The Bible

 

Threni 2:5

Study

       

5 HE. Factus est Dominus velut inimicus, præcipitavit Israël : præcipitavit omnia mœnia ejus, dissipavit munitiones ejus, et replevit in filia Juda humiliatum et humiliatam.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6377

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6377. ‘Lavat in vino vestimentum suum’: quod significet quod Naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, constat a significatione ‘lavare’ quod sit purificare, de qua n. 3147; ex significatione ‘vini’ quod sit bonum 1 amoris erga proximum et bonum fidei, et in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua sequitur; et ex significatione ‘vestimenti’ quod sit exterius quod tegit interius, de qua n. 5248, ita naturale, nam hoc exterius est, et tegit rationale quod interius; inde etiam ‘vestimentum’ est verum quia hoc exterius est ac tegit bonum 2 interius, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954.

[2] Quod ‘vinum’ sit 3 amor erga proximum et bonum fidei, constare potest ex illis quae de pane et vino in Sancta Cena, n. 2165, 2177, 3464, 4581, 5915 ostensa sunt, quod nempe panis 4 sit bonum amoris caelestis et quod ‘vinum’ bonum amoris spiritualis; hoc quoque constare potest a minhah et libamine in sacrificiis; ‘minhah’ ibi significabat bonum amoris et ‘libamen’ bonum fidei; minhah constabat ex talibus quae significabant amoris bonum et libamen ex vino quod significabat fidei bonum; ipsa etiam sacrificia dicebantur panis, n. 2165; quod libamen ex vino 5 adhiberetur in sacrificiis, videatur Exod. 29:40, Lev. 23:12, 13, 18, 19, Num. 15:2-15, 28:6, 7, 18 ad fin. , 29:1-7 seq.

[3] Quod ‘vinum’ significet 6 amorem erga proximum et bonum fidei, patet etiam apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, ac comedite, ac ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1;

quod non emerent vinum et lac, nullus non scire potest, sed id quod per ‘vinum et lac’ significatur, hoc est, 7 amorem erga proximum et fidem; haec dantur a Domino ‘absque argento et pretio’:

[4] apud Hoscheam,

Area et torcular 8 non pascent illos, et mustum mentietur illis: ... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi sacrificia illorum, 9:2-4;

ibi etiam in sensu interno agitur de bono amoris et de bono fidei quod cessaverint; bonum amoris est ‘area’ ex frumento ibi et inde pane; et bonum fidei est ‘torcular, mustum et libamen vini’; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale consuleret scientifica de arcanis fidei; ‘in Assyria immundum comedent’ pro quod ex ratiocinatione inde; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale Ecclesiae, videatur n. 5354, 6222, 6238, 6267; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5702; et quod ‘Assyria’ sit ratiocinatio, n. 1186; ipsa series etiam manifestat quod verbis ibi aliud insit quam quod in littera apparet; in sensu enim interno cohaerent, non autem in sensu externo, sicut quod ‘area et torcular non pascent illos, et mustum mentietur illis’, et mox, ‘revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’; et quoque quid absque sensu interno foret, quod ‘reverteretur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’.

[5] Cessatio amoris mutui et boni fidei etiam per torcular et vinum describitur apud Jeremiam,

Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele; et ex terra Moabi, vinum enim ex torcularibus cessare feci, non calcabit 9 hedad, 48:32, 33.

[6] Quod ‘vinum’ significet bonum 10 amoris mutui et fidei, patet etiam apud Johannem, Audivi vocem e medio quatuor animalium, dicentem, ... Oleo et vino damnum ne inferas, Apoc. 6:6;

‘oleum’ pro bono amoris caelestis, et vinum pro bono 11 amoris spiritualis.

[7] Per oleum et vinum simile intelligitur in parabola Domini de Samarita, apud Lucam, Samarita quidam iter faciens, et videns eum qui vulneratus fuit a latronibus, visceribus commotus est, quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, 10:33, 34;

quod ‘infuderit oleum et vinum’ significat quod praestiterit opera amoris et charitatis'; quod ‘oleum’ sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728; pariter per quod antiqui oleum et vinum fuderint super statuam, cum illam sanctificarent, Gen. 35:14, n. 4581, 4582.

[8] Quod ‘vinum’ sit bonum 12 amoris et fidei, patet a Domini verbis, cum instauravit Sanctam Cenam, quae tunc de vino diceret, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. 26:29, Luc. 22:17, 18;

quod non ibi 13 bibiturus vinum, cuivis constare potest, sed quod significetur bonum amoris et fidei, quod 14 daturus illis qui a regno 15 Ipsius. 16 Simile per vinum significatur apud Esai. 24:9, 11, Thren. 2:11, 12, Hoschea 14:8, Amos 9:13, 14, Zach. 9:15, 16, Luc. 5:37-39.

