The Bible

 

Jeremias 50:44

Study

       

44 Ecce quasi leo ascendet, de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam, quia subito currere faciam eum ad illam. Et quis erit electus, quem præponam ei ? quis est enim similis mei ? et quis sustinebit me ? et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9680

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9680. ‘Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum’: quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3 , et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375.

[2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7 , quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum dicatur sanctum sanctorum.

[3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24:

et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et 11 glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, 12 15:4;

ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 13 Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, 29:19, 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23 14 , 41:14, 16, 20, 43:3 15 , 14, 45:11, 60:9, 14; Jer. 50:29 16 , 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22 17 ; 78:41; 89:19 18 [KJV 89:18]; 2 Reg. 19:22;

et alibi.

Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 19 , post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit.

Footnotes:

1. distinguet vobis Velum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et illud

3. in medio coelo est bonum internum ibi

4. The Manuscript inserts dicitur.

5. Ipsi amore but bono is written above amore

6. Ipsi

7. fide but bono written above

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript inserts, quod vocatur bonum.

10. inde quod sit Ipse

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts Redemptor, Salvator, regenerator.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9670

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9670. ‘Et facies velum’: quod significet medium uniens hoc caelum et caelum intimum, ita bonum spirituale cum bono caelesti, constat ex significatione ‘veli’ quod erat distinguens inter habitaculum, ubi erat arca testimonii, et ubi candelabrum ac mensa, super qua panes facierum, quod sit medium uniens caelum medium et caelum intimum; per arcam enim, in qua testimonium, repraesentabatur caelum intimum, ubi Dominus, n. 9457, 9481, 9485, et per habitaculum extra velum repraesentabatur caelum medium, n. 9594; et quia bonum amoris in Dominum facit caelum intimum, et bonum charitatis erga proximum facit caelum medium, ideo per ‘velum’ etiam significatur medium uniens bonum spirituale et bonum caeleste; bonum spirituale est bonum charitatis erga proximum, et bonum caeleste est bonum amoris in Dominum; quod caeli secundum illa bona 1 distinguantur, videantur citata n. 9277; ex his nunc patet quid velum significabat tam in tabernaculo quam in templo 2 .

[2] Bini illi caeli, nempe 3 intimum et medium, ita distincti sunt ut non possit intrari ab uno in alterum, sed usque unum caelum constituunt per societates angelicas medias, quae tali genio sunt ut accedere ad utriusque caeli bonum possint; hae societates sunt quae constituunt medium uniens, quod repraesentabatur per velum; cum angelis ex illis societatibus etiam aliquoties datum est loqui. Quales angeli 4 caeli intimi sunt, et respective quales angeli caeli medii, constare potest ex correspondentia; angelis intimi caeli correspondent illa apud hominem quae ad cordis et quae ad cerebelli provincias 5 pertinent, angelis autem medii caeli correspondent illa apud hominem quae pulmonum et ad cerebri provincias 5 pertinent; quae cordis et cerebelli sunt vocantur involuntaria et spontanea, quia ita apparent, quae autem pulmonum et cerebri sunt vocantur voluntaria; qualis perfectio uni caeli prae altero, et quale discrimen, inde aliquantum potest constare angelis autem mediis, qui accedunt ad utrumque caelum, et conjungunt, correspondent plexus cardiaci et pulmonares, per quos conjunctio cordis fit cum pulmonibus; tum medulla oblongata, ubi conjungitur fibra 6 cerebelli cum fibra cerebri 7 .

[3] Quod angeli qui ex caelesti regno Domini sunt, hoc est, qui in intimo caelo, constituant provinciam cordis in Maximo Homine, et quod angeli qui ex 8 spirituali regno Domini sunt, hoc est, qui in medio caelo, constituant provinciam pulmonum ibi, videat n. 3635, 3886-3890: et quod inde correspondentia cordis et pulmonum 9 apud hominem, n. 3883-3896; similiter se habet cum correspondentia cerebri et cerebelli. Quales caelestes seu qui in intimo caelo sunt, et quales spirituales seu qui in medio, et quae differentia, videatur n. 2046, 2227, 2669, 2708 10 , 2715, 2718, 2935, 2937, 2954, 3166, 3235, 3236, 3240, 2046, 3374, 3833, 3887, 3969, 4138, 4286, 4493, 4585, 4938, 5113, 5150, 5922, 6289, 6296 11 , 6366, 6427, 6435, 6500, 6647, 6648, 7091, 7233, 12 7474, 7977, 7992, 8042, 8152, 8234, 8521; inde patere potest quales sunt angeli intermedii 13 , qui constituunt medium uniens, quod repraesentabatur 14 per velum.

[4] Quod velum templi diruptum sit 15 in binas partes quando Dominus passus est crucem, Matth. 27:51; Marcus 15:38; Luc. 23:45, significabat glorificationem Domini; Dominus enim cum in mundo fuit, Humanum Suum fecit Divinum Verum, at cum abivit e mundo, Humanum Suum fecit Divinum Bonum, a Quo dein Divinum Verum procedit, videantur citata n. 9199 fin. , 9315 fin. ; Divinum Bonum est sanctum sanctorum 16 .

