The Bible

 

Threni 2:3

Study

       

3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui omne cornu Israël ; avertit retrorsum dexteram suam a facie inimici, et succendit in Jacob quasi ignem flammæ devorantis in gyro.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6378

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6378. ‘Et in sanguine uvarum velamen suum’: quod significet quod Intellectuale Ipsius sit Divinum Bonum ex Divino Amore Ipsius, constat ex significatione ‘sanguinis uvarum’ quod sit bonum amoris, et in supremo sensu Divinum Bonum Domini ex Divino Amore Ipsius, de qua sequitur; et ex significatione ‘velaminis’ quod sit intellectuale; est enim intellectuale recipiens, et quod recipit, quia est vas, est instar velaminis; quod per ‘velamen’ significetur intellectuale, et per ‘vestimentum’ 1 naturale, de quo mox supra n. 6377, est quia agitur ibi de externo, hic autem de interno; nam in Verbo propter conjugium 2 caeleste ubi agitur de externo, etiam agitur de interno, et ubi de vero, ibi etiam de bono, videatur n. 6343; hoc apparet quandoque sicut repetitio ejusdem rei, sicut hic ‘Lavat in vino vestimentum suum, et in sanguine uvarum velamen suum’ ubi ‘vinum’ et ‘sanguis uvarum’ apparent 3 similia esse, tum ‘vestimentum’ et ‘velamen’; sed non sunt similia, quia externum et internum ita exprimuntur.

[2] Quod ‘sanguis uvarum’ sit Divinum Bonum ex Divino Amore Domini, patet a significatione ‘sanguinis’ quod sit Divinum Verum a Divino Bono Domini, de quo n. 4735, et per ‘uvas’ in supremo sensu significatur Divinum Bonum Domini quod illis qui in regno spirituali Ipsius, et inde per ‘uvas’ in sensu respectivo significatur bonum charitatis, n. 5117: 4 per ‘sanguinem 5 uvae’ simile etiam significatur in Cantico apud Mosen,

Butyrum armenti, et lac gregis, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Bashanis, et hircorum cum adipe renum tritici, et sanguinem uvae bibis, merum, Deut. 6 32:14.

Footnotes:

1. supra 6377, naturale,

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts in se.

4. The Manuscript inserts et.

5. uvarum

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4545

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4545. ‘Et purificemini et mutate vestes vestras’: quod significet sanctitatem induendam, constat a significatione ‘purificari’ seu mundari quod sit sanctificari, de qua sequitur; et a significatione ‘mutare vestes’ quod sit induere, hic sancta vera, nam per ‘vestes’ in sensu interno Verbi, significantur vera; quod ‘mutare vestes’ fuerit repraesentativum in Ecclesia receptum, manifeste patet, sed quid repraesentavit, nemo scire potest nisi sciat quid ‘vestes’ in sensu interno significant; quod sint vera, videatur n. 2576; hic 1 quia’ in sensu interno de rejectione falsorum, et dispositione verorum in naturali a bono agitur, ideo memoratur quod a Jacobo mandatum ut mutarent vestes:

[2] quod ‘mutare vestes’ fuerit repraesentativum quod induerentur sancta vera: constare quoque potest ex aliis locis in Verbo, ut apud Esaiam,

Excitare, excitare, 2 indue robur tuum, Zion, indue vestes decoris tui, Hierosolyma, civitas sancta, quia non addet veniat in te amplius praeputiatus et immundus, 52:1;

quia ‘Zion’ est Ecclesia caelestis, et ‘Hierosolyma’ Ecclesia spiritualis et Ecclesia caelestis est quae in bono est ex amore in Dominum, et Ecclesia spiritualis in vero ex fide et charitate, ideo de Zione praedicatur ‘robur’, et de Hierosolyma ‘vestes’;

[3] et quod sic mundi essent: apud Zachariam,

Jehoshua fuit indutus vestibus pollutis, et sic stabat coram angelo; et respondit dixitque ad stantes coram illo, dicendo, Removete vestes pollutas a super illo; et ad illum dixit, Vide, transire feci a super te iniquitatem tuam, induendo te vestibus mutatoriis, 3:3, 4;

inde etiam patet quod ‘removere vestes et indui vestibus mutatoriis’ repraesentaverit purificationem a falsis, nam dicitur, ‘transire feci super te iniquitatem tuam’; ex eo etiam vestes habebant mutatorias, et dicebantur mutatoriae, quarum mentio passim in Verbo fit, quia per illas sistebantur repraesentationes.

