The Bible

 

Joel 2:21

Study

       

21 Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #7688

Study this Passage

  
/ 10837  
  

7688. ‘Et obtenebrata terra’: quod significet quod induceretur falsum ubi verum, constat ex significatione ‘tenebrarum’ quod sint falsa, de qua n. 1839, 1860, 4418, 4531, ita ‘obtenebrari’ est in falso esse; et quia agitur de devastatione illorum qui fuerunt ab Ecclesia et noverunt vera, sed vixerunt vitam mali, per ‘obtenebrata terra’ significatur falsum ubi verum; verum in sensu interno 1 significatur per ‘lucem’, inde falsum per ‘tenebras’; sunt enim verum et falsum opposita, sicut lux et tenebrae; et 2 actualiter est lux illis qui in vero, et sunt tenebrae illis qui in falso; lumen 3 in quo sunt qui in falso in altera vita fit caligo ad praesentiam lucis caeli, et major caligo apud illos qui ab Ecclesia fuerunt, quia illis falsum fuit contra verum fidei, secundum Domini verba apud Matthaeum, Si lumen quod in te est tenebrae est, tenebrae quantae, 6:23:

et apud eundem,

Filii regni ejicientur in tenebras exteriores, 8:12;

‘filii regni’ sunt qui ab Ecclesia; ‘tenebrae exteriores’ sunt falsa graviora; ‘ 4 exteriores’ dicuntur quia falsa in extremis sunt graviora.

[2] Quod falsa vocentur ‘tenebrae’, constat a pluribus locis in Verbo, ut apud Johannem, Lux venit in mundum, sed dilexerunt homines magis tenebras quam lucem, erant enim opera illorum mala, 3:19:

apud eundem,

Ambulate quousque lucem habetis, ne tenebrae vos apprehendant: Ego lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me in tenebris non maneat, 12:35, 46:

apud Esaiam,

Vae dicentibus de malo bonum et de bono malum, ponentibus tenebras in lucem et lucem in tenebras! 5:20:

apud Jeremiam,

Date Jehovae Deo vestro gloriam, antequam tenebras inducat, et antequam offendant pedes ad montes crepusculi, tunc exspectabitis lucem, sed ponet illam in umbram mortis, ponet in caliginem, 13:16:

apud Ezechielem,

Obtegam cum exstinxero te caelos, et atrabo stellas eorum, solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lumen suum; omnia luminaria lucis in caelis atrabo super te, et dabo tenebras super terra tua, 32:7, 8:

apud Joelem,

Venit dies Jehovae, propinquus est, dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et obscuritatis, ii [1, ] 2; Amos 5:18, 20:

apud Zephaniam, Dies excandescentiae dies hic, dies vastitatis et devastationis, dies tenebrarum et caliginis, 1:15;

in his locis ‘tenebrae’ significant falsa: etiam in Verbo ‘tenebrae’ significant ignorantiam veri, in quali sunt gentes quae Verbum non habent et de Domino nihil sciunt.

Footnotes:

1. intelligitur

2. The Manuscript inserts quoque.

3. The Manuscript inserts enim.

4. The Manuscript inserts tenebrae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.