The Bible

 

Threni 1:19

Study

       

19 COPH. Vocavi amicos meos, et ipsi deceperunt me ; sacerdotes mei et senes mei in urbe consumpti sunt, quia quæsierunt cibum sibi ut refocillarent animam suam.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6377

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6377. ‘Lavat in vino vestimentum suum’: quod significet quod Naturale Ipsius sit Divinum Verum ex Divino Bono Ipsius, constat a significatione ‘lavare’ quod sit purificare, de qua n. 3147; ex significatione ‘vini’ quod sit bonum 1 amoris erga proximum et bonum fidei, et in supremo sensu Divinum Verum ex Divino Bono Domini, de qua sequitur; et ex significatione ‘vestimenti’ quod sit exterius quod tegit interius, de qua n. 5248, ita naturale, nam hoc exterius est, et tegit rationale quod interius; inde etiam ‘vestimentum’ est verum quia hoc exterius est ac tegit bonum 2 interius, n. 2576, 4545, 4763, 5319, 5954.

[2] Quod ‘vinum’ sit 3 amor erga proximum et bonum fidei, constare potest ex illis quae de pane et vino in Sancta Cena, n. 2165, 2177, 3464, 4581, 5915 ostensa sunt, quod nempe panis 4 sit bonum amoris caelestis et quod ‘vinum’ bonum amoris spiritualis; hoc quoque constare potest a minhah et libamine in sacrificiis; ‘minhah’ ibi significabat bonum amoris et ‘libamen’ bonum fidei; minhah constabat ex talibus quae significabant amoris bonum et libamen ex vino quod significabat fidei bonum; ipsa etiam sacrificia dicebantur panis, n. 2165; quod libamen ex vino 5 adhiberetur in sacrificiis, videatur Exod. 29:40, Lev. 23:12, 13, 18, 19, Num. 15:2-15, 28:6, 7, 18 ad fin. , 29:1-7 seq.

[3] Quod ‘vinum’ significet 6 amorem erga proximum et bonum fidei, patet etiam apud Esaiam,

Omnis sitiens ite ad aquas, et cui non argentum, ite, emite, ac comedite, ac ite, emite sine argento et sine pretio vinum et lac, 55:1;

quod non emerent vinum et lac, nullus non scire potest, sed id quod per ‘vinum et lac’ significatur, hoc est, 7 amorem erga proximum et fidem; haec dantur a Domino ‘absque argento et pretio’:

[4] apud Hoscheam,

Area et torcular 8 non pascent illos, et mustum mentietur illis: ... revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent: non libabunt Jehovae vinum, et non grata erunt Ipsi sacrificia illorum, 9:2-4;

ibi etiam in sensu interno agitur de bono amoris et de bono fidei quod cessaverint; bonum amoris est ‘area’ ex frumento ibi et inde pane; et bonum fidei est ‘torcular, mustum et libamen vini’; ‘revertetur Ephraim in Aegyptum’ pro quod intellectuale consuleret scientifica de arcanis fidei; ‘in Assyria immundum comedent’ pro quod ex ratiocinatione inde; quod ‘Ephraim’ sit intellectuale Ecclesiae, videatur n. 5354, 6222, 6238, 6267; quod ‘Aegyptus’ sit scientificum, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 5702; et quod ‘Assyria’ sit ratiocinatio, n. 1186; ipsa series etiam manifestat quod verbis ibi aliud insit quam quod in littera apparet; in sensu enim interno cohaerent, non autem in sensu externo, sicut quod ‘area et torcular non pascent illos, et mustum mentietur illis’, et mox, ‘revertetur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’; et quoque quid absque sensu interno foret, quod ‘reverteretur Ephraim in Aegyptum, et in Assyria immundum comedent’.

[5] Cessatio amoris mutui et boni fidei etiam per torcular et vinum describitur apud Jeremiam,

Super vindemiam tuam vastator cecidit, unde collecta est laetitia, et gaudium ex Carmele; et ex terra Moabi, vinum enim ex torcularibus cessare feci, non calcabit 9 hedad, 48:32, 33.

