The Bible

 

Threni 2:12

Study

       

12 LAMED. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6377

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6377. ‘Lavat in vino vestimentum suum’: quod significet quod Naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, constat a significatione ‘lavare’ quod sit purificare, de qua n. 3147; ex significatione ‘vini’ quod sit bonum 1 amoris erga proximum et bonum fidei, et in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua sequitur; et ex significatione ‘vestimenti’ quod sit exterius quod tegit interius, de qua n. 5248, ita naturale, nam hoc exterius est, et tegit rationale quod interius; inde etiam ‘vestimentum’ est verum quia hoc exterius est ac tegit bonum 2 interius, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954.

[2] Quod ‘vinum’ sit 3 amor erga proximum et bonum fidei, constare potest ex illis quae de pane et vino in Sancta Cena, n. 2165, 2177, 3464, 4581, 5915 ostensa sunt, quod nempe panis 4 sit bonum amoris caelestis et quod ‘vinum’ bonum amoris spiritualis; hoc quoque constare potest a minhah et libamine in sacrificiis; ‘minhah’ ibi significabat bonum amoris et ‘libamen’ bonum fidei; minhah constabat ex talibus quae significabant amoris bonum et libamen ex vino quod significabat fidei bonum; ipsa etiam sacrificia dicebantur panis, n. 2165; quod libamen ex vino 5 adhiberetur in sacrificiis, videatur Exod. 29:40, Lev. 23:12, 13, 18, 19, Num. 15:2-15, 28:6, 7, 18 ad fin. , 29:1-7 seq.

[3] Quod ‘vinum’ significet 6 amorem erga proximum et bonum fidei, patet etiam apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, ac comedite, ac ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1;

quod non emerent vinum et lac, nullus non scire potest, sed id quod per ‘vinum et lac’ significatur, hoc est, 7 amorem erga proximum et fidem; haec dantur a Domino ‘absque argento et pretio’:

[4] apud Hoscheam,

Area et torcular 8 non pascent illos, et mustum mentietur illis: ... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi sacrificia illorum, 9:2-4;

ibi etiam in sensu interno agitur de bono amoris et de bono fidei quod cessaverint; bonum amoris est ‘area’ ex frumento ibi et inde pane; et bonum fidei est ‘torcular, mustum et libamen vini’; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale consuleret scientifica de arcanis fidei; ‘in Assyria immundum comedent’ pro quod ex ratiocinatione inde; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale Ecclesiae, videatur n. 5354, 6222, 6238, 6267; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5702; et quod ‘Assyria’ sit ratiocinatio, n. 1186; ipsa series etiam manifestat quod verbis ibi aliud insit quam quod in littera apparet; in sensu enim interno cohaerent, non autem in sensu externo, sicut quod ‘area et torcular non pascent illos, et mustum mentietur illis’, et mox, ‘revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’; et quoque quid absque sensu interno foret, quod ‘reverteretur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’.

[5] Cessatio amoris mutui et boni fidei etiam per torcular et vinum describitur apud Jeremiam,

Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele; et ex terra Moabi, vinum enim ex torcularibus cessare feci, non calcabit 9 hedad, 48:32, 33.

[6] Quod ‘vinum’ significet bonum 10 amoris mutui et fidei, patet etiam apud Johannem, Audivi vocem e medio quatuor animalium, dicentem, ... Oleo et vino damnum ne inferas, Apoc. 6:6;

‘oleum’ pro bono amoris caelestis, et vinum pro bono 11 amoris spiritualis.

[7] Per oleum et vinum simile intelligitur in parabola Domini de Samarita, apud Lucam, Samarita quidam iter faciens, et videns eum qui vulneratus fuit a latronibus, visceribus commotus est, quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, 10:33, 34;

quod ‘infuderit oleum et vinum’ significat quod praestiterit opera amoris et charitatis'; quod ‘oleum’ sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728; pariter per quod antiqui oleum et vinum fuderint super statuam, cum illam sanctificarent, Gen. 35:14, n. 4581, 4582.

[8] Quod ‘vinum’ sit bonum 12 amoris et fidei, patet a Domini verbis, cum instauravit Sanctam Cenam, quae tunc de vino diceret, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. 26:29, Luc. 22:17, 18;

quod non ibi 13 bibiturus vinum, cuivis constare potest, sed quod significetur bonum amoris et fidei, quod 14 daturus illis qui a regno 15 Ipsius. 16 Simile per vinum significatur apud Esai. 24:9, 11, Thren. 2:11, 12, Hoschea 14:8, Amos 9:13, 14, Zach. 9:15, 16, Luc. 5:37-39.

[9] Quoniam 17 ‘vinum’ significat bonum 18 amoris et fidei, ideo in supremo sensu significat Divinum Verum a Divino Bono Domini, nam ex hoc per influxum 19 est homini qui recipit, bonum 20 amoris et fidei.