[5] 17 Glorificatio Humani Domini usque ad Divinum Bonum quod 18 Jehovah, describitur etiam in sensu interno per processum expiationis, 19 cum Aharon intrabat in 20 sanctum sanctorum intra velum, de quo in Lev. 16:1-fin. 21 , et in sensu respectivo per eundem processum describitur regeneratio hominis usque ad bonum caeleste, quod est bonum intimi caeli; processus ille talis erat; Aharon acciperet juvencum bovis in sacrificium, et arietem in holocaustum, pro se et sua domo; ac indueret vestes sanctitatis, quae erant tunica lini, caligae lini, balteus lini, et cidaris lini, et lavaret aquis carnem; et acciperet binos hircos, super quos sortem jaceret, quorum unus offerretur Jehovae 22 , et alter emitteretur in desertum; hoc pro contione filiorum Israelis. Cum sacrificaret juvencum, quod suffimentum inferret intra velum; et de sanguine juvenci ac 23 hirci spargeret septies super propitiatorio versus ortum; et quoque daret sanguinem super cornua altaris. Postea confiteretur peccata filiorum Israelis, quae daret supra 24 hircum qui emitteretur in desertum. Tandem exueret vestes lini, et indueret suas, et faceret holocaustum pro se et pro populo; et quae ex sacrificiis 25 non adolebantur 26 ; ita fieret 27 quotannis cum Aharon intraret ad 28 sanctum sanctorum intra velum. Sacerdotium, quo Aharon fungebatur, repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum, sicut regium, quod postea erat apud reges, repraesentabat Dominum quoad Divinum Verum, n. 6148; processus glorificationis Humani Domini usque ad Divinum Bonum, in sensu interno, ibi describitur is processus manifestabatur angelis cum Aharon perageret illa 29 , a intraret intra velum, et quoque nunc manifestatur angelis, cum id 30 in Verbo legitur.

[6] Per juvencum bovis in ‘sacrificium peccati’, et per arietem in holocaustum, significatur purificatio boni a malis in externo et in interno homine; per tunicam lini, caligas lini, balteum lini, et cidarim lini, quae indueret cum ingrederetur, et per lavationem carnis, significati quod purificatio illa fieret per vera ex bono; per duos hircos caprarum in sacrificium peccati 31 , et per arietem in holocaustum, et per hircum qui 32 offerebatur 33 , et per alterum qui emittebatur 34 , significatur purificatio veri a falsis in externo 35 homine; per suffimentum, quod inferret intra velum, significatur aptatio; per sanguinem juvenci, et per sanguinem hirci, qui septies spargeretur super propitiatorium ortum versus, et dein super cornua altaris, significatur Divinum Verum e Divino Bono; per confessionem peccatorum 36 super hirco vivo qui emitteretur in desertum, significatur omnimoda separatio et ejectio mali a bono; per exuitionem vestium lini, et induitionem vestium suarum, cum facturus holocausta, tum per eductionem carnis, cutis, et fimi sacrificiorum extra castra, et per combustionem eorum, significatur induitio caelestis boni apud regeneratum, et glorificatio Humani usque ad Divinum Bonum in Domino 37 , rejectis omnibus illis, qua fuerunt humani ex matre, usque adeo ut non amplius filius ejus esset 38 , videantur citata n. 9315 fin. Haec sunt quae significantur per illum processum purificationis cum Aharon intraret ad sanctum sanctorum intra velum; nam illis peractis Aharon repraesentabat Dominum quoad Divinum Bonum 39 . Ex his constare potest quod per ‘velum’ inter sanctum et sanctum sanctorum etiam significetur medium uniens Divini Veri et Divini Boni in Domino 40 .

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. inter sanctum et sanctum sanctorum non modo in Tabernaculo, sed etiam in Templo significabat

3. The Manuscript inserts coelum.

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. provinciam

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. per quam conjunctio cerebri et cerebelli fit

8. in

9. The Manuscript inserts sit.

10. The Manuscript inserts fin.

116296, 6289 altered to 6289, 6296 in the Manuscript, 6296, 6289, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. medii

14. repraesentatur

15. disrumperetur

16. The Manuscript inserts, et Divinum Verum est sanctum inde.

17. The Manuscript inserts Regeneratio hominis usque ad bonum caeleste, et in supremo sensu.

18. The Manuscript inserts est.

19. The Manuscript inserts semel quotannis.

20. ad

21. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

22. in sacrificium

23. atque

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. sacrificio

26. The Manuscript inserts, educerentur extra castra et comburerentur.

27. The Manuscript inserts semel.

28. in

29. illum

30. is processus

31. peccatum

32. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

33. offerretur

34. emitteretur

35. The Manuscript deletes, and inserts et in interno.

36. iniquitatum

37. The Manuscript deletes in Domino, and inserts apud Dominum.

38. quod id omne ejectum fuerit, usque tandem ut non filius Mariae esset

39. The Manuscript inserts Ipsum.

40. Ex his constare potest, quod etiam per Velum inter sanctum et inter sanctum sanctorum in supremo sensu significetur medium uniens Divini Veri et Divini Boniin Domino, et ab Ipso in coelo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.