[6] Quod ‘vinum’ significet bonum 10 amoris mutui et fidei, patet etiam apud Johannem, Audivi vocem e medio quatuor animalium, dicentem, ... Oleo et vino damnum ne inferas, Apoc. 6:6;

‘oleum’ pro bono amoris caelestis, et vinum pro bono 11 amoris spiritualis.

[7] Per oleum et vinum simile intelligitur in parabola Domini de Samarita, apud Lucam, Samarita quidam iter faciens, et videns eum qui vulneratus fuit a latronibus, visceribus commotus est, quare accedens obligavit vulnera ejus, infudit oleum et vinum, 10:33, 34;

quod ‘infuderit oleum et vinum’ significat quod praestiterit opera amoris et charitatis'; quod ‘oleum’ sit bonum amoris, videatur n. 886, 3728; pariter per quod antiqui oleum et vinum fuderint super statuam, cum illam sanctificarent, Gen. 35:14, n. 4581, 4582.

[8] Quod ‘vinum’ sit bonum 12 amoris et fidei, patet a Domini verbis, cum instauravit Sanctam Cenam, quae tunc de vino diceret, Dico vobis quod non bibiturus sim a nunc ex hoc genimine vitis usque ad diem illum, quando id bibero vobiscum novum in regno Patris Mei, Matth. 26:29, Luc. 22:17, 18;

quod non ibi 13 bibiturus vinum, cuivis constare potest, sed quod significetur bonum amoris et fidei, quod 14 daturus illis qui a regno 15 Ipsius. 16 Simile per vinum significatur apud Esai. 24:9, 11, Thren. 2:11, 12, Hoschea 14:8, Amos 9:13, 14, Zach. 9:15, 16, Luc. 5:37-39.

[9] Quoniam 17 ‘vinum’ significat bonum 18 amoris et fidei, ideo in supremo sensu significat Divinum Verum a Divino Bono Domini, nam ex hoc per influxum 19 est homini qui recipit, bonum 20 amoris et fidei.

[10] 21 Quoniam pleraque in Verbo etiam contrarium sensum habent, ita quoque vinum, in quo sensu vinum significat falsum ex malo, ut apud Esaiam,

Vae surgentibus mane sub auroram, et siceram persequuntur, commorantibus in crepusculum, ut vinum incendat eos; ... vae heroibus ad potandum vinum, et viris roboris ad miscendum siceram, 5:11, 22:

apud eundem,

Etiam hi per vinum errant, et per siceram aberrant: sacerdos et propheta errant per siceram, absorbentur a vino, aberrant per siceram, errant inter videntes, titubant in judicio, 28:7:

apud eundem,

Pastores non sciunt intelligere, omnes in viam suam respiciunt.... Venite, sumam vinum, et inebriabimur sicera; fiatque sicut hoc, die 22 crastino, magna abundantia, 56:11, 12: et praeterea apud Jer. 13:12, 4:11, 7:5, Amos 2:8, Mich. 2:11, 23 Ps. 75:9 [KJV 8), Deut. 32:33. Falsum ex malo etiam significatur per ‘calicem vini irae’, Jer. 25:15, 16, Apoc. 14:8, 10, 16:19;

per ‘torcular vini furoris irae Dei’, Apoc. 19:15;

perque ‘vinum scortationis’, Apoc. 17:2, 18:3.

