The Bible

 

Jeremias 48

Study

   

1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël : Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa ! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.

2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon : cogitaverunt malum : Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.

3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

4 Contrita est Moab : annuntiate clamorem parvulis ejus.

5 Per ascensum enim Luith plorans ascendet in fletu, quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audierunt.

6 Fugite, salvate animas vestras, et eritis quasi myricæ in deserto :

7 pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis, tu quoque capieris : et ibit Chamos in transmigrationem, sacerdotes ejus et principes ejus simul.

8 Et veniet prædo ad omnem urbem, et urbs nulla salvabitur : et peribunt valles, et dissipabuntur campestria, quoniam dixit Dominus :

9 Date florem Moab, quia florens egredietur : et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.

10 Maledictus qui facit opus Domini fraudulenter, et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine.

11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis : nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit : idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.

12 Propterea ecce dies veniunt, dicit Dominus, et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum : et sternent eum, et vasa ejus exhaurient, et lagunculas eorum collident.

13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.

14 Quomodo dicitis : Fortes sumus, et viri robusti ad præliandum ?

15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.

16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.

17 Consolamini eum, omnes qui estis in circuitu ejus : et universi qui scitis nomen ejus, dicite : Quomodo confracta est virga fortis, baculus gloriosus ?

18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.

19 In via sta, et prospice, habitatio Aroër : interroga fugientem, et ei qui evasit dic : Quid accidit ?

20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate : annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,

21 et judicium venit ad terram campestrem, super Helon, et super Jasa, et super Mephaath,

22 et super Dibon, et super Nabo, et super domum Deblathaim,

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.

25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.

26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est : et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.

27 Fuit enim in derisum tibi Israël, quasi inter fures reperisses eum : propter verba ergo tua quæ adversum illum locutus es, captivus duceris.

28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab : et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.

29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde : sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.

30 Ego scio, ait Dominus, jactantiam ejus, et quod non sit juxta eam virtus ejus, nec juxta quod poterat conata sit facere.

31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes :

32 de planctu Jazer plorabo tibi, vinea Sabama. Propagines tuæ transierunt mare, usque ad mare Jazer pervenerunt : super messem tuam et vindemiam tuam prædo irruit.

33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab : et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.

34 De clamore Hesebon usque Eleale et Jasa, dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, vitula conternante : aquæ quoque Nemrim pessimæ erunt.

35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.

36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum : quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.

37 Omne enim caput calvitium, et omnis barba rasa erit : in cunctis manibus colligatio, et super omne dorsum cilicium :

38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus : quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.

39 Quomodo victa est, et ululaverunt ? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est ? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.

40 Hæc dicit Dominus : Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.

41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt : et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,

42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.

43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.

44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo : adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.

45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon : et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.

46 Væ tibi, Moab : periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.

47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #411

Study this Passage

  
/ 1232  
  

411. (Vers. 16.) "Et dicebant montibus et patris, Cadite super nos. "Quod significet obtectionem a malis et a falsis inde, constat ex significatione "montium", quod sint mala ex amoribus sui et mundi scaturientia (de qua supra, n. 405(g-i)) et ex significatione "petrarum", quod sint falsa ex malo (de qua infra); et ex significatione "cadere super nos", quod sit ab illis obtegi. Etiam haec illustranda sunt ex talibus quae in mundo spirituali existunt quando ultimum judicium est, nam haec dicta Sunt de ultimo judicio, ut patet ex Sequente versu, ubi dicitur, "Quia venit dies magnus irae Ejus, et quis potest stare?" per quem diem intelligitur tempus et status ultimi judicii. Status impiorum tunc est talis ut dejiciant se e montibus et petris, super quibus habitationes suas fecerunt, in inferna profunde secundum atrocitatem malorum et falsorum apud illos; et hoc faciunt ipsi quia non sustinent Divinum Bonum ac Divinum Verum. Aperiuntur tunc caeli superiores, e quibus influit lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono: ex hac luce constringuntur simulata bona et vera quae apud illos; quibus constrictis aperiuntur mala et falsa eorum; et quia haec et illa non sustinere possunt lucem caeli, anguntur enim et cruciantur ex illa, ideo conjiciunt se a montibus et petris in inferna profunde secundum quale mali et falsi sui, quidam in hiatus et speluncas, quidam in foramina et petras, quae tunc stant coram illis aperta; et postquam illuc se conjecerunt, clauduntur aperturae. Hoc modo fit ejectio malorum spirituum ex montibus et collibus, quos occupaverunt (videatur supra, n. 391(a), 392(a), 394 1 ). Quando in speluncis et in petris sunt, tunc cessant angores et cruciatus quos ab influxu lucis caeli sustinuerunt, nam quies illis est in suis malis et inde falsis, quia haec illis jucunda fuerunt; jucunda enim vitae unumquemvis manent post mortem; jucunda vitae sunt jucunda amorum illorum, nam omne jucundum vitae est amoris:

