The Bible

 

Jeremias 51:33

Study

       

33 Quia hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Filia Babylonis quasi area, tempus trituræ ejus : adhuc modicum, et veniet tempus messionis ejus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #2547

Study this Passage

  
/ 10837  
  

2547. ‘Quod adduxisti super me, et super regnum meum, peccatum grande’: quod significet quod sic doctrina fidei et omnia doctrinalia in discrimine essent, constat a significatione 'Abimelech qui hic est ‘me’, quod sit doctrina fidei, et ex significatione ‘regni’ quod sit verum doctrinae seu doctrinale. Quod ‘regnum’ in sensu interno significet vera doctrinae, et in sensu opposito falsa doctrina constat a Verbo, ut apud Jeremiam,

Formator omnium Ille, et sceptrum hereditatis Ipsius, Jehovah Zebaoth nomen Ipsius; malleus Tu mihi, arma belli, dispergam in Te gentes, et perdam in Te regna, 51:19, 20;

ubi de Domino, qui quod non ‘dispersurus gentes’, nec ‘perditurus regna’ constat, sed quod illa quae per gentes et regna significantur, nempe mala et falsa quae sunt doctrinae:

[2] apud Ezechielem,

Ecce accepturus filios Israelis ab inter gentes quo abiverunt, et congregabo eos e circuitu, et adducam eos in terram suam, faciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israelis, et Rex unus erit omnibus illis in Regem, et non erunt amplius in duas gentes, et non dividentur amplius in duo regna, 37:21, 22;

Israel pro Ecclesia spirituali, ‘gens’ pro bono 1 istius Ecclesiae' seu doctrinae; quod ‘gentes’ sint bona, videatur n. 1259, 1260, 1416, 1849; ‘regnum’ pro veris illius; quod per ‘gentes et regna’ ibi aliud quam gentes et regna significetur, patet, nam dicitur de filiis Israelis seu Israelis, quod ‘congregandi et adducendi super terram’, qui tamen dispersi inter gentes abiverunt in gentes:

[3] apud Esaiam,

Confundam Aegyptum cum Aegypto, et pugnabunt vir contra fratrem suum, et vir contra socium suum, urbs contra urbem, regnum contra regnum, 19:2;

ubi ‘Aegyptus’ pro ratiociniis ex scientificis de veris fidei, n. 1164, 1165, 1186; ‘urbs’ pro doctrinali, hic haeretico, n. 402, 2268, 2449, regnum' pro falso doctrinalis, inde ‘urbs contra urbem, et regnum contra regnum’ pro quod haereses et falsa inter se pugnatura; similiter ac per haec quae Dominus de consummatione saeculi locutus, apud Matthaeum, Excitabitur gens contra gentem, et regnum contra regnum, 24:7;

[4] pro quod mala contra mala, et falsa contra falsa'. Quae Daniel prophetavit de quatuor regnis, 2:37-46, 7:17 ad fin. et de regnis Mediae et Persiae, 8:20 ad fin. ; de regnis regis meridiei et regis septentrionis, xi; et quae Johannes in Apocalypsi etiam de regibus et regnis, nihil aliud significant; et per ‘regna’ ibi modo status Ecclesiae quoad vera et falsa intelliguntur; status monarchici et regnorum terrae in sensu litterae sunt status Ecclesiae et regni Domini in sensu interno, in quo sensu nihil nisi quam spiritualia et caelestia sunt; Verbum enim Domini in se spectatum non est nisi spirituale et caeleste, sed ut legatur et capiatur ab homine quocumque, illa quae caeli sunt, per talia quae in terra traduntur.

Footnotes:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.