Apocalypsis Revelata #270
270. "Habentem cornua septem" significat Ipsius Omnipotentiam. Saepius in Verbo nominatur "cornu," et per id ubivis significatur potentia; quare ubi "cornu" dicitur de Domino, significatur Omnipotentia: quod "cornua septem" dicantur, est quia "septem" significant omne (10), ita Omnipotentiam. Quod "cornu" significet potentiam, et cum de Domino, Omnipotentiam, constare potest a sequentibus locis:
"Qui laetantur super non re, qui dicunt, Nonne per fortitudinem nostram sumpsimus nos Cornua," (Amos 6:13);
Dixi impiis, Ne attollite Cornu, ne attollite in altum Cornu vestrum, omnia Cornua impiorum amputabo; exaltabuntur Cornua justi," (Psalm. 75:5-6, 11 (B.A. 4-5, 10));
"Jehovah exaltavit Cornu inimicorum tuorum," (Threni 2:17); 1
"Excisum est Cornu Moabi, et brachium ejus fractum est," (Jeremias 48:25);
"Latere et humero impellitis, et Cornibus vestris feritis omnes oves infirmas," (Ezechiel 34:21);
"Jehovah exaltavit Cornu populi Sui," (Psalm. 148:14);
"Jehovah Deus Zebaoth, Decus fortitudinis eorum 2 exaltavit Cornu nostrum," (Psalm. 89:18 (B.A. 17));
"Splendor Jehovae Dei sicut Lux erit, Cornua e manu Ipsius Ipsi, et ibi occultatio roboris Ipsius," (Habakuk 3:4);
"Brachium Meum corroborabit Davidem, et in Nomine Meo exaltabitur Cornu ejus," (Psalm. 89:22, 25 (B.A. 21, 24)); 3
"Jehovah robur meum, petra mea, Cornu meum," (Psalm. 18:2; 4 2 Samuelis 22:3);
"Surge filia Sionis, quia Cornu tuum faciam ferrum, ut comminuas populos multos," (Micham 4:13);
"Dominus 5 destruxit in excandescentia Sua munimentum filiae Jehudae, et abscidit omne Cornu Israelis," (Threni 2:(2,) 3).
Potentiae etiam significantur Per Cornua draconis, (Apocalypsis 12:3);
Per Cornua bestiae ascendentis ex mari, (Apocalypsis 13:1);
Per Cornua bestiae coccineae, super qua mulier sedit, (Apocalypsis 17:3, 7, 12); 6 Per Cornua arietis et hirci, (Daniel 8:3-4, 5, 7-12, 21, 25);
Per Cornua bestiae ascendentis ex mari, (Daniel 7:3, 7-8, 20-21, 23-24);
Per quatuor Cornua, quae disperserunt Jehudam et Israelem, (Sacharias 2:1-4 (B.A. 1:18-21));
Per Cornua Altarium, holocausti et suffitus, (Exodus 27:2; 30:2-3, 10);
per haec significabatur potentia Divini Veri in Ecclesia: ac vicissim quod potentia peritura sit per "Cornua Altarium in Bethele," apud Amos:
"Visitabo super praevaricationes Israelis, visitabo super Altaria Bethelis, ut exscindantur Cornua Altaris, et cadant in terram," (3:14).
Footnotes:
1. 17 pro "13"
2. eorum pro "nostrae"
3. 22, 25 pro "21, 22, 25"
4. 2 pro "2, 3"
5. Dominus pro "Jehovah"
6. xvii. pro "xvi."