The Bible

 

Jeremias 49:5

Study

       

5 Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus Deus exercituum, ab omnibus qui sunt in circuitu tuo : et dispergemini singuli a conspectu vestro, nec erit qui congreget fugientes.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1121

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1121. "Et vidua non sum." - Quod significet quod non sint absque tutela, constat ex significatione "viduae", quod sit qui in affectione boni, et ex illa desiderat verum; quod per "viduam" hic significetur tutela, ita per quod "non vidua" quod non sit absque tutela, est quia bonum et ejus affectio se ipsam non tutatur, sed illam tutatur verum et ejus intellectus; vir enim qui illam tutatur, significat intellectum veri, ita verum; conjugium enim viri et mulieris, est prorsus sicut conjugium veri et boni; nam vir natus est ut sit intellectus veri, inde hic praedominatur apud illum; et femina nata est ut sit affectio boni, inde haec praedominatur apud illam; et sicut bonum et verum se mutuo amant et volunt conjungi, ita intellectus veri et affectio seu voluntas boni; etiam amor conjugialis mariti et uxoris ex spirituali conjugio veri et boni ducit originem (de qua re videatur in opere De Caelo et Inferno 366-386).

[2] Simile quod hic significatur per "viduam" apud Esaiam,

"Audi hoc, delicata, sedens secure, dicens in corde, Ego et non sicut ego praeterea; non sedebo vidua, nec cognoscam orbitatem: atqui venient tibi duo ista mala momento, ..orbitas et viduitas" (47:8, 9):

haec quoque dicta sunt de Babele, et per illa significantur similia quae hic in Apocalypsi per haec, "Vidua non sum, et luctum non videbo; propter hoc in uno die venient tibi plagae ejus, mors et luctus et fames." Per "viduas" etiam alibi in Verbo significantur tam feminae quam mares qui in bono sunt et non in vero, et usque desiderant verum, ita qui absque tutela sunt contra falsum et malum, quos tamen Dominus tutatur: etiam in opposito sensu, Ut apud Esaiam 9:16 [B.A. 17] ; cap. 10:1, 2: apud Jeremiam 15:7-9; 22:3; 49:10, 11; Thren. 5:3 1 : apud Ezechielem 22:6, 7: apud Davidem, 68:6 [B.A. 5] ; Psalmuss 146:9; Exodus 22:20-23 [B.A. 21-24] : Deutr. 10:18; 27:19 2 ; Matthaeus 23:14; Luc. 20:47: 3 et alibi.

[3] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.)

Vita in se spectata, quae Deus, non potest creare alium qui sit sola Vita, est enim Vita quae Deus increata, est continens et non separabilis; inde est quod Deus unus sit: sed Vita, quae Deus, creare potest formas ex substantiis quae non vitae sunt, quibus potest inesse, et dare sicut vivant; illae formae sunt homines, quae quia sunt receptacula vitae non potuerunt in prima creatione esse nisi quam imagines et similitudines Dei, imagines ex receptione veri, et similitudines ex receptione boni; nam vita et recipiens ejus se coaptant sicut activum et passivum, at non se commiscent. Inde est quod humanae formae, quae recipientes vitae sunt, non vivant a se, sed a Deo, qui solus est Vita; quare, ut notum est, omne bonum amoris et omne verum fidei est a Deo, et nihil ab homine; nam si homini aliquantillum vitae foret quod ejus, potuisset ille velle et facere bonum a se, tum intelligere et credere verum a se, et sic mereri; cum tamen si hoc credit, tunc forma recipiens vitae superius claudit se, pervertitur, et perit intelligentia: bonum et ejus amor, ac verum et ejus fides, sunt Vita quae Deus, nam Deus est ipsum Bonum et ipsum Verum: quare Deus in illis apud hominem habitat. Ex his etiam sequitur quod homo ex se nihil sit et quod tantum sit quantum recipit a Domino, et simul agnoscit quod id non suum sit sed Domini; tunc ei dat Dominus ut aliquid sit, tametsi non a se sed a Domino.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232