[9] Quoniam 17 ‘vinum’ significat bonum 18 amoris et fidei, ideo in supremo sensu significat Divinum Verum a Divino Bono Domini, nam ex hoc per influxum 19 est homini qui recipit, bonum 20 amoris et fidei.

[10] 21 Quoniam pleraque in Verbo etiam contrarium sensum habent, ita quoque vinum, in quo sensu vinum significat falsum ex malo, ut apud Esaiam,

Vae surgentibus mane sub auroram, et siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, ut vinum incendat eos; ... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, 5:11, 22:

apud eundem,

Etiam hi per vinum errant, et per siceram aberrant: sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant in judicio, 28:7:

apud eundem,

Pastores non sciunt intelligere, omnes in viam suam respiciunt.... Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera; fiatque sicut hoc, die 22 crastino, magna abundantia, 56:11, 12: et praeterea apud Jer. 13:12, 4:11, 7:5, Amos 2:8, Mich. 2:11, 23 Ps. 75:9 [KJV 8), Deut. 32:33. Falsum ex malo etiam significatur per ‘calicem vini irae’, Jer. 25:15, 16, Apoc. 14:8, 10, 16:19;

per ‘torcular vini furoris irae Dei’, Apoc. 19:15;

perque ‘vinum scortationis’, Apoc. 17:2, 18:3.

Footnotes:

1. charitatis

2. The Manuscript inserts quod.

3. bonum charitatis

4. ibi sit Bonum amoris, et quod sanguis bonum fidei

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. bonum charitatis

7. charitatem

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. see note to 1071

10. charitatis

11. fidei

12. charitatis

13. biberet

14. daret

15. suo

16. per vinum etiam simile significatur

17. The Manuscript inserts nunc.

18. charitatis

19. est after recipit

20. charitatis

21. Quia

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. This and next quotations transposed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3463

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3463. ‘Et venerunt servi Jishaki’: quod significet rationalia, constat a significatione ‘servorum’ quod sint rationalia, ut et scientifica, de qua n. 2567; et a repraesentatione ‘Jishaki’ quod sit Dominus quoad Divinum Rationale, de qua n. 1893, 2066, 2072, 2083, 2630, 3012, 3194, 3210. Ex illis quae praecedunt, constat quid Domini per Jishakum hic repraesentatur, nempe quod Verbum quoad sensum ejus internum; per ‘Abimelechum’ enim, et ‘Ahuzzatum, 1 et Phicolem’ significantur doctrinalia fidei quae ex sensu litterali Verbi sunt, qualia sunt illorum qui Philistaei in bono sensu 2 dicuntur, hoc est, qui in solis doctrinalibus fidei sunt, et quoad vitam in bono, sed in bono veri, quorum doctrinalium aliqua conjunctio est cum sensu interno, ita cum Domino;

[2] sunt enim illi qui in solis doctrinalibus fidei ac in vita secundum illa, in quadam conjunctione sed 3 remota, ex causa quia non sciunt quid charitas erga proximum et minus quid amor in Dominum, ex quadam affectione sed modo ex quadam idea fidei, ita nec sunt in aliqua perceptione boni, sed in specie persuasionis quod id verum et sic bonum sit quod doctrinalia illorum dictant, in quibus cum confirmati sunt, possunt aeque in falso esse quam in vero, nam nihil aliud confirmat hominem quid verum, quam bonum;

[3] verum quidem docet quid bonum sed absque perceptione, at bonum docet quid verum ex perceptione; quisque scire potest quomodo hoc se habet, tum quae et qualis differentia sit, solum ex communi hoc charitatis praecepto,

4 Omnia quaecumque volueritis ut faciant vobis homines, sic et vos facite illis, Matth. 7:12;

qui ex praecepto agit, is quidem aliis bonum facit, sed quia 5 sic jussum, ita non ex 6 affectione cordis, et quoties facit, a se incohat, et quoque in faciendo bonum, de merito cogitat; at qui non ex praecepto agit sed ex charitate, hoc est, ex affectione, is ex corde, ita ex libero, agit, et quoties agit, ex ipso velle bonum incohat, 7 ita ex eo quod ei sit jucundum; et quia in jucundo habet remunerationem, non de merito cogitat;

[4] inde nunc constare potest quae differentia sit facere bonum ex fide et ex charitate, et quod illi remotiores sint quam hi ab ipso bono quod est Dominus; illi nec facile introduci in bonum charitatis usque ad perceptionem possunt, quia parum in veris sunt, nam in illud bonum nemo introduci potest nisi prius irradicata sunt non vera, quod fieri nequit dum non vera usque ad persuasionem irradicata sunt.

Footnotes:

1. The Manuscript has ac.

2. The Manuscript has vocantur

3. The Manuscript inserts in.

4. The Manuscript has Quicquid vultis ut faciant vobis homines, hoc facite illis.

5. The Manuscript has ita

6. The Manuscript has corde

7. The Manuscript has et tunc quia ei id jucundum, gaudet, quod possit

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.