The Bible

 

Jeremias 50:26

Study

       

26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam : tollite de via lapides, et redigite in acervos : et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #843

Study this Passage

  
/ 1232  
  

843. VERSUS 18.

"Hic sapientia est. Habens intelligentiam computet numerum bestiae, numerus enim hominis est, et numerus ejus sexcenta sexaginta sex."

18. "Hic sapientia est", significat quod haec in omni complexu sit eorum doctrina, quae reputatur pro sapientia, tametsi est insania (n. 844). "Habens intelligentiam computet numerum bestiae", significat quod qui in illustratione sunt inquirant quale fidei hujus religiosi (n. 845); "numerus enim hominis est" significat quale ejus sicut foret ex intellectu veritatum, qui hominibus ecclesiae erit (n. 846); "et numerus ejus sexcenta sexaginta sex", significat quod usque quale ejus sit ex omnibus falsis et inde omnibus malis in complexu (n. 847).

  
/ 1232