea, in terram projecta est, et ventus orientalis arefecit fructum ejus; divulsae sunt, exaruerunt virgae roboris ejus" (19:12);

apud Hoscheam,

Ephraim "inter fratres ferox, veniet eurus, Ventus Jehovae e deserto ascendens, et exarescet scaturigo ejus, et exsiccabitur fons ejus; ille depraedabitur thesaurum omnis vasis desiderii" (13:15);

apud Jonam,

"Factum est cum oriretur sol, praeparavit Deus Ventum orientalem exsiccantem" (4:8).

[27] Quod ventus orientalis etiam destruat omnia ubi mali sunt, terras eorum, habitationes eorum, thesauros eorum, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 61): causa quod destruat, est quia terrae, habitationes et thesauri in mundo spirituali correspondentiae sunt; quapropter pereuntibus illis pereunt quoque ea quae correspondent: inde est quod cum destructa ibi est terra, ubi mali habitaverunt, facies novae terrae pro bonis exsurgat. Quia talis vis inest vento orientali in mundo spirituali, ideo propter correspondentiam adductus est ventus orientalis

Quo exsiccaretur Mare Suph (Exodus 14:21);

Et qui produceret locustam (Exodus 10:13);

Et vocatur ventus durus (Esaias 27:8);

Et confringens naves Tharschisch (Psalmuss 48:8);

Frangens in corde marium (Ezechiel 27:26);

Et dispergens hostes (Jeremias 18:17).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5897

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5897. ‘Ad ponendum vobis reliquias in terra’: quod significet medium et intimum Ecclesiae, constat ex significatione ‘reliquiarum’ quod sint bona 1 juncta veris intus in homine recondita a Domino, de qua n. 468, x530, 560, 561, 660, 1050, 2 1906, 2284, 5135, 5342, hic medium et intimum Ecclesiae; medium et intimum dicitur quia quod intimum apud hominem est, hoc in naturali, ubi intima et interiora simul sunt, medium tenet; 3 in genere, quae in illis quae successive consequuntur, intima sunt, eadem in illis quae ex illis simul sunt, ut est in naturali, in 4 medio seu centro sunt, ita se disponunt 5 intima in exterioribus. ‘Ad ponendum vobis reliquias in terra’ involvit quod apud filios Jacobi intimum Ecclesiae erit, non quod illi in intimo essent sed quod repraesentativum Ecclesiae in omni sua forma apud illos institueretur, et quod Verbum ibi; haec significantur per reliquias respective ad Ecclesiam abstracte a gente.

[2] Reliquiae tum residui passim memorantur in Verbo, sed per 6 illas et hos solum reliquiae et residui populi aut gentis secundum litteram intellecti fuerunt; at quod in sensu spirituali significent bona et vera in interiore homine a Domino recondita, hactenus prorsus ignotum fuit; ut in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

In die illo erit germen Jehovae in honorem et in gloriam; et fructus terrae in magnificentiam et ornamentum evasioni Israelis, et fiet, relictus in Zione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma, 4:2, 3;

‘relicti in Zione et residui in Hierosolyma’ nusquam sanctificati fuerunt nec plus quam reliqui scripti ad vitam, unde liquet quod per ‘relictos et residuos’ intelligantur 7 quae sancta sunt et scripta ad vitam; illa sunt bona conjuncta veris in interiore homine a Domino recondita:

[3] apud eundem,

In die illo non addent amplius reliquiae Israelis, et evasio domus Jacobi, inniti percussori suo, sed innitetur Jehovae, Sancto Israelis in veritate. Reliquiae revertentur, reliquiae Jacobi ad Deum potentem, 10:20-22: quod ‘reliquiae’ non sint reliquiae alicujus populi aut gentis, constare potest ex eo quod in Verbo imprimis prophetico per ‘Israelem’ non Israel, nec per ‘Jacobum’ Jacob intellectus fuerit, sed per utrumque Ecclesia et quod Ecclesiae est; et quia hoc, per ‘reliquias’ non reliquiae Israelis ac Jacobi sed 8 vera et bona quae Ecclesiae, intelliguntur; imo nec reliquiae populi et residui gentis, cum ita dicitur, significant reliquias alicujus populi aut residuos alicujus gentis, quia per ‘populum’ in sensu interno significantur vera, n. 1259, 1260, 3295, 3581, et per ‘gentem’ bona, n. 1259, 1260, 1416; 9 quod per ‘reliquias’ vera et bona significentur', ignotum fuerit et peregrinum appareat, est quia sensus litteralis, imprimis ubi est historicus, abstrahit et fortiter detinet a cogitando talia:

[4] apud eundem,

Tunc erit semita reliquiis populi, ... quae residuae erunt ab Asshure, quemadmodum fuit Israeli per mare, cum ascenderet e terra Aegypti, 11:16;

similiter ' 10 residui' ab Asshure' sunt 11 qui non deperditi sunt per ratiocinia perversa; quod Asshur talia sint, videatur n. 1186:

apud eundem,

In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam ornatus et cidarim decoris reliquiis populi Sui, 12 28:5:

apud eundem,

Insuper addet evasio domus Jehudae residua radicem deorsum, et faciet fructum sursum; nam ex Hierosolyma exibunt reliquiae, et evasio e monte Zionis, 37:31, 32:

apud eundem,

Butyrum et mel comedet omnis residuus in medio terrae, 7:22:

apud Jeremiam,

Congregabo reliquias gregis Mei ex omnibus terris, quo dispersi illas, et reducam illas ad caulam earum, ut foetificent et multiplicentur, 23:3:

apud eundem,

Invenit gratiam in deserto populus residuorum gladio, eundo ad quietem dandum illi, Israeli, 31:2;

‘populus residuorum a gladio in deserto’ fuerunt illi qui dicti infantes, qui mortuis reliquis introducti sunt in terram Canaanem; infantes illi fuerunt 13 residui, et per illos significabantur bona innocentiae, et per introductionem in terram Canaanem repraesentabatur intromissio in regnum Domini:

[5] apud Ezechielem,

Residuos faciam, cum fuerint vobis evasores gladio inter gentes, quando dispersi fueritis in terra, tunc recordabuntur evasores vestri Mei, inter gentes ubi captivi erunt, 6:8, 9;

quod bona et vera a Domino in interioribus hominis recondita repraesentata fuerint per ‘residuos et reliquias apud gentes’, quo dispersi et ubi captivi facti sunt, est causa quia homo continue inter mala et falsa est, et ab illis in captivitate; mala et falsa sunt quae per ‘gentes’ significantur; externus 14 homo quando separatus 15 ab interno, prorsus in illis est, quapropter nisi Dominus colligeret bona et vera, quae passim in vitae 16 progressu 17 insinuantur 18 19 homini, homo nusquam salvari posset;

[6] nam absque reliquiis est nulli 20 salus:

apud Joelem,

Fiet, omnis qui invocaverit nomen Jehovae, et evadet, quia in monte Zionis et in Hierosolyma erit evasio, sicut dixit Jehovah, et inter residuos quos Jehovah vocans, 3:5 [KJV 2:32];

apud Micham, Erunt reliquiae Jacobi inter gentes, in medio populorum multorum, sicut leo inter bestias silvae, 5:7 [KJV 5:8]:

apud Zephaniam, Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, nec invenietur in ore eorum lingua doli; hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, 3:13;

describuntur hic reliquiae quoad quale suum, 21 hoc quale quod nusquam fuerit in 22 populo Israel vocato, notum est; 23 ex quo etiam patet quod per ‘reliquias’ intelligantur 24 alia; quod bona et vera, liquet quia haec sunt quae ‘non faciunt perversitatem, 25 non loquuntur mendacium, nec invenitur in ore eorum lingua doli’:

[7] apud Zachariam, Implebuntur plateae urbis pueris et puellis ludentibus in plateis ejus, ... quod mirabile erit in oculis reliquiarum populi Mei: ... jam non sicut diebus prioribus Ego reliquiis populi hujus, ... nam semen pacis, vitis dabit fructum suum, et terra dabit proventum suum, et caeli dabunt rorem suum; haeredes faciam reliquias populi hujus omnium istorum, 8:5, 6, 11, 12; ‘reliquiae’ hic vocantur semen pacis, 26 et 27 sunt illi qui in veris boni, quorum fructificatio describitur per 28 quod vitis dabit fructum suum, 29 terra proventum suum, et 30 caeli rorem suum.

[8] Reliquiae in sensu spirituali intellectae per 31 mala vitae et persuasiones falsi intercluduntur usque ut non amplius appareant, et per negationem veri quod prius agnitum 32 fuit, utrumque ex affectione, consumuntur, nam 33 hoc est commixtio veri et falsi, quae vocatur profanatio: de his 34 ita in Verbo:

apud Esaiam,

Removebit hominem, et multiplicabitur deserta in medio terrae, vix amplius in ea pars decima, et tamen erit ad exterminandum, 6:12, 13;

quod ‘decem’ sint reliquiae, videatur n. 576, 1906, 2284: 35 apud eundem,

Occidam fame radicem tuam, et residuos tuos occidet, 36 14:30;

de Philistaeis, qui sunt qui 37 in scientia cognitionum, et non in vita, n. 1197, 1198, 3412, 3413; residui vocantur ‘radix’ quia ex illis ut ex radice egerminant bona et vera quae faciunt ut homo sit homo; quare ‘removebit hominem’, ut mox supra apud Esaiam,

est perdere reliquias:

[9] apud Jeremiam,

Juvenes morientur gladio, filii eorum et filiae eorum morientur fame, et reliquiae non erunt eis, Jer. 11:22 38 , de viris 39 Anathoth:

apud eundem,

Sumam reliquias Jehudae, qui posuerunt facies suas ad veniendum in terram Aegypti, ad peregrinandum ibi, ut consumantur omnes; ... et non erit evasor, aut residuus reliquiis Jehudae, qui venerunt ad habitandum in terra Aegypti, 44:12, 14, 28; quod qui ex Jehudah non 40 peregrinarentur in Aegypto, nec 41 habitarent ibi, et quod hoc illis tam severe prohibitum fuerit, erat causa quia ‘tribus Jehudae’ repraesentabat caelestem Ecclesiam Domini, et caelestes 42 prorsus non volunt scire de scientificis quae per Aegyptum' significantur, sciunt enim omnia ex caelesti bono in quo sunt, quod bonum periret si se conferrent ad scientifica; immo qui a caelesti regno Domini, quia in caelesti 43 bono sunt, et caeleste verum est charitas, at spirituale verum est fides, ne quidem nominare volunt fidem, ne a bono descendant et 44 spectent retro, videatur n. 202, 337, 2715, 3246, 4448; 45 haec etiam sunt quae intelliguntur per Qui 46 super domo, non descendet ad tollendum quid e domo; et qui in agro, non revertetur retro ad tollendum vestimenta 47 , Matth. 24:17, 18;

videatur mox supra n. 5895:

tum per illa verba, Mementote uxoris Loti, Luc. 17:32,

quae spectavit retro, et facta statua salis: de spectare et reverti retro, videatur n. 2454, 3652.

[10] 48 Per gentes quae ita devovebantur ut ne quidem aliqui residui relinquerentur, repraesentabatur quod iniquitas ita apud illos consummata fuerit ut nihil boni et veri superesset, ita quod nullae reliquiae; ut apud Mosen,

Percusserunt Ogum regem Bashanis, et omnes filios ejus, et omnem populum ejus, usque dum non reliquerint 49 residuos, Num. 21:35, Deut. 3:3:

apud eundem,

[11] Ceperunt omnes urbes Sihonis, et devotioni dederunt omnem urbem hominis, et mulieres, et infantem, non reliquerunt residuum, Deut. 2:34;

etiam alibi, ubi legitur quod devotioni dati fuerint. Cum reliquiis, seu bonis et veris in interioribus hominis a Domino reconditis, ita se habet: cum homo in bono et vero est ex affectione, ita ex libero, tunc bonum et verum 50 implantatur; et quando hoc, angeli e caelo propius accedunt et se conjungunt homini; haec conjunctio est quae facit ut bona cum veris in interioribus hominis existant; sed cum homo in externis est, ut cum in mundanis et corporeis, tunc removentur angeli, quibus remotis nihil prorsus ex bonis et veris illis apparet; at usque, quia semel conjunctio facta est, homo in facultate conjunctionis cum angelis est, ita cum bono et vero quae illis, sed conjunctio illa non fit saepius et plus quam Domino beneplacet, Qui disponit illa secundum omnem vitae hominis usum.

Footnotes:

1. conjuncta

2. The Manuscript inserts 1738

3. quae enim

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. interiora

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript inserts talia.

8. reliquiae veri ac boni

9. quod reliquiae et residui populi et gentis significent talia

10. residuae

11. quae non deperdita

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. reliquiae

14. The Manuscript inserts enim.

15. The Manuscript inserts est.

16. The Manuscript inserts ejus.

17. The Manuscript places this after quae.

18. et illa reconderet

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. quod

22. gente... vocata

23. The Manuscript inserts sed in historicis verbi memoratur contrarium.

24. bona cum veris

25. nec

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. semen pacis sunt vera boni

28. vitem, quod dabit

29. per terram,

30. The Manuscript inserts per caeli rorem ejus (ejus perhaps deleted)

31. malam vitam

32. fuerat

33. haec est prophanatio, seu

34. etiam

35. The Manuscript has the passage Apud eundem (Esaiam)... viris Anathoth placed after 4448 below

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. Anathoth, a Levitical town, see Josh. 21:18

40. peregrinaretur

41. habitaret

42. The Manuscript inserts illius Ecclesiae.

43. vero

44. retro respiciant

45. The Manuscript has in the margin de his etiam videatur mox supra Arcana Coelestia 5895 f. ubi explicatur quid non spectare retro et qui in

46. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

47. The Manuscript inserts sua.

48. See footnote Arcana Coelestia 14, page 355.

49. illi residuum in the Manuscript, and in Schmidius

50. The Manuscript inserts a Domino.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.