The Bible

 

Jeremias 50:45

Study

       

45 Propterea audite consilium Domini, quod mente concepit adversum Babylonem, et cogitationes ejus, quas cogitavit super terram Chaldæorum : nisi detraxerint eos parvuli gregum, nisi dissipatum fuerit cum ipsis habitaculum eorum.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5202

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5202. ‘Et ecce septem vaccae aliae ascendentes post eas e fluvio’: quod significet falsa quae naturalis etiam in termino, constat ex significatione ‘vaccarum’ quod sint vera naturalis, de qua mox supra n. 5198; inde est quod ‘vaccae’ in opposito sensu sint falsa; pleraque enim in Verbo oppositum sensum habent qui cognoscitur ex genuino, consequenter quia ‘vaccae’ in genuino sensu sunt vera naturalis, in opposito sunt ejusdem generis falsa, ita falsa 1 in naturali; et ex significatione ‘fluvii’ quod sit terminus, de qua etiam supra n. 5196, 5197; quod intermino, patet 2 etiam ex eo quod dicatur quod ‘ascenderint e fluvio’, ascendere enim praedicatur de progressione ab exteriore versus interiora, n. 3084, 4539, 4969.

[2] Quomodo cum hac re se habet 3 , quia in sequentibus de illa agitur, dicendum: in capite praecedente actum est de exteriore naturali, deque illis ibi quae ad classem intellectualem pertinebant, et de illis quae ad classem voluntariam, et quod illa recepta sint et haec rejecta; quae ad classem intellectualem pertinebant, repraesentabantur per ‘pincernam’, et quae ad voluntariam per ‘pistorem’; et quia illa quae ad classem intellectualem pertinebant, recepta sunt, etiam subordinata sunt naturali interiori; de his in capite praecedente actum est, et hoc erat primum renascentiae naturalis;

[3] in hoc autem capite agitur de influxu caelestis spiritualis in illa naturalis quae retenta fuerunt, nempe in illa quae partis intellectualis ibi erant; ea sunt quae significantur per ‘vaccas pulchras aspectu et pingues carne’; sed quia naturale quoad intellectualia sola non renasci potest, erunt quoque voluntaria, in singulis enim erit ex intellectuali et simul ex voluntario, ut sit aliquid; et quia prius voluntarium rejectum est, idcirco novum loco ejus influet; hoc novum est ex caelesti spiritualis, de quo et de cujus influxu in naturale in hoc capite agitur; quomodo cum naturali in hoc statu se habeat, in sensu interno 4 describitur, quod nempe vera ibi exterminata sint per falsa, et sic naturale relictum caelesti spiritualis, quae significantur per quod ‘vaccae bonae comestae sint a malis’, et quod ‘aristae plenae absorptae sint a vacuis’, et dein per quod ‘Joseph prospexerit toti Aegypto’; sed de his in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, plura dicenda;

[4] sunt insuper talia quae in lucem intellectus humani aegre cadunt, sunt enim arcana regenerationis quae in se innumerabilia sunt, homo vix aliqua eorum scit; renascitur enim homo qui in bono est unoquovis momento a prima infantia 5 ad ultimum vitae in mundo et dein in aeternum, non solum quoad interiora sed etiam quoad exteriora, et hoc per processus stupendos; hi sunt qui quoad multam partem faciunt sapientiam angelicam, quae quod ineffabilis sit et contineat talia quae auris non audivit, 6 et oculus non vidit, 7 nec usquam pervenerunt in cogitationem hominis, notum est; sensus internus Verbi de talibus agit, ita adaequatus est sapientiae angelicae, qui cum inde influit in sensum litterae, fit adaequatus sapientiae humanae, 8 et afficit inde latenter illos qui ex bono in desiderio sunt sciendi vera ex Verbo.

Footnotes:

1. The Manuscript has alters in naturali to naturalis.

2. quoque

3. The Manuscript inserts paucis dicendum.

4. The Manuscript inserts hic.

5. The Manuscript inserts usque.

6. nec

7. et nusquam

8. afficit enim

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3084

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3084. ‘Et ascendit’: quod significet elevationem, constat a significatione ‘ascendere’ quod sit elevari: elevari dicitur ab inferiore ad superius, et quia hoc, est 1 ab exteriore ad interius, nam idem est; quod enim inferius et superius est in idea humana, hoc exterius et interius est in idea angelica, sicut caelum, hoc apparet homini sicut superius, sed angelis est interius; sicut naturale apud hominem, hoc est exterius respective ad ejus spirituale, et hoc iterum exterius respective ad caeleste, seu quod idem, scientificum quod est naturalis hominis est exterius respective ad verum, et verum est exterius respective ad bonum, quare etiam scientificum respective ad verum vocatur velamen, tum vestis, et similiter verum respective ad bonum 2 :

[2] inde est quod ascendere praedicetur ad Hierosolymam, sed descendere a Hierosolyma; tum a Hierosolyma ad Zionem, et a Zione ad Hierosolymam 3 ; per illa enim quae sunt circum Hierosolymam significantur exteriora Ecclesiae, per Hierosolymam autem interiora, ac per Zionem intima. Quia hic in sensu interno describitur primum elevationis veri ex naturali homine ad rationalem, ideo hic primum dicitur quod affectio veri, quae repraesentatur per Rebeccam, ‘descenderit ad fontem’, et mox quod ‘ascenderit’; nam ut supra n. 3074 dictura est, Divinus amor influit in affectionem boni, et inde in affectionem veri, ac vivificat et illustrat illa quae in naturali homine, ac tunc disponit illa in ordinem, hoc significatur per ‘descendere’; 4 ex eo vera elevantur e naturali homine in rationalem, et conjunguntur boni ibi, 5 hoc significatur per ‘ascendere’.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts quod.

2. The Manuscript inserts quod est spirituale.

3. The Manuscript inserts similiter.

4. The Manuscript has inde

5. The Manuscript inserts et.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.