[2] inde constare potest quid significatur per quod "dicant montibus et petris ut cadant super illos "; similiter quid significatur apud Hoscheam,

"Dicent montibus, Operite nos; et collibus, Cadite super nos" (Hoscheam 10:8);

et apud Lucam,

"Tunc incipient dicere montibus, Cadite super nos; et collibus, Occultate nos" (Lucam23:30):

ibi etiam agitur de ultimo judicio. Lux caeli, quae est Divinum Verum unitum Divino Bono, a cujus influxu et praesentia anguntur et cruciantur mali qui se dejiciunt, intelligitur per verba mox sequentia in hoc versu, "Abscondite nos a facie Sedentis super throno et ab ira Agni": "ira Agni" dicitur, quia cruciantur; verum cruciatus eorum non est inde, sed ex malis amorum et ex falsis fidei eorum. Haec quia formarunt omnia interiora mentis eorum, nam cujusvis mens formatur ex amore suo et inde fide usque ut sit instar ejus in forma, et quia interiora mentis illorum qui in malis et inde falsis sunt versa sunt in partem contrariam seu in plagam oppositam bonis et veris Divinis, ideo cum Divinum Verum influit, et conatur retroagere interiora quae mentis eorum, et per id adducere illos in caelum, hoc enim Divinum Verum procedens a Domino ubique facit ubi influit, et illi non volunt recedere a suorum amorum jucundis, inde illis angores et cruciatus, qui cessant cum veniunt in inferna ubi similia jucunda seu similes amores regnant.

[3] Quoniam supra (n. 405) ostensum est quid "montes" et "colles" significant, ideo in nunc sequentibus ostendetur quid "petrae"; quod nempe significent verum ex bono spirituali ac verum et bonum fidei, at in opposito sensu falsum fidei.

Quod "petrae" significent illa, est quoque ex apparentiis in mundo spirituali; apparent enim ibi petrae et rupes, sicut apparent montes et colles, ut supra ostensum est; et super petris ibi habitant qui in veris ex bono spirituali sunt et qui in vero et bono fidei. Sed differunt montes et colles a petris et rupibus ibi in eo, quod montes et colles sint ex humo, petrae autem et rupes ex saxo; humus enim correspondet bono amoris et inde significat illud, saxum autem correspondet vero fidei et inde significat illud. Et quia pleraque in Verbo etiam oppositum sensum habent, ita etiam "petrae", et in eo sensu significant falsum fidei, et hoc quoque ex correspondentia; nam qui in falsis fidei sunt, habitant intra petras in cavernis ibi.

[4] Quod "petra" significet verum ex bono, ac verum fidei, et in supremo sensu Dominum quoad illa, constat ex sequentibus locis:

Apud Danielem,

" 2 Videns fuisti usque dum excisus est Lapis, qui non per manus, et percussit statuam super pedes ejus, qui ferrum et argilla...; et Lapis qui percussit statuam, factus est in Petram magnam, et implevit totam terram" (2:34, 35):

haec de statua Nebuchadnezari in somnio visa; quod per "Lapidem", qui "factus in Petram magnam", intelligatur Dominus, ex singulis ibi patet; sed quid praecedentia ibi significant, primum dicetur. Per "caput statuae", quod erat aurum, significatur Antiquissima Ecclesia, quae fuit ecclesia caelestis, seu ecclesia in qua regnabat bonum amoris in Dominum; hoc bonum in Verbo significatur per "aurum" et quoque per" per "pectus "et "brachia", quae erant argentum, significatur Antiqua Ecclesia, quae successit Antiquissimae, quae ecclesia fuit ecclesia spiritualis, seu ecclesia in qua regnabat bonum charitatis erga proximum ac verum ex bono; hoc verum et illud bonum significatur per "argentum" et quoque per "pectus" et "brachia": per "ventrem" et "femora", quae erant aes, significatur Ecclesia quae successit Ecclesiae Antiquae 3 spirituali, et vocari potest spiritualis naturalis; in illa regnabat bonum fidei ac verum ex illo bono; id bonum in Verbo significatur per "aes", et quoque per "ventrem" et "femora" per "crura" autem et "pedes", qui "ex parte erant ferrum ex parte argilla", significatur Ecclesia Israelitica et Judaica, quae erat ecclesia externa in qua non internum; cui ideo non verum et bonum, sed verum falsificatum quod in se est falsum, et bonum adulteratum quod in se est malum; quare de ea in illo capite dicitur,

"Quod vidisti ferrum mixtum cum argilla luti, commiscebunt se per semen hominis, sed non cohaerebunt unum cum altero, quemadmodum ferrum non commiscetur cum argilla" (vers. 43):