[10] 21 Quoniam pleraque in Verbo etiam contrarium sensum habent, ita quoque vinum, in quo sensu vinum significat falsum ex malo, ut apud Esaiam,

Vae surgentibus mane sub auroram, et siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, ut vinum incendat eos; ... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, 5:11, 22:

apud eundem,

Etiam hi per vinum errant, et per siceram aberrant: sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant in judicio, 28:7:

apud eundem,

Pastores non sciunt intelligere, omnes in viam suam respiciunt.... Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera; fiatque sicut hoc, die 22 crastino, magna abundantia, 56:11, 12: et praeterea apud Jer. 13:12, 4:11, 7:5, Amos 2:8, Mich. 2:11, 23 Ps. 75:9 [KJV 8), Deut. 32:33. Falsum ex malo etiam significatur per ‘calicem vini irae’, Jer. 25:15, 16, Apoc. 14:8, 10, 16:19;

per ‘torcular vini furoris irae Dei’, Apoc. 19:15;

perque ‘vinum scortationis’, Apoc. 17:2, 18:3.

Footnotes:

1. charitatis

2. The Manuscript inserts quod.

3. bonum charitatis

4. ibi sit Bonum amoris, et quod sanguis bonum fidei

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. bonum charitatis

7. charitatem

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. see note to 1071

10. charitatis

11. fidei

12. charitatis

13. biberet

14. daret

15. suo

16. per vinum etiam simile significatur

17. The Manuscript inserts nunc.

18. charitatis

19. est after recipit

20. charitatis

21. Quia

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. This and next quotations transposed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #4247

Study this Passage

  
/ 10837  
  

4247. ‘Et reversi sunt nuntii ad Jacobum, dicendo, Venimus ad fratrem tuum ad Esavum, et etiam vadit obviam tibi’: quod significet quod bonum continue influat ut appropriet sibi, nempe vera, constat a significatione ‘fratris’, hic Esavi, quod sit bonum, nempe Divini Naturalis Domini, de qua supra; et a significatione ‘venire obviam’ quod sit influere, de qua sequitur; et quia est influxus, est appropriatio.

[2] Ex illis quae prius aliquoties de his dicta sunt, constare potest quomodo se habet cum bono et vero, ac cum boni influxu in verum, et de appropriatione veri a bono, quod nempe bonum continue influat, et quod verum recipiat, vera enim sunt vasa boni; 1 Divinum Bonum non aliis vasis applicari potest quam genuinis veris, nam sibi mutuo correspondent; cum homo in affectione veri est, in qua est in initio antequam regeneratur, tunc quoque continue bonum influit, sed nondum habet vasa, hoc est, vera quibus se applicet, hoc est, approprietur, nam homo in initio regenerationis nondum in cognitionibus est, sed tunc bonum, quia continue influit, producit 2 affectionem veri, affectio enim veri non aliunde est quam a boni Divini continuo conatu influendi; inde constare potest quod etiam tunc bonum sit primo loco et quod principaliter agat, tametsi appareat sicut verum foret; cum autem homo regeneratur, quod fit in adulta aetate cum in cognitionibus est 3 , tunc bonum se manifestat, nam non tunc ita 4 in affectione sciendi verum est, sed in affectione faciendi illud; prius enim fuerat verum in intellectu, tunc autem est in voluntate, et cum in voluntate est, 5 in homine est; nam voluntas constituit ipsum hominem: talis 6 est circulus perennis apud hominem quod omne scientificum et omne cognitivum insinuetur 7 per visum vel per auditum in cogitationem et inde in voluntatem, et a voluntate per cogitationem in actum; vel quoque a memoria, quae est sicut oculus internus seu visus internus, ab hac similis est 8 circulus, nempe a visu illo per cogitationem in voluntatem, et a voluntate per cogitationem in actum, aut si quid obstat, in conatum agendi, qui ut primum id quod obstitit, removetur, prodit in actum.

[3] Ex his constare potest quomodo se habet cum influxu et appropriatione veri a bono, quod nempe omnium primo vera quae fidei, per auditum seu per visum insinuentur, ac tunc in memoria recondantur, et quod inde successive eleventur in cogitationem et tandem insinuentur 9 voluntati, in qua cum sunt, procedunt inde per cogitationem in actum, et si non in actum possunt, sunt in conatu; ipse conatus est actus internus, nam quotiescumque datur facultas, fit ille actus externus: sed sciendum quod ille sit circulus, at 10 usque est bonum quod 11 illum circulum producit; vita enim quae a Domino, non influit nisi in bonum, ita per bonum, et hoc ab intimis; quod vita quae per intima influit 12 , illum circulum producat, cuivis potest constare, nam absque vita nihil producitur; et cum vita quae a Domino, non influit nisi in bonum et per bonum, sequitur quod bonum sit quod producit, 13 et quod influit in vera, et appropriat illa sibi, quantum homo in veri cognitionibus est, et simul quantum recipere vult.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts et.

2. usque bonum quod continue influit producit tunc

3. hoc est, cum in cognitionibus est, quod fit in ejus adulta aetate

4. tunc non

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts enim.

7. The Manuscript inserts vel.

8. inde est similis

9. cognitionem et tandem influentur, in the First Latin Edition

10. sed

11. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

12. intime est apud hominem

13. ita

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.