The Bible

 

Jeremias 50:41

Study

       

41 Ecce populus venit ab aquilone, et gens magna, et reges multi consurgent a finibus terræ.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9680

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9680. ‘Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum’: quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3 , et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375.

[2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7 , quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum dicatur sanctum sanctorum.

[3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24:

et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et 11 glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, 12 15:4;

ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 13 Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, 29:19, 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23 14 , 41:14, 16, 20, 43:3 15 , 14, 45:11, 60:9, 14; Jer. 50:29 16 , 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22 17 ; 78:41; 89:19 18 [KJV 89:18]; 2 Reg. 19:22;

et alibi.

Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 19 , post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit.

Footnotes:

1. distinguet vobis Velum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et illud

3. in medio coelo est bonum internum ibi

4. The Manuscript inserts dicitur.

5. Ipsi amore but bono is written above amore

6. Ipsi

7. fide but bono written above

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript inserts, quod vocatur bonum.

10. inde quod sit Ipse

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts Redemptor, Salvator, regenerator.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9479

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9479. 1 ‘Et faciant Mihi sanctuarium’: quod significet repraesentativum Domini, ita caeli, constat ex significatione ‘sanctuarii’ quod sit Dominus, et quod sit caelum, hic autem repraesentativum Domini et caeli, quoniam tabernaculum fuit, factum ex lignis, et circumtectum aulaeis; quod non sanctuarium potuit esse nisi per repraesentationem; sanctuarium enim est ipsum sanctum, et nihil sanctum 2 quam 3 solum Divinum, ita solus Dominus, n. 9229. Quod caelum sit sanctuarium, est quia caelum est caelum ex Divino ibi, nam angeli qui ibi, quantum ex Divino Domini habent, tantum faciunt caelum, quantum autem ex se, tantum non faciunt caelum; inde patet quomodo intelligitur quod Dominus sit omne in omnibus caeli; quod Dominus in Suo, ita in Divino habitet apud angelos ita in caelo, videatur n. 9338 fin.

[2] Quod sanctuarium in supremo sensu sit Dominus, quia Ipse solus sanctus, et id solum sanctum quod procedit ab Ipso, tum quod sanctuarium sit caelum, et quoque Ecclesia, et quod sanctuaria sint quae in caelo et in Ecclesia a Domino sunt, constat a locis in Verbo ubi ‘sanctuarium’ et ‘sanctuaria’ dicuntur, ut apud Ezechielem,

Dixit Dominus Jehovih, 4 Dispergam eos in terras, et ero illis in sanctuarium exiguum in terris quo venient, 11:16;

ibi ‘sanctuarium’ pro Ipso Domino, nam Dominus Jehovih et Jehovah in Verbo est Dominus, n. 9373 apud Esaiam,

Prospice e caelis, et vide ex habitaculo sanctitatis Tuae et decoris Tui, 63:15:

apud Jeremiam,

Sicut thronus gloriae, altitudo ab aeterno, locus sanctuarii, 17:12: ibi ‘habitaculum sanctitatis’ et ‘sanctuarium’ pro caelo:

[3] apud Esaiam,

Parum abest, quin 5 possederint populum sanctitatis Tuae, hostes nostri conculcarunt sanctuarium Tuum, 63:18:

apud Jeremiam,

Gentes venerunt in sanctuarium Ipsius, Threni 1:10:

apud eundem,

Deseruit Dominus altare Suum, abominatus est sanctuarium Suum, Threni 2:7:

apud Ezechielem,

Dixit Dominus Jehovih, Ecce Ego profanaturus sanctuarium Meum, magnificentiam roboris vestri, desiderium oculorum vestrorum, 24:21:

apud Moschen, Dabo urbes vestras vastitatem, et desolabo sanctuaria vestra, Lev. 26:31;

ibi sanctuarium' pro Ecclesia, et ‘sanctuaria’ pro illis quae Ecclesiae. Ex his constat unde 6 est quod tabernaculum dicatur sanctuarium, nempe ex eo quod per id repraesentatum fuerit caelum et Ecclesia, et quod per sancta ibi repraesentata 7 fuerint Divina quae ex Domino in caelo et in Ecclesia.

Footnotes:

1. Ut in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

2. The Manuscript inserts est.

3. solummodo

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. sit

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.