"ferrum" significat naturale verum, et "argilla luti" naturale bonum, similiter "pedes" et "crura"; sed ibi "argilla" significat bonum adulteratum, et "ferrum" verum quale est in externo sensu Verbi; "semen" enim "hominis" est Verbum ubi vera et bona, quorum adulterationes et falsificationes describuntur per" ferrum mixtum cum argilla, quae non cohaerent unum cum altero." (Quod quatuor ecclesiae fuerint, una post alteram, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 247, 248.) Per "Lapidem" qui percussit statuam intelligitur Divinum Verum a Domino; quod ille "factus sit in Petram magnam, et impleverit totam terram", significat quod Dominus per Divinum Verum dominaturus sit super caelum et ecclesiam; "terra" ibi est ecclesia et quoque caelum: quare etiam dicitur quod regnum hoc "in aeternum stabit" (vers. 44); per "regnum" etiam significatur ecclesia et caelum, ibi enim est regnum Dei. Quod Divinum Verum per "Lapidem", et Dominus quoad Divinum Verum per "Petram" ibi intelligatur, constat ex significatione "Lapidis"in Verbo ubi de Domino (Ut Genesis 49:24; Psalmuss 118:22, 23; Esaias 28:16; Matthaeus 21:42, 44; Marcus 12:10, 11; Luca 20:17, 18). Sive dicas Dominum sive Divinum Verum, idem est, quoniam omne Divinum Verum est ab Ipso, et inde Ipse in illo: ex eo est quod etiam Dominus dicatur "Verbum", nam Verbum est Divinum Verum.

(Quod "lapis" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum Verum, et inde in sensu inferiori verum ex bono, videatur n. 643, 1298, 3720, 6426, 8600, 10376.)

[5] Quod "Petra" significet Dominum quoad Divinum Verum, constat

Ex petra in Chorebo, ex qua aquae populo Israelitico datae sunt (Exodus 17:5, 6);

et quod mandatum sit

Ut Moses et Aharon loquerentur ad Petram, et sic sanctificarent Jehovam in oculis filiorum Israelis; sed quod Moses baculo percusserit illam duabus vicibus; quare denuntiatum est Mosi et Aharoni, quod non deducerent populum in terram Canaanem (Numeri 20:8-13):

quod "Petra illa" significaverit Dominum, notum est in ecclesia; sed non notum est quod ideo significaverit, quia "petra" in Verbo significat Divinum Verum procedens a Domino; quare etiam mandatum est Mosi et Aharoni ut loquerentur ad illam, et sic sanctificarent Jehovam in oculis filiorum Israelis: per "aquas" etiam quae effluxerunt significatur Divinum Verum, et per "potare populum ex illis" significatur spiritualiter nutrire, quod fit instruendo et docendo.

(Quod "aquae" significent vera, videatur supra, n. 71; et quod "bibere" et "potari" significet instrui et doceri, in Arcanis Caelestibus, n. 3069, 3772, 4017, 4018, 8562, 9412.) Simile itaque significatur per "petram" apud Esaiam,

"Non sitient, in Vastitatibus ducet eos, aquas e petra effluere faciet illis, dum findit petram, ut effluant aquae" (48:21):

apud Davidem,

"Diffidit petras in deserto, et bibere fecit abyssos magnas, et eduxit fluenta e petra:... et recordati sunt quod Deus Petra eorum, et Deus excelsus Redemptor eorum" (Psalmuss 78:15, 16, 20, 35):

apud eundem,

"Aperuit petram ut effluerent aquae; iverunt in siccitatibus, fluvius" (Psalmuss 105:41):

apud eundem,

"A coram Domino parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Ps. 114 [7,] 8):

quod "petra" in his locis significet Dominum quoad Divinum Verum, seu quod idem, Divinum Verum a Domino, patet a supradictis; tum etiam ex eo, quod in binis illis locis apud Davidem, agatur de redemptione et regeneratione hominum ecclesiae, quod fit per Divinum Verum a Domino; de redemptione per haec, "Recordati sunt quod, Deus Petra eorum et Deus excelsus Redemptor eorum; de regeneratione per haec, "A coram Domino parturis, terra"; per "parturire", cum dicitur de ecclesia, significatur reformari et regenerari.

[6] Apud Esaiam,

"Attendite ad Me sectantes justitiam, quaerentes Jehovam; respicite ad Petram ex qua excisi estis, et ad effossionem foveae ex qua effossi estis" (51:1):

per "Petram" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, et per "foveam" significatur Verbum, ut quoque alibi; "excidi ex Petra" et "effodi ex fovea", significat regenerari ex Divinis veris et Divinis bonis, ita per vera ex bono a Domino; nam "lapides qui exciduntur e Petra" significant vera ex Domino, et "humus qui effoditur ex fovea" significat bonum a Domino; quare dicitur "effossio foveae."

