The Bible

 

Threni 2:12

Study

       

12 LAMED. Matribus suis dixerunt : Ubi est triticum et vinum ? cum deficerent quasi vulnerati in plateis civitatis, cum exhalarent animas suas in sinu matrum suarum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6377

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6377. ‘Lavat in vino vestimentum suum’: quod significet quod Naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, constat a significatione ‘lavare’ quod sit purificare, de qua n. 3147; ex significatione ‘vini’ quod sit bonum 1 amoris erga proximum et bonum fidei, et in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua sequitur; et ex significatione ‘vestimenti’ quod sit exterius quod tegit interius, de qua n. 5248, ita naturale, nam hoc exterius est, et tegit rationale quod interius; inde etiam ‘vestimentum’ est verum quia hoc exterius est ac tegit bonum 2 interius, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954.

[2] Quod ‘vinum’ sit 3 amor erga proximum et bonum fidei, constare potest ex illis quae de pane et vino in Sancta Cena, n. 2165, 2177, 3464, 4581, 5915 ostensa sunt, quod nempe panis 4 sit bonum amoris caelestis et quod ‘vinum’ bonum amoris spiritualis; hoc quoque constare potest a minhah et libamine in sacrificiis; ‘minhah’ ibi significabat bonum amoris et ‘libamen’ bonum fidei; minhah constabat ex talibus quae significabant amoris bonum et libamen ex vino quod significabat fidei bonum; ipsa etiam sacrificia dicebantur panis, n. 2165; quod libamen ex vino 5 adhiberetur in sacrificiis, videatur Exod. 29:40, Lev. 23:12, 13, 18, 19, Num. 15:2-15, 28:6, 7, 18 ad fin. , 29:1-7 seq.

[3] Quod ‘vinum’ significet 6 amorem erga proximum et bonum fidei, patet etiam apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, ac comedite, ac ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1;

quod non emerent vinum et lac, nullus non scire potest, sed id quod per ‘vinum et lac’ significatur, hoc est, 7 amorem erga proximum et fidem; haec dantur a Domino ‘absque argento et pretio’:

[4] apud Hoscheam,

Area et torcular 8 non pascent illos, et mustum mentietur illis: ... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi sacrificia illorum, 9:2-4;

ibi etiam in sensu interno agitur de bono amoris et de bono fidei quod cessaverint; bonum amoris est ‘area’ ex frumento ibi et inde pane; et bonum fidei est ‘torcular, mustum et libamen vini’; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale consuleret scientifica de arcanis fidei; ‘in Assyria immundum comedent’ pro quod ex ratiocinatione inde; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale Ecclesiae, videatur n. 5354, 6222, 6238, 6267; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5702; et quod ‘Assyria’ sit ratiocinatio, n. 1186; ipsa series etiam manifestat quod verbis ibi aliud insit quam quod in littera apparet; in sensu enim interno cohaerent, non autem in sensu externo, sicut quod ‘area et torcular non pascent illos, et mustum mentietur illis’, et mox, ‘revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’; et quoque quid absque sensu interno foret, quod ‘reverteretur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’.

[5] Cessatio amoris mutui et boni fidei etiam per torcular et vinum describitur apud Jeremiam,

Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele; et ex terra Moabi, vinum enim ex torcularibus cessare feci, non calcabit 9 hedad, 48:32, 33.

[6] Quod ‘vinum’ significet bonum 10 amoris mutui et fidei, patet etiam apud Johannem, Audivi vocem e medio quatuor animalium, dicentem, ... Oleo et vino damnum ne inferas, Apoc. 6:6;

‘oleum’ pro bono amoris caelestis, et vinum pro bono 11 amoris spiritualis.

[7] Per oleum et vinum simile intelligitur in parabola Domini de Samarita, apud Lucam, Samarita quidam iter faciens, et videns eum qui vulneratus fuit a latronibus, visceribus commotus est, quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, 10:33, 34;

quod ‘infuderit oleum et vinum’ significat quod praestiterit opera amoris et charitatis'; quod ‘oleum’ sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728; pariter per quod antiqui oleum et vinum fuderint super statuam, cum illam sanctificarent, Gen. 35:14, n. 4581, 4582.

[8] Quod ‘vinum’ sit bonum 12 amoris et fidei, patet a Domini verbis, cum instauravit Sanctam Cenam, quae tunc de vino diceret, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. 26:29, Luc. 22:17, 18;

quod non ibi 13 bibiturus vinum, cuivis constare potest, sed quod significetur bonum amoris et fidei, quod 14 daturus illis qui a regno 15 Ipsius. 16 Simile per vinum significatur apud Esai. 24:9, 11, Thren. 2:11, 12, Hoschea 14:8, Amos 9:13, 14, Zach. 9:15, 16, Luc. 5:37-39.

[9] Quoniam 17 ‘vinum’ significat bonum 18 amoris et fidei, ideo in supremo sensu significat Divinum Verum a Divino Bono Domini, nam ex hoc per influxum 19 est homini qui recipit, bonum 20 amoris et fidei.

