The Bible

 

Jeremias 49:37

Study

       

37 Et pavere faciam Ælam coram inimicis suis, et in conspectu quærentium animam eorum : et adducam super eos malum, iram furoris mei, dicit Dominus, et mittam post eos gladium donec consumam eos.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9680

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9680. ‘Et distinguat velum vobis 1 inter sanctum et inter sanctum sanctorum’: quod significet inter bonum spirituale, quod est bonum charitatis erga proximum, et bonum fidei in Dominum, et inter bonum caeleste, quod est bonum amoris in Dominum, et bonum amoris mutui, constat ex significatione ‘sancti’ quod sit bonum regnans in caelo medio, et ex significatione ‘sancti sanctorum’ quod sit bonum regnans in caelo intimo; quod hoc bonum sit bonum amoris in Dominum et bonum amoris mutui, ac illud, nempe bonum regnans in caelo medio, sit 2 bonum charitatis erga proximum et bonum fidei in Dominum, patet ex omnibus illis quae de utroque bono, caelesti et spirituali, in locis citatis n. 9670 ostensa sunt; bonum amoris in Dominum in intimo caelo est bonum internum ibi, at bonum amoris mutui est bonum externum ibi; bonum autem charitatis erga proximum est internum in medio caelo 3 , et bonum fidei in Dominum est bonum externum ibi; in unoquovis caelo est internum et externum, sicut in Ecclesia, quae quod sit interna et externa, videatur n. 409, 1083, 1098, 1238, 1242, 4899, 6380, 6587, 7840, 8762, 9375.

[2] Omne bonum est sanctum, et omne verum quantum boni in se habet; bonum dicitur sanctum a Domino, quia Dominus est solus sanctus, et ab Ipso omne bonum et omne verum, n. 9229, 9479; inde patet cur habitaculum dicitur sanctum, et arca in qua testimonium, 4 sanctum sanctorum; testimonium enim est Ipse Dominus quoad Divinum Verum, n. 9503, et arca est caelum intimum ubi Dominus, n. 9485; Dominus etiam est in caelo medio, sed praesentior in caelo intimo; qui enim Domino per bonum amoris 5 conjuncti sunt, illi cum Ipso sunt; qui autem Domino 6 conjuncti sunt per bonum fidei 7 , quidem cum Ipso sunt, sed remotius; in caelo medio est conjunctio cum Domino per fidem implantatam 8 bono 9 charitatis erga proximum. Ex his patet cur habitaculum quod extra velum dicatur sanctum, et habitaculum quod intra velum dicatur sanctum sanctorum.

[3] Quod Dominus sit a Quo omne sanctum, et quod sit ipsum 10 sanctum sanctorum, constat apud Danielem,

Septimanae septuaginta decisae sunt super populum Meum, ad ungendum sanctum sanctorum, 9:24:

et in Apocalypsi, Quis non timeat Te, Domine, et 11 glorificet nomen Tuum? quia solus sanctus, 12 15:4;

ideo etiam Dominus dicitur Sanctus Israelis, 13 Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 12:6, 17:7, 29:19, 30:11, 12, 15, 31:1, 37:23 14 , 41:14, 16, 20, 43:3 15 , 14, 45:11, 60:9, 14; Jer. 50:29 16 , 51:5; Ezech. 39:7; Ps. 71:22 17 ; 78:41; 89:19 18 [KJV 89:18]; 2 Reg. 19:22;

et alibi.

Quicquid itaque apud filios Israelis repraesentabat Dominum, seu bonum et verum quae procedunt ab Ipso 19 , post inaugurationem vocabatur sanctum, ex causa quia solus Dominus sanctus. Sanctus Spiritus in Verbo est quoque sanctum quod a Domino procedit.

Footnotes:

1. distinguet vobis Velum, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

2. et illud

3. in medio coelo est bonum internum ibi

4. The Manuscript inserts dicitur.

5. Ipsi amore but bono is written above amore

6. Ipsi

7. fide but bono written above

8. The Manuscript inserts in.

9. The Manuscript inserts, quod vocatur bonum.

10. inde quod sit Ipse

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts Redemptor, Salvator, regenerator.

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. quod a Domino

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #9375

Study this Passage

  
/ 10837  
  

9375. ‘Nadab et Abihu’: quod significet doctrinam ex utroque, constat ex eo quod essent filii Aharonis; quapropter cum per ‘Aharonem’ significatur Verbum, per ‘filios ejus’ significatur doctrina, per majorem natu doctrina ex sensu 1 interno Verbi et per minorem natu doctrina ex sensu externo 2 ejus; doctrina ex Verbi sensu interno et doctrina ex Verbi sensu externo est una doctrina, nam qui in interno sunt etiam in externo sunt; Ecclesia enim Domini ubivis est interna et externa, interna est cordis et externa est oris, seu interna est voluntatis et externa est actionis; quando internum facit unum cum externo apud hominem, tunc quod est cordis etiam est oris, seu quod est voluntatis etiam est actionis, seu quod idem, tunc in ore est cor loquens et in actione est voluntas agens, absque 3 omni dissidentia; sic etiam est fides loquens et amor seu charitas agens, hoc est, Dominus a Quo fides et charitas.

[2] Quia Nadab et Abihu, filii Aharonis, repraesentabant doctrinam ex Verbo, ideo illi, cum ex alia doctrina quam quae ex Verbo 4 cultum instituerent, occisi sunt; quod repraesentabatur per haec quae de illis apud Moschen, Sumpserunt filii Aharonis, Nadab et Abihu, vir turibulum suum, et dederunt in ea ignem, super quem posuerunt suffimentum, atque ita attulerunt ad Jehovam ignem alienum, de quo non praeceperat illis; ideo exivit ignis a coram Jehovah et comedit illos, ut morerentur coram Jehovah; et dixit Moscheh ad Aharonem, Hoc quod locutus est Jehovah, dicendo, In propinquis Meis sanctificabor, Lev. 10:1-3;

per ‘ignem 5 alienum in turibulo’ significatur doctrina aliunde quam ex Verbo; ‘ignis’ enim est bonum amoris et ‘suffimentum’ est verum fidei inde; ac bonum amoris et verum fidei sunt quae intrant doctrinam quae ex Verbo, et faciunt illam; inde patet cur ‘igne a coram Jehovah consumpti fuerint’; ‘in propinquis sanctificari’ est apud illos qua Domino per bonum amoris et verum fidei ex Verbo conjuncti sunt; quod ‘ignis’ sit bonum amoris caelestis, videatur n. 934, 4906, 5071 fin. , 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, 7324, 7852, 9055, et quod ‘suffimentum’ sit fides ex bono amoris, 6 alibi ostendetur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Verbi

3. ulla

4. The Manuscript inserts Domini.

5. aliunde, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. in sequentibus, ubi de suffimento, ostendetur [e. g. Arcana Coelestia 9475, 10295]

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.