[7] Apud Mosen,

"Date magnitudinem Deo nostro; Petra, cujus perfectum est opus, et omnes Ejus viae judicium. ...Equitare fecit eum super excelsis terrae, et cibat proventu agrorum, sugere facit eum mel e rupe, et oleum ex saxo petrae. ...Petram quae genuit te oblivioni dedisti, et oblitus es Dei Formatoris tui:... nonne quia Petra eorum vendidit eos, et Jehovah occlusit eos? non enim sicut Petra nostra petra eorum, neque hostes nostri judices" (Deutr. 32 [3,] 4, 13, 18, 30, 31 4 ):

haec dicta sunt de Ecclesia Antiqua, quae fuit ecclesia quae in veris ex bono; quare describuntur vera ex bono per varia quae correspondent, ut per quod "equitare fecerit eum super excelsis terrae", "cibaverit proventu agrorum", "sugere fecerit mel e rupe et oleum e saxo petrae": intelligentia spiritualium istius ecclesiae significatur per quod "equitare eum fecerit super excelsis terrae"; "equitare" significat intelligere, "excelsa terrae" sunt spiritualia ecclesiae: nutritio spiritualis inde significatur per (quod) "cibavit eum proventu agrorum; "cibare" est nutrire, et "proventus agrorum" sunt omnia ecclesiae: quod eis bonum naturale et bonum spirituale per Divinum Verum a Domino, significatur per "quod sugere fecit eum mel e rupe, et oleum e saxo petrae"; "mel" est bonum naturale, "oleum" est bonum spirituale, "rupes" est Divinum Verum a Domino externum quod pro naturali homine, et "saxum petrae" est Divinum Verum a Domino internum quod pro spirituali homine: postea ibi agitur de Ecclesia Judaica, quae non in aliquo Divino Vero erat, de qua dicitur, "Petram, quae genuit te, oblivioni dedisti, et oblitus es Dei Formatoris", per quae significatur quod Dominum et inde Divinum Verum, per quod reformatur ecclesia, rejecerint; "Petra" est Dominus quoad Divinum Verum, et reformatio per id ab Ipso significatur per "qui genuit te" et per "Deum Formatorem": quod prorsus deprivati vero et bono essent, significatur per quod "Petra eorum vendidit eos, et Jehovah occlusit eos"; "Petra" dicitur ex vero et "Jehovah" ex bono, "vendere" et "occludere" est deprivari: quod falsum illis ex malo fuerit, significatur per "non sicut Petra nostra petra eorum, neque hostes nostri judices"; "petra eorum" est falsum, "hostes nostri" sunt mala, "non judices" significat non vera et bona. Ex his constare potest quod "Petra" significet Dominum quoad Divinum Verum, et in opposito sensu falsum.

[8] In Libro Secundo Samuelis,

"Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo Ejus super lingua mea; dixit Deus Israelis, (mihi) locuta est Petra Israelis, dominans in hominem justum, dominans timor Dei" (23:2, 3):

hic manifeste "Petra" pro Domino, nam per "Deum Israelis" in Verbo intelligitur Dominus; quare dicitur "Spiritus Jehovae locutus est in me, et sermo Ejus super lingua mea"; tum, "Dixit Deus Israelis, mihi locuta est Petra Israelis": "Spiritus Jehovae" et "sermo Ejus" significat Divinum Verum, et Dominus vocatur "Deus Israelis" ex cultu, et "Petra Israelis" ex Divino Vero ex quo cultus quia est Dominus qui intelligitur, ideo dicitur quod "Petra Israelis" locuta sit: dominium Ipsius super illos qui in bono sunt et qui in vero significatur per "dominans super hominem justum, dominans super eum cui timor Dei"; "justum" dicitur de bono, ac "timor Dei" de vero; agitur enim in eo psalmo Davidis de Domino: ex quo etiam patet quod Dominus intelligatur per "Deum Israelis" et per "Petram Israelis."

[9] Apud Davidem,

"Utinam populus meus obediat Mihi, Israel in viis meis ambulaverit; 5 cibarem eos adipe tritici, et e Petra melle saturarem eos" (Psalmuss 81:14, 17 [B.A. 13, 16]);

per "Petram" etiam hic intelligitur Dominus quoad Divinum Verum (videatur supra, n. 374(c), ubi explicata sunt).

Apud eundem,

"Quis Deus praeter Jehovam, aut quae Petra nisi Deus 6 noster?... Vivus Jehovah, et benedicta Petra mea, et exaltabitur Deus salutis meae" (Psalmuss 18:3, 32, 47 [B.A. 2, 31, 46); 2 Samuelis 22:2, 3, [32,] 47);

quod dicatur, "Quis Deus praeter Jehovam, et quae Petra nisi Deus 7 noster?" est quia ubi de Divino Bono agitur Dominus dicatur "Jehovah", et ubi de Divino Vero "Deus", et quoque "Petra", ut hic; pariter postea, "Vivus Jehovah et benedicta Petra mea": "exaltabitur Deus salutis meae" significat quod colendus per vera ex bono, unde salus; "exaltari", cum de Deo, dicitur de cultu ex bono per vera.