[10] 21 Quoniam pleraque in Verbo etiam contrarium sensum habent, ita quoque vinum, in quo sensu vinum significat falsum ex malo, ut apud Esaiam,

Vae surgentibus mane sub auroram, et siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, ut vinum incendat eos; ... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, 5:11, 22:

apud eundem,

Etiam hi per vinum errant, et per siceram aberrant: sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant in judicio, 28:7:

apud eundem,

Pastores non sciunt intelligere, omnes in viam suam respiciunt.... Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera; fiatque sicut hoc, die 22 crastino, magna abundantia, 56:11, 12: et praeterea apud Jer. 13:12, 4:11, 7:5, Amos 2:8, Mich. 2:11, 23 Ps. 75:9 [KJV 8), Deut. 32:33. Falsum ex malo etiam significatur per ‘calicem vini irae’, Jer. 25:15, 16, Apoc. 14:8, 10, 16:19;

per ‘torcular vini furoris irae Dei’, Apoc. 19:15;

perque ‘vinum scortationis’, Apoc. 17:2, 18:3.

Footnotes:

1. charitatis

2. The Manuscript inserts quod.

3. bonum charitatis

4. ibi sit Bonum amoris, et quod sanguis bonum fidei

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. bonum charitatis

7. charitatem

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. see note to 1071

10. charitatis

11. fidei

12. charitatis

13. biberet

14. daret

15. suo

16. per vinum etiam simile significatur

17. The Manuscript inserts nunc.

18. charitatis

19. est after recipit

20. charitatis

21. Quia

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. This and next quotations transposed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3424

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3424. ‘Foderunt servi Jishaki in valle, et invenerunt ibi puteum aquarum vivarum’: quod significet Verbum quoad sensum litteralem in quo internus, constat ex significatione ‘fodere in valle’ quod sit inquirere inferius secundum vera ubinam sunt; ‘fodere’ enim est inquirere, et ‘vallis’ est inferius, n. 1723, 3417; et ex significatione ‘putei aquarum vivarum’ quod sit Verbum in quo Vera Divina, ita Verbum quoad sensum litteralem in quo internus; quod Verbum dicatur ‘fons’, et quidem ‘fons aquarum vivarum’, notum est; quod etiam Verbum dicatur ‘puteus’, inde est quia sensus litterae respective talis est, et quia Verbum respective ad spirituales non est fons sed puteus, videatur n. 2702, 3096; quoniam vallis est quod inferius, seu quod idem, exterius, et in valle inventus est fons, ac sensus litteralis est sensus Verbi inferior seu exterior, ideo est sensus litteralis qui intelligitur; sed quia in illo sensus internus est, hoc est, caelestis ac Divinus, ideo dicuntur aquae ejus ‘vivae’; ut quoque 1 aquae quae exibant sub limine novae domus, apud Ezechielem,

Et fiet, omnis anima fera quae reptat, ad quamcumque venit ibi fluvius, 2 vivit; et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae illae, et sanantur, et vivit omne quo venit fluvius, 47:8, 9;

ubi ‘fluvius’ est Verbum, ‘aquae quae faciunt omne vivere’ sunt Divina Vera quae in illo, ‘piscis’ sunt scientifica, n. 40, 991.

[2] Quod Verbum Domini tale sit ut sitienti, hoc est, desideranti vitam, det vitam, et quod sit fons cujus aquae sunt vivae, etiam Dominus docet apud Johannem, Jesus dixit ad mulierem e Samaria ad puteum Jacobi; Si scires donum Dei, et quis sit qui dicit tibi, Da Mihi bibere, tu peteres ab Eo, et daret tibi aquam viventem:... qui biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum, sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam, 4:10, 14;

quod Verbum sit vivum, ac ita det vitam, inde est quia in supremo sensu ibi agitur de Domino, ac in intimo de regno Ipsius, in quo Dominus est omne; et cum ita, est ipsa vita quae est in Verbo, et quae influit in mentes illorum qui in sancto 3 legunt Verbum; inde est quod Dominus 4 dicat Se quoad Verbum quod ab Ipso, esse ‘fontem aquae salientis in vitam aeternam’, videatur etiam n. 2702.

[3] Quod Verbum Domini, sicut fons, etiam puteus dicatur, constat apud Mosen,

Cecinit Israel canticum; Ascende putee, respondete ei; puteus, foderunt principes, effoderunt primores populi 5 in Legislatorem baculis suis, Num. 21:17, 18;

haec ad locum Beer, hoc est, ad locum putei; quod ibi per ‘puteum’ significetur Verbum Antiquae Ecclesiae, de quo n. 2897, ab antecedentibus ibi patet; ‘principes’ sunt primaria vera ex quibus; quod ‘principes’ sint primaria vera, videatur n. 1482, 2089; ‘primores populi’ sunt vera inferiora, qualia sunt illa quae 6 in sensu litterali: n. 1259, 1260, 2928, 3295; quod ‘Legislator’ sit Dominus, constat; ‘baculi’ sunt potentiae quae illis.

Footnotes:

1. The Manuscript has ubi de aquis

2. The Manuscript has vivet

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript has dixerit

5. The Manuscript has Schmidius per

6. The Manuscript has sunt sensus literalis

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.