Footnotes:

1. charitatis

2. The Manuscript inserts quod.

3. bonum charitatis

4. ibi sit Bonum amoris, et quod sanguis bonum fidei

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. bonum charitatis

7. charitatem

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. see note to 1071

10. charitatis

11. fidei

12. charitatis

13. biberet

14. daret

15. suo

16. per vinum etiam simile significatur

17. The Manuscript inserts nunc.

18. charitatis

19. est after recipit

20. charitatis

21. Quia

22. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

23. This and next quotations transposed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1201

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1201. Quod ‘Zidon’ significet cognitiones exteriores spiritualium, constat ex eo quod dicatur ‘primogenitus Canaanis’, nam primogenitum cujuscumque Ecclesiae in sensu interno est fides, n. 352, 367; hic autem, ubi nulla fides quia absque internis, non sunt nisi cognitiones exteriores spiritualium quae loco fidei; ita cognitiones quales apud Judaeos, quae non solum sunt rituum cultus externi, sed etiam plurium quae ad cultum illum pertinent, ut sunt doctrinalia: quod ‘Zidon’ haec significet, etiam patet ex eo quod Tyrus et Zidon termini ultimi fuerint Philistaeae, et quidem juxta mare, et ideo per ‘Tyrum’ significatae sunt cognitiones interiores, et per ‘Zidonem’ cognitiones exteriores, et quidem spiritualium; quod etiam constat a Verbo:

apud Jeremiam,

Super diem venientem ad vastandum omnes Philistaeos, ad excidendum Tyro et Zidoni omnem superstitem auxiliantem, quia vastans Jehovah Philistaeos, reliquias insulae Caphtor, 47:4;

ubi ‘Philistaei’ pro scientiis cognitionum fidei et charitatis; ‘Tyrus’ pro cognitionibus interioribus; et ‘Zidon’ pro cognitionibus spiritualium:

[2] apud Joelem,

Quid vos Mihi, Tyre et Zidon, et omnes termini Philistaeae? ... quod argentum Meum et aurum sumpsistis, et desiderabilia Mea bona intulistis in templa vestra, 4:4, 5 [KJV 3:4,

ubi manifeste ‘Tyrus et Zidon’ pro cognitionibus, et vocantur ‘termini Philistaeae’, ‘argentum’ enim et ‘aurum, et desiderabilia bona’ sunt cognitiones:

apud Ezechielem,

Principes septentrionis omnes ii, et omnis Zidonius, qui descenderunt cum confossis... in foveam; ... dum cubare factus fuerit in medio praeputiatorum cum confossis gladio, Pharao et omnis turba ejus, 32:30, 32;

ubi ‘Zidonius’ pro cognitionibus exterioribus, quae absque internis non sunt nisi quam scientifica; quare simul nominatur cum ‘Pharaone seu Aegypto’, per quem scientifica significantur:

apud Zachariam, Etiam Hamath terminabitur in ea, Tyrus et Zidon, nam sapiens fuit valde, 9:2; @ubi de Damasco; ‘Tyrus et Zidon’ pro cognitionibus:

[3] apud Ezechielem,

Habitatores Zidonis et Arvadi fuerunt remiges tui, sapientes tua, Tyre, fuerunt in te, ii naucleri tui, 27:8;

ubi ‘Tyrus’ pro cognitionibus interioribus, quare sapientes ejus vocantur ‘naucleri’, et ‘Zidon’ pro cognitionibus exterioribus, quare vocantur ‘remiges’, nam ita se habent interiores cognitiones ad exteriores:

apud Esaiam; Silent habitatores insulae, mercator Zidonis, transiens mare, impleverunt te; at in aquis multis semen Shihoris, messis fluminis, proventus ejus, et fuit mercatura gentium; erubesce Zidon, nam dixit mare, munimentum maris, dicendo, Non parturivi, et non peperi, et non educavi juvenes, adolescere feci virgines, 23:2-5 ‘Zidon’ hic pro cognitionibus exterioribus, in quibus quia nihil internum, vocantur ‘semen Shihoris, messis fluminis, proventus ejus mercatura gentium’, tum quoque ‘mare, munimentum maris’, et quod ‘non parturiat et pariat’; quae nusquam comprehenderentur quid sint in sensu litterali, sed patent manifeste in sensu interno, sicut in reliquis apud Prophetas. Quia ‘Zidon’ significat cognitiones exteriores etiam vocatur ‘circuitus Israelis’, seu Ecclesiae spiritualis, Ezech 28:24, 26, nam se habent cognitiones exteriores sicut circuitus. $

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.