[10] Apud eundem,

"Sint in beneplacitum sermones oris mei, et meditatio cordis mei coram Te; Jehovah Petra mea, et Redemptor mi" (Psalmuss 19:15 [B.A. 14]):

per "Jehovam Petram" significatur simile quod per "Jehovam Deum", nempe Dominus quoad Divinum Bonum et Divinum Verum, et "Redemptor" ex regeneratione quae fit per Divinum Verum; "sermones oris" significant intellectum veri, ac "meditatio cordis" perceptionem boni.

Apud eundem,

"Dico Deo Petrae meae, Quare oblitus es mei?" (Ps. 42:10 8 [B.A. 9]):

per "Deum Petram" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum, ibi quoad tutamen.

Apud eundem,

"Ad Te, Jehovah, clamo; Petra mea, ne sileas a me, ne forte sileas a me" (Psalmuss 28:1):

hic quoque "Jehovah" et "Petra" dicitur, quia per "Jehovam" intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum, et per "Petram" Dominus quoad Divinum Verum; et quia hoc et illud intelligitur, ideo etiam bis dicitur, "Ne sileas a me, ne forte sileas a me", unum enim se refert ad Divinum Bonum, alterum ad Divinum Verum, nam in Verbo est conjugium caeleste in singulis ejus, quod est conjugium boni et veri.

Apud Habakuk,

"Jehovah ad judicium posuisti eum, et Petra ad corripiendum stabilivisti eum" (1:12);

apud Esaiam,

"Confidite in Jehovam in aeternum, quia in Jah Jehovah Petra aeternitatis" (26:4)

apud eundem,

"Cantus erit vobis sicut noctis sanctificandi festum, et gaudium cordis sicut incedentis cum fistula ad veniendum in montem Jehovae, ad Petram Israelis" (30:29);

apud eundem,

"Num Deus est praeter Me? nec Petra, non novi" (44:8);

apud Davidem,

"Jubilabimus Petrae salutis nostrae, veniemus ante facies Ejus in confessione" (Psalmuss 95:1, 2);

in Libro Primo Samuelis,

"Non Sanctus sicut Jehovah, ... et non Petra sicut Deus noster" (2:2);

apud Davidem,

"Rectus Jehovah Petra" (Psalmuss 92:16 [B.A. 15]);

apud eundem,

"Ille vocabit Me, Pater meus Tu; Deus meus, Petra salutis meae: etiam Ego Primogenitum dabo Eum altum regibus terrae" (Psalmuss 89:27, 28 [B.A. 26, 27]):

[11] in his locis per "Petram" intelligitur Divinum Verum a Domino, et Ipse Dominus; praeter etiam in aliis locis:

Ut apud Evangelistas,

"Omnis qui audit verba mea et facit ea, comparabo eum viro prudenti, qui aedificat domum suam super petra; et descendit imber, et Venerunt flumina, ac flarunt venti, et irruerunt in domum illam, tamen non cecidit, fundata enim erat super petra" (Matthaeus 7:24, 25; Luca 6:48):

per "domum fundatam super petra" intelligitur ecclesia et homo ecclesiae, qui doctrinam et vitam suam fundavit super Divino Vero quod est a Domino, ita super illis quae in Verbo sunt, proinde qui in veris ex bono a Domino est; dicitur qui in veris ex bono, quoniam Divinum Verum non recipitur ab alio quam qui in bono est. In bono esse est in bono vitae, quod est charitas; quare dicitur, "qui audit verba mea et facit illa"; "facere verba" Domini est bonum vitae, verum enim, cum homo facit illud, fit bonum; nam intrat voluntatem et amorem, et quod fit voluntatis et amoris, hoc bonum vocatur. Tentationes, in quibus talis homo ecclesiae non succumbit sed vincit, significantur per "Descendit imber, venerunt flumina, flarunt venti, et irruerunt in domum, et tamen non cecidit, quia fundata erat super petra"; in Verbo enim per "inundationes aquarum" et "imbres" significantur tentationes, et quoque per "procellas venti": comparatio quidem est, sed sciatur quod omnes comparationes in Verbo aeque sint ex, correspondentiis prout res non comparative dictae (videatur supra, n. 69; et in Arcanis Caelestibus, n. 3579, 8989).

Ex his nunc manifeste patet quod per "Petram" in Verbo significetur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino.