[4] Quoniam 3 per vestium mutationes talia repraesentabantur, ideo ubi in sensu interno agitur de novo Templo apud Ezechielem,

per quod significatur nova Ecclesia dicitur, Quando intrant sacerdotes, non exibunt ex sancto ad atrium exterius, sed ibi deponent vestes suas in quibus ministrarunt quia sanctitas illae, ac induent vestes alias, et accedent ad quae populo, 42:14:

et apud eundem,

Quando exibunt ad atrium exterius... ad populum, exeunt vestes suas in quibus ministrantes, et reponent illas in cubiculis sanctitatis, et induent vestes alias, et sanctificabunt populi vestibus aliis, 4 44:19;

[5] quod per ‘templum novum’ et per civitatem et terram sanctam, de quibus apud Prophetam ibi [et] in capitibus quae praecedunt et sequuntur, non intelligatur aliquod novum templum, nec nova civitas aut 5 nova terra, quisque videre potest, memorantur enim sacrificia et ritualia, quae e novo instauranda, et quae tamen abroganda erunt 6 , et quoque memorantur nominatim tribus Israelis quae terram in hereditates inter se partirentur 7 , quae tamen dispersae fuerunt 8 , et nusquam redierunt; inde patet quod per ritualia ibi memorata significentur spiritualia et caelestia quae sunt Ecclesiae; similia quae per mutationem vestium, cum ministraret Aharon, apud Mosen,

cum facturus est holocaustum, Induet amictum suum, femoralia lini, ... cinerem ponet juxta altare: post exuet vestes suas, et induet vestes alias, et educet cinerem in locum mundum extra castra, Lev.

6:2-5 [KJV 9-12],

et sic faciet holocaustum.

[6] Quod ‘mundari’ sit sanctificari, constare potest a mundationibus quae jussae sunt, ut nempe carnem suam et vestes suas lavarent, utque spargerentur aquis separationis; quod per talia nemo sanctificetur, unusquisque qui de spirituali homine aliquid novit, scire potest; quid enim commune habet iniquitas et peccatum cum vestibus quibus induitur homo, et tamen aliquoties dicitur, quod postquam se mundaverint 9 , sancti essent; inde quoque patet quod ritualia Israelitis jussa non fuerint aliunde sancta quam quod repraesentaverint sancta, consequenter quod illi qui repraesentaverunt, quoad suas personas ‘non inde’ sancti facti sint, sed quod sanctitas repraesentata abstracte ab illis affecerit spiritus qui apud illos, et inde angelos in caelo, n. 4307;

[7] communicatio enim caeli cum homine necessario erit ut subsistere possit genus humanum, et hoc per Ecclesiam; alioquin fierent sicut bestiae absque vinculis internis et externis, et sic rueret unusquisque absque frenis in alterius perniciem, seque mutuo exstinguerent; et quia tunc temporis non communicatio dari potuit per aliquam Ecclesiam, ideo provisum est a Domino ut miraculose fieret per repraesentativa: quod sanctificatio repraesentaretur per rituale lavationis et mundationis, patet a pluribus locis in Verbo; sicut cum Jehovah descendit super montem Sinai, dixit ad Mosen, Sanctifica eos hodie et cras, et lavent vestes suas; et sint parati in diem tertium, Exod. 19:10, 11:

apud Ezechielem,

Spargam super vos aquas mundas, et mundabimini ab omnibus vestris immunditiis, et ab omnibus vestris idolis mundabo vos et dabo vobis cor novum et spiritum novum dabo in medio vestri, 36:25, 26;

manifeste quod ‘spargere aquas mundas’ repraesentaverit purificationem cordis, ita quod ‘mundari’ sit sanctificari.

Footnotes:

1. etiam agitur

2. The Manuscript and the First Latin Edition insert Hierosolyma.

3. Et quia

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. ac

6. abrogata sunt

7. haereditatem inter se partirent

8. sunt

9. ita mundaverant

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.