The Bible

 

Jeremias 50:26

Study

       

26 Venite ad eam ab extremis finibus, aperite ut exeant qui conculcent eam : tollite de via lapides, et redigite in acervos : et interficite eam, nec sit quidquam reliquum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #783

Study this Passage

  
/ 1232  
  

783. "Et dedit illi draco potentiam suam, et thronum suum, et potestatem magnam." Quod significet quod illi qui fidem a vita separant, per ratiocinationes ex fallaciis firment doctrinalia sua, et illa corroborent, et sic potenter seducant, constat ex significatione "bestiae", cui draco dedit suas vires, quod sint ratiocinia ex naturali homine confirmantia separationem fidei a vita (de qua supra, n. 774); quod ratiocinia illa sint ex fallaciis sensuum, est quia bestia illis visa est similis pardo, et pedes ejus sicut ursi, et per "pedes ursi" significantur fallaciae (de quibus etiam supra, n. 781 [a, b]); et ex significatione "dare potentiam, thronum suum, et potestatem magnam", quod sit firmare doctrinalia ac ita illa corroborare; "potentia" significat valorem, "thronus" significat ecclesiam quoad doctrinam, quae ex falsis, "et potestas magna" significat firmationem et corroborationem inde; quod haec accedant ratiociniis et eorum fallaciis, supra ostensum est.

[2] Quod 1 illis qui separant fidem a vita, hoc est, a bonis operibus, potentia, thronus et potestas sit, non est quia falsa, in quibus sunt, 2 aliquid potentiae in se habent, nam falsis ex malo prorsus nulla potentia est, quia omnis potentia est veris ex bono; sed falsa in falsa potentiam habent, quia similia in similia: hoc manifeste constare potest spirituum infernalium inter se, exercent enim illam per imaginativa et correspondentiarum simulacra, ex quibus volunt videri potentissimi et validissimi: sed usque illis prorsus nulla potentia est contra vera, et tam nulla, ut sit nihil; quod ex multa experientia confirmare potuissem, si locus exspatiandi usque illuc in explicationibus his super Apocalypsin daretur: hoc solum constare potest ex eo, quod inferna, in quibus myriades myriadum sunt, per Divinum Verum procedens a Domino teneantur vincta, ut nullus ex illis hiscat elevare digitum manus: tum etiam ex eo, quod millenae cohortes malorum spiritum possint ab uno angelo per vera a Domino duci, coerci, vinci, dispergi, et hoc modo per visum ex voluntatis intentione: talis potestas etiam mihi aliquoties a Domino data est. Quod ecclesia in fine ejus sit in falsis et inde malis, ac in malis et inde falsis, et tamen veris ex bono est omnis potestas, quae videntur ex Domino per vera ex Verbo posse dari, potest mirum apparere: sed causa est, quia falsa potestatem habent in illos qui in falsis ex malo sunt, et in fine ecclesiae regnant ea falsa, et quando ea regnant non recipiuntur vera; idcirco falsa per vera non possunt discuti; inde est quod diabolus dicatur tunc "potens", et "vinculis solutus." Inde est quod falsum infernale in Verbo dicatur "leo", "ursus", "lupus", ac "bestia" et "fera" valida et rapax.

[3] Ex eo etiam est quod illi qui in falsis sunt, in Verbo dicantur "potentes", "validi", "robusti", "fortes", "heroes", "dynastae", "terribiles", "formidabiles", et "vastatores", ut constare potest ex pluribus locis ibi, ut ex his: Apud Jeremiam,

"Ecce adducens super vos gentem e longinquo, domus Israelis, ...gens valida, .... omnes fortes" (5:15, 16);

apud eundem,

"Ascendite equi, ..insanite currus, ..exite fortes" (46:9);

apud eundem,

"Gladie contra fortes, ut 3 consternentur" (50:36);

apud Ezechielem,

"Dabo" Pharaonem "in manum fortis gentium" ( 4 31:11, 12);

apud Hoscheam,

"Confisus es viae tuae, multitudini fortium [tuorum] " (10:13);

apud Joelem,

"Populus magnus et validus, .... sicut heroes currunt, ...transcendunt murum" (2:2, 7);

apud Amos,

"Perit refugium veloci, et fortis non confirmabit robur suum, nec potens eripiet animam, .... fortis corde suo inter heroes fugiet nudus die illo" (2:14, 16):

apud Davidem,

"Increpa feram arundinis, congregationem fortium" (Psalmuss 68:31 [B.A. 30, in margine]):

in Libro Primo Samuelis,

"Arcus fortium fracti sunt" (2:4);

in Apocalypsi,

Omnes "reges.., ..magnates, ..divites, ..chiliarchi, et potentes, .... absconderunt se in speluncis, et in petris" (6:15);

apud Matthaeum,

"Principes gentium dominantur.., et magnates potestatem habent" (20:25);

apud Lucam,

"Haec vestra est hora, et potestas tenebrarum" (22:53);

et alibi pluries.

[4] Supradictis addendum est quod spiritus infernales se credant validos et potentes prae reliquis, sed hoc ex causa quia valent contra illos qui in malis et inde falsis sunt, ita infernalis spiritus contra infernalem spiritum, seu malum per falsum contra malum per falsum; ex illa apparentia est, quod credant se potentes: sed potentia illa comparari potest myricae contra myricam, pulici contra pulicem, pulveri contra pulverem, et paleae contra paleam, quorum potentia est relativa ad eorum mutuas vires. Accedit quod spiritus infernales animo elati sint, et ex levissima causa velint robusti, fortes et heroes audiri.