[12] Exinde constare potest quid significatur per Domini verba ad Petrum, apud Matthaeum,

Jesus dixit ad discipulos, "Vos vero quem Me dicitis esse? Respondit Simon Petrus, Tu es Christus Ille Filius Dei viventis. Respondens Jesus dixit illi, Beatus es, Simon fili Jonae, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus qui est in caelis: Ego tibi dico, Tu es Petrus, et super hac Petra aedificabo ecclesiam meam, et portae inferni non praevalebunt illi, et dabo tibi claves regni caelorum, ut quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra, erit solutum in caelis" (16:15-19):

per "Petrum" hic non intelligitur Petrus, sed intelligitur Divinum Verum a Domino (sicut in supra allatis locis); omnes enim discipuli Domini simul repraesentabant ecclesiam, et unusquisque eorum aliquid ecclesiae; Petrus verum ecclesiae, Jacobus bonum ejus, et Johannes bonum actu seu opera; reliqui discipuli repraesentabant vera et bona quae derivantur ex illis; prorsus sicut duodecim tribus Israelis: quod ita sit, videbitur in sequentibus, ubi de Tribubus et de Discipulis agetur. Inde est, quod illi tres discipuli prae reliquis in Verbo nominentur.

[13] Quod Dominus illa verba ad Petrum dixerit, est quia ille tunc confessus est, dicendo, "Tu es Christus Filius Dei Viventis", quod in sensu spirituali significat quod sit Divinum Verum; "Christus" id significat, et quoque "Filius Dei"; (quod "Christus", videatur in Arcanis Caelestibus, n. 3004, 3005, 3009; quod etiam" Filius Dei", supra, n. 63, 151, 166); ex qua confessione Petrus repraesentabat Divinum Verum a Domino in ecclesia, quapropter etiam vocatur "Petra", ac dicitur "Tu es Petra, super hac Petra aedificabo ecclesiam meam"; per quod ideo significatur, quod super Divino Vero quod a Domino, seu quod idem, super veris ex bono, nam super his aedificatur ecclesia. Ut Petrus id in ecclesia repraesentaret, dictus est "Petra" a Domino, ut patet apud Johannem,

"Inspiciens illum Jesus dixit illi, Tu es Simon Jonae filius; tu vocaberis Kephah, quod si interpreteris, est Petra" (1:43 [B.A. 42]):

kephah significat petram in lingua Syriaca, quare etiam Petrus in illo textu ubivis vocatur "Kephah"; et quoque kephah est petra in lingua Hebraea (Ut patet apud Jeremiam, cap. 4:29; et apud Hiobum, cap. 30:6, ubi "petrae" in plurali dicuntur);

at Petrus non nominatur Petra in lingua Graeca et Latina, quia personae nomen ei indebatur.

[14] Quod Dominus dixerit "Simon Jonae filius", et dein quod vocabitur "Petra", est quia "Simon Jonae filius" significat verum ex bono seu fidem ex charitate; et quia verum ex bono seu fides ex charitate non datur nisi apud illos qui in Divino Vero ex Domino sunt, et nunc Petrus confessus est, ideo vocatur "Petra"; non ipse quoad personam, sed Divinum illud Verum, quod erat confessionis, apud illum a Domino; quod id a Domino, intelligitur per verba Domini, quod "caro et sanguis non revelaverit tibi, sed Pater meus qui est in caelis"; per "Patrem in caelis" intelligitur Divinum in Domino, quoniam Pater erat in Ipso, et Ipse in Patre, atque erant unum (Johannes 14:7-11; 10:30, 38).

Quod "Simeon" significet verum voluntate, videbitur in sequente capite; et quod "columba", quae per "Jonam" significatur, significet bonum spirituale, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 9 870, 1826, 1827); inde per "Simon filius Jonae" significatur verum boni seu verum ex bono. Quia inferna nihil valent contra Divinum Verum procedens a Domino, nec contra aliquem hominem in quo Divinum Verum a Domino est, ideo dicit Dominus, quod "portae inferni non praevalebunt illi."

[15] Quod etiam Dominus dixerit, "Dabo tibi claves regni caelorum, et quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis", significat quod omnia possint qui in veris ex bono a Domino sunt; prorsus secundum haec verba,

"Omnia quaecunque orantes petitis, credite quod accepturi sitis, tum fiet vobis" (Marcus 11:24; Matthaeus 7:8; Luca 11:9);

quae quomodo intelligenda sunt, videatur supra (n. 405(i)), quod nempe si ex fide charitatis petant, quod non a se petant sed a Domino; quicquid enim aliquis petit a Domino et non a semet, accipit. Quod illa verba, nempe "Quicquid ligaveris in terra erit ligatum in caelis, et quicquid solveris in terra erit solutum in caelis", id quod nunc dictum est 10 significent, patet a Domini verbis ad discipulos, et ad omnes qui in veris ex bono sunt a Domino, apud Matthaeum,

"Amen dico vobis, quaecunque ligaveritis super terra, erunt ligata in caelo, et quaecunque solveritis super terra, erunt soluta in caelis" (18:18):

