The Bible

 

Jeremias 50:36

Study

       

36 Gladius ad divinos ejus, qui stulti erunt : gladius ad fortes illius, qui timebunt.

From Swedenborg's Works

 

Doctrina Novae Hierosolymae de Domino #53

Study this Passage

  
/ 65  
  

53. Quod autem ipsum Verbum attinet, non dicitur apud Prophetas, quod locuti sint illud ex Spiritu Sancto, sed quod locuti sint illud ex Jehovah, Jehovah Zebaoth, ex Domino Jehovih; nam legitur, quod "Verbum factum sit a Jehovah ad me," quod "Jehovah locutus sit ad me" tum saepissime, "Jehovah dixit," et "Dictum Jehovae:" et quia Dominus est Jehovah. ut supra ostensum est, ideo omne Verbum dictum est ab Ipso. Ut nemo dubitet quin ita sit, velim modo ex Jeremia afferre, ubi dicitur "Verbum ad me factum a Jehovah," "Locutus est Jehovah ad me," "Dixit Jehovah" et "Dictum Jehovae." Ut in his apud Jeremiam:

1:4, 7, 11-14, 19; 2:1-5, 9, 19, 22, 29, 31; 3:1, 6, 10, 12, 14, 16; 4:1, 3, 9, 17, 27; 5:11, 14, 18, 22, 29; 6:6, 9, 12, 15-16, 21-22; 7:1, 3, 11, 13, 19-21; 8:1, 3, 12-13; 9:2, 6, 8, 12, 14, 16, 21, 23-24 (B.A. 3, 7, 9, 13, 15, 17, 22, 24-25); 10:1-2, 18; 11:1, 6, 9, 11, 17-18, 21-22; 12:14, 17; 13:1, 6, 9, 11-15, 25; 14:1, 10, 14-15; 15:6, 11, 19-20; 16:1, 3, 5, 9, 14, 16; 17:5, 19-21, 24; 1 18:1, 5-6, 11, 13; 19:1, 3, 6, 12, 15; 2 4, 3 [NCBSP: 20:4]; 21:1, 4, 7-8, 11-12; 22:2, 5-6, 11, 16, 18, 24, 29-30; 23:2, 5, 7, 12, 15, 24, 29, 31, 38; 24:3, 5, 8; 25:1, 3, 7-9, 15, 27-29, 32; 26:1-2, 18; 27:1-2, 4, 8, 11, 16, 19, 21-22; 28:2, 12, 14, 16; 29:4, 8-9, 16, 19-21, 25, 30-32; 30:1-5, 8, 10-12, 17-18; 31:1-2, 7, 10, 15-17, 23, 27-28, 31-38; [NCBSP: 32:1,] 32:5, 6, 14-15, 25-26, 28, 30, 36, 42; 4 33:1-2, 4, 10-13, 17, 19-20, 23, 25; 34:1-2, 4, 8, 12-13, 17, 22; 35:1, 13, 17-19; 36:1, 6, 27, 29-30; 37:6-7, 9; 38:2-3, 17; 39:15-18; 40:1; 42:7, 9, 15, 18-19; 43:8, 10; 44:1-2, 7, 11, 24-26, 30; 45:1-2, 5; 46:1, 23, 25, 28; 47:1; 48:1; 8, 12, 30, 35, 38, 40, 43-44, 47; 49:2, 5-7, 12-13, 16, 18, 26, 28, 30, 32, 35, 37-39; 50:1, 4, 10, 18, 20-21, 30-31, 33, 35, 40; 51:25, 33, 36, 39, 52, 58.

Haec solum apud Jeremiam. Simile dicitur apud omnes reliquos Prophetas, et non quod locutus sit Spiritus Sanctus, nec quod Jehovah locutus sit ad illos per Spiritum Sanctum.

Footnotes:

1. 19 pro "9"

2. 15 pro "16"

3. In editio princeps, numerales capitum romani sunt, et versus arabici sunt. Hic numerus arabice est, ut versus denotat, sed numerus capitis non dabit.Jeremiam 20:4 optima conjectura est. -NCBSP

4. 42 pro "41"

  
/ 65  
  

The Bible

 

Jeremias 7:19-21

Study

      

19 Numquid me ad iracundiam provocant ? dicit Dominus ; nonne semetipsos in confusionem vultus sui ?

20 Ideo hæc dicit Dominus Deus : Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum, super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ : et succendetur, et non extinguetur.

21 Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Holocautomata vestra addite victimis vestris, et comedite carnes :