[5] Quia hic agitur de potentia et de potestate magna quam draco ex se dedit bestiae ex mari ascendenti, et inde de potentia spirituum infernalium inter se, velim aliqua arcana de artibus illorum comparandi sibi potentias in mundo spirituali detegere. Quidam comparant sibi potentiam per Verbum; norunt enim aliqua loca inde, et illa pronuntiant, ex quibus fit illis communicatio cum simplicibus bonis, et inde cum illis conjunctio quoad externa; et quantum in illa conjunctione sunt, tantum valent super alios: causa est, quia omnia Verbi sunt vera, et veris est omnis potentia, et simplices boni in veris sunt; unde ex conjunctione cum illis est potentia, sed quamdiu in conjunctione illa sunt, quae tamen non diu perstat, quia a Domino brevi post ab invicem separantur. Quidam comparant sibi potentiam per simulatas affectiones boni et veri, perque affectiones quae sunt amoris sinceri et justi per quas etiam simplices bonos ad bene sentiendum de illis, et ad bene volendum illis, attrahunt et adjungunt; et quamdiu benevolentia illa intercedit sicut mutua, tamdiu potentes sunt prae reliquis. Quidam comparant sibi potentiam per repraesentativa varii generis, quae sunt abusus correspondentiarum; quidam aliter: et quia veris quae a bono est omnis potentia, et illa apud angelos resident, inde malis spiritibus nihil optatius est quam attrahere bonos spiritus in suas partes, quia mali sic valent; at vero ut primum ab illis separantur, sunt in falsis sui mali; et cum in his sunt, tunc orbati sunt omni potentia.

[6] Haec etiam causa est quod omnes mali, qui e mundo alluunt, primum separentur a bonis et veris, quae solum memoria sciverunt, et inde ore tulerunt; et quando ab his separati sunt, apparent interiora eorum, quae non nisi quam ex congeriebus falsorum ex malis consistunt; et cum in his sunt, tunc quia illis non amplius aliqua potentia est, decidunt prone in infernum, sicut pondera in aere in terram. Quod malis bona et vera auferantur, notum est ex Verbo; dicit enim Dominus,

"Tollite..ab eo talentum, et date habenti decem talenta; habenti namque omni dabitur, ut abundet; ab eo autem qui non habet, etiam quod habet 5 auferetur: servum autem inutilem ejicite in tenebras exteriores; ibi erit planctus et stridor dentium" (Matthaeus 25:28-30; Marcus 4:25; Luca 8:18; 19:26).

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

The Bible

 

Jeremias 5

Study

   

1 Circuite vias Jerusalem, et aspicite, et considerate, et quærite in plateis ejus an inveniatis virum facientem judicium, et quærentem fidem : et propitius ero ei.

2 Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerunt, et hac falso jurabunt.

3 Domine, oculi tui respiciunt fidem : percussisti eos, et non doluerunt : attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam : induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti.

4 Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti, ignorantes viam Domini, judicium Dei sui.

5 Ibo igitur ad optimates, et loquar eis : ipsi enim cognoverunt viam Domini, judicium Dei sui : et ecce magis hi simul confregerunt jugum, ruperunt vincula.

6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus ad vesperam vastavit eos : pardus vigilans super civitates eorum : omnis qui egressus fuerit ex eis capietur, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum.

7 Super quo propitius tibi esse potero ? Filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.

8 Equi amatores et emissarii facti sunt : unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.

9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea ?

10 Ascendite muros ejus, et dissipate, consummationem autem nolite facere : auferte propagines ejus, quia non sunt Domini.

11 Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israël, et domus Juda, ait Dominus.

12 Negaverunt Dominum, et dixerunt : Non est ipse : neque veniet super nos malum : gladium et famem non videbimus.

13 Prophetæ fuerunt in ventum locuti, et responsum non fuit in eis. Hæc ergo evenient illis.

14 Hæc dicit Dominus Deus exercituum : Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, et vorabit eos.

15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israël, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur.

16 Pharetra ejus quasi sepulchrum patens, universi fortes.

17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam, et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.

18 Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem.

19 Quod si dixeritis : Quare fecit nobis Dominus Deus noster hæc omnia ? dices ad eos : Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra.

20 Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes :

21 Audi, popule stulte, qui non habes cor : qui habentes oculos, non videtis; et aures, et non auditis.

22 Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non dolebitis : qui posui arenam terminum mari, præceptum sempiternum quod non præteribit : et commovebuntur, et non poterunt : et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud ?

23 Populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans : recesserunt, et abierunt.

24 Et non dixerunt in corde suo : Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, plenitudinem annuæ messis custodientem nobis.

25 Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,

26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros.

27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo : ideo magnificati sunt et ditati.

28 Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Causam viduæ non judicaverunt, causam pupilli non direxerunt, et judicium pauperum non judicaverunt.

29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem hujuscemodi non ulciscetur anima mea ?

30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra :

31 prophetæ prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manubus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur fiet in novissimo ejus ?