[16] haec verba ad omnes dicta sunt, ita non ad solum Petrum; quod etiam Dominus in hoc capite mox declarat per haec,

Dico vobis quod si duo ex vobis consenserint in nomine meo super terra de omni re, quamcunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in caelis est: ubi enim sunt duo aut tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum" ((48) vers. 19, 20):

per "nomen Domini" intelligitur omne per quod colitur; et quia colitur per verum ex bono quod ab Ipso, inde id per "nomen Ipsius" intelligitur; (quod id per "nomen Domini " intelligatur, videatur supra, n. 102, 135): simile itaque significatur per quod "fiet illis omnis res in caelis quam petierint super terra", quod significatur per quod "quicquid ligaveritis et solveritis super terra erit ligatum et solutum in caelis", nam verba priora explicantur per haec a Domino. Qui sensum spiritualem Verbi novit, is quoque scire potest cur dicitur "si duo consenserint", et dein "ubi sunt duo aut tres"; nempe quia "duo" praedicantur de bono, ac "tres" de vero, ita "duo" et "tres" de omnibus qui in veris ex bono sunt. (Quod Divino Vero quod a Domino sit omnis potentia in caelis et in terris, videatur supra, n. 209, 333; et in opere De Caelo et Inferno 230, 231, 539; et in Arcanis Caelestibus, n. 3091, 3563, 6344, 11 6423, 6948, 8200, 8304, 9643, 10019, 10182.

Quod "duo" dicantur de bono, est quia significant conjunctionem per amorem, n. 1686, 5194, 8423; quod "tres" dicantur de veris, est qua significant omnia vera, in complexu, similiter ac "duodecim", n. 577, 2089, 2129, 2130, 3272, 3858, 3913; quare cum "duo" et "tres" in mundo spirituali dicuntur, non intelliguntur duo et tres, sed omnes qui in veris ex Bono sunt.

Quod "Petrus" significet verum ex bono quod a Domino, videatur in opusculo De Ultimo Judicio 57.)

[17] Hactenus ostensum est quid "petra" significat in hoc sensu; sequitur nunc ut ostendatur quid "petra" significat in opposito sensu. In opposito sensu significat "petra falsum infernale cui confiditur; ut in sequentibus his locis:

Apud Esaiam,

"Excidens in altitudine sepulchrum 12 suum, incidens in petra habitaculum sibi" (22:16):

agitur in eo capite de "Valle visionis per quam significatur falsum doctrinae confirmatum per sensum litterae Verbi; amor falsi significatur per "sepulchrum in altitudine", ac fides falsi per "habitaculum in petra"; quod ipsi illa sibi faciant, significatur per "excidere et incidere sibi."

[18] Apud eundem,

"In die illo rejicient vir idola argenti sui et idola auri sui quae faciunt vobis manus vestrae...; tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum...: etiam petra ejus prae formidine transibit, et consternabuntur a vexillo principes ejus " (31:7-9):

agitur ibi de judicio super illos qui ex propria intelligentia in Divinis credunt se sapere, qui sunt qui in amore sui et mundi sunt, et eruditionis famam propter se ambiunt; hi quia non vera possunt videre, arripiunt falsa et pro veris venditant: falsa faventia principiis eorum et amoribus eorum significantur per "idola argenti" et per "idola auri"; quod ex propria intelligentia, significatur per "quae fecerunt vobis manus vestrae": quod perituri per suamet falsa, significatur per "tunc cadet Aschur gladio non viri, et gladius non hominis comedet eum"; "Aschur" est rationale perversum, et inde illi qui in falsis sunt ex propria intelligentia; "cadere et comedi gladio" est perire: hoc quoque repraesentatum est per regem Aschuris quod a filiis suis occisus fuerit ( 13 Esai. 37:38); "filii" ejus ibi significant suamet falsa per quae periit; "petra ejus" quae prae formidine transibit significat omne falsum in genere cui confisi sunt, ac "principes" qui consternabuntur a vexillo significant primaria falsa; "a vexillo" dicitur, quia non per aliquam pugnam cum veris dissipantur, sed solum per signum pugnae quod est vexillum. Tales etiam mihi visi sunt dejecti e petris, super quibus erant, per vexillum circumactum.

[19] Apud Jeremiam,

"Prae voce equitis et sagittariorum fugiens tota urbs; intrarunt nubes et in petras ascenderunt; tota urbs deserta, neque habitans in ea vir" (4:29):

per haec describitur desolatio ecclesiae quoad vera: desolatio omnis veri doctrinae per falsa ratiocinia et inde falsa doctrinalia significatur per "prae voce equitis et sagittariorum fugit tota urbs"; "vox equitis" significat falsa ratiocinia, "vox sagittariorum" falsa doctrinalia, "fugit tota urbs" significat desolationem omnis veri doctrinae ("urbs" est doctrina): quod non agnoscatur aliquod verum sed mere falsum, significatur per "Intrarunt nubes et in petras ascenderunt"; "intrare nubes" significat in non agnitionem veri, et "ascendere petras" significat in mere falsum.

