The Bible

 

Threni 2:14

Study

       

14 NUN. Prophetæ tui viderunt tibi falsa et stulta ; nec aperiebant iniquitatem tuam, ut te ad pœnitentiam provocarent ; viderunt autem tibi assumptiones falsas, et ejectiones.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #898

Study this Passage

  
/ 962  
  

898. (Vers. 12) "Habentem murum magnum et altum," significat Verbum in Sensu literae ex quo doctrina Novae Ecclesiae. -Cum per "urbem sanctam Hierosolymam" intelligitur Nova Domini Ecclesia quoad doctrinam, per "murum" ejus non aliud intelligitur quam Verbum in Sensu literae, ex quo doctrina; ille enim Sensus tutatur Sensum spiritualem, qui intus latet, sicut murus urbem et habitatores ejus. Quod Sensus literae sit basis, continens et firmamentum Sensus spiritualis ejus, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 27-36; quodque ille Sensus sit custodia, ne Divina Vera interiora, quae sunt Sensus spiritualis ejus, laedantur (97 ibi); tum quod Doctrina Ecclesiae ex Sensu literae Verbi haurienda sit, et per illum confirmanda (50-61 ibi). Dicitur "murus magnus et altus," quia intelligitur Verbum quoad Divinum Bonum et Divinum Verum; "magnum" enim praedicatur de bono, et "altum" de vero, ut supra (896). Per "murum" significatur id quod tutatur, et ubi de Ecclesia, significatur Verbum in Sensu literae etiam in sequentibus locis:

"Super Muros tuos, Hierosolyma, constitui custodes; die et nocte non tacebunt, commemorantes Jehovam," (Esaias 62:6); "Vocabunt te Urbem Jehovae, Zionem Sancti Israelis; et vocabis salutem Muros tuos, et portas tuas laudem," (Esaias 60:14, 18);

Jehovah erit "in Murum ignis circum, et in gloriam in medio ejus," (Sacharias 2:9 (B.A. 5));

"Filii Arvadi super Muris tuis, et Gammadaei suspenderunt scuta sua super Muris circumcirca, et perfecerunt pulchritudinem tuam," (Ezechiel 27:11);

haec de Tyro, per quam significatur Ecclesia quoad cognitiones veri ex Verbo.

"Discurrite per plateas Hierosolymae, et videte si sit quaerens veritatem; ascendite in Muros ejus, et dejicite," (Jeremias 5:1, 10);

"Cogitavit Jehovah perdere Murum filiae Zionis; lugere fecit Antemurale et Murum, simul languent; non lex et prophetae," (Threni 2:8-9);

"In Urbe discurrent, in Muro current, in domos ascendent, per fenestras ingredientur," (Joel 2:9);

haec de falsificationibus veri.

"Interdiu et noctu circumeunt impii in urbe, super Muris ejus, perditiones in medio ejus," 1 (Psalm. 55:11-12 (B.A. 10-11)).

(Praeter alibi, ut Esaias 22:5; 56:5; Jeremias 1:15; Ezechiel 27:11; Threni 2:7).

Quod Verbum in Sensu literae per "murum" significetur, patet clare ex sequentibus hujus capitis, quod de muro, ejus portis, fundamentis et mensuris multum agatur; causa est, quia Doctrina Novae Ecclesiae, quae per "urbem" significatur, unice est ex Sensu literae Verbi.

Footnotes:

1. ejus pro "eorum"

  
/ 962