[20] Visae etiam mihi sunt petrae, quae. constabant ex congestis lapidibus, et non ex aliquibus campis ubi vireta ut alibi super petris; super illis erant spiritus qui, dum homines in mundo vixerunt, in fide separata a charitate fuerunt, quae sola fides vocatur, et se in illa tam doctrina quam vita confirmarunt: hoc intelligitur per "ariditatem petrae", apud Ezechielem,

"Super ariditatem petrae 14 posuit illum, non effudit eum super terram, ut tegeret eum pulvis" (24:7);

et apud eundem,

"Ascendere faciam contra te gentes multas, ... quae evertent muros Tyri, et destruent turres ejus; et detraham pulverem ejus ab illa, et dabo eam ariditatem petrae" (26 [3,] 4, 14, 4, 14):

per "pulverem" in binis illis locis intelligitur humus, per quam significatur bonum ecclesiae; quando non humus est super petris, sed petrae aridae sunt seu constantes ex meris congestis lapidibus, ut supra dictum est, indicium est quod non aliquod bonum sit, et ubi non bonum ibi mere falsum est; hoc itaque per "ariditatem petrae" significatur, ac per quod " (non effuderit eum super terram, ut) tegeret eum pulvis", et per "Detraham pulverem ejus ab illa." Ex his etiam patet quid significatur per Domini verba apud Evangelistas,

"Alia semina ceciderunt super petrosa, ubi non habuerunt humum multam; unde cito exorta sunt, propterea quod non habuerint profunditatem terrae... et exaruerunt (Matthaeus 13:5, 6; Marcus 4:5, 6; Luca 8:6):

sed haec explicata videantur supra (n. 401(g)).

[21] Plerique ex illis in mundo spirituali, qui lumen ex Luna ibi habent, super petris habitant: illi qui spirituales naturales sunt, habitant super petris, quae superficie tenus tectae sunt humo; unde ibi sunt campi, vireta et arboreta, sed non qualia sunt super montibus et collibus, super quibus habitant qui lucem ex Sole caeli recipiunt: qui autem non spirituales naturales sunt, sed mere naturales, illi non sunt hodie super petris, sed in petris in cavernis ibi; et qui in falsis ex malo sunt habitant inter congesta saxa ibi; omnia illa sunt correspondentiae.

[22] Apud Jeremiam,

"Ecce Ego contra te, mons... perdens universam terram; et extendam manum meam contra te, et devolvam te de petris, et dem te in montem combustionis" (51:25):

haec de Babele, cujus damnatio per falsa significatur per "Devolvam te de petris"; et damnatio per mala significatur per "Dem te in montem combustionis." (Sed haec amplus explicata videantur supra, n. 405(g).)

[23] Apud eundem,

"Relinquite urbes, et habitate in petra habitatores Moabi, et estote sicut columba nidificat in transitibus oris foveae" (48:28):

haec de Moabo, per quem significatur adulteratio boni et veri, et inde illi qui bonum et verum Verbi pervertunt: "Relinquite urbes" significat vera doctrinae; "habitate in petra" significat in falsis et eorum doctrina; "estote sicut columba quae nidificat in transitibus oris foveae" significat intuitionem veri ab extra et non ab intra, "fovea" enim significat Verbum ubi sunt vera, "nidificare in transitibus ejus" est extra illud et non intra; "nidificare significat idem cum "habitare", nempe vitam agere, sed de ave dicitur "nidificare", et de homine "habitare": quid sit spectare Verbum ab extra et non ab intra, videatur in Arcanis Caelestibus (n. 10549-10551), quod nempe non ex doctrina videre illud, sed solum ex littera; unde vagantur quaquaversum, quo trahit animus, cogitatio et affectio; nihil certum illis, unde adulterationes perpetuae, quae per "Moabum" significantur: tales sunt qui student Verbo propter gloriam et honorem; illi quia se spectant in singulis dum student Verbo, extra Verbum sunt; at qui verum et bonum inde amant, intra Verbum sunt, nam a Domino et non a se illud spectant: inde patet quid significat, "Relinquite urbes, et habitate in petra, habitatores Moabi, et estote sicut columba quae nidificat in transitibus oris foveae."

[24] Apud eundem,

"Nonne Verbum meum sicut ignis, ... et sicut malleus dispergit petram?" (23:29):

Verbum dicitur "sicut ignis et sicut malleus", quia "ignis" significat bonum amoris, et "malleus" verum fidei; "malleus" enim simile significat ac ferrum, et "ferrum" significat verum in ultimis et verum fidei: dicitur utrumque, nempe "ignis" et "malleus", proinde bonum et verum, ob conjugium boni et veri in singulis Verbi: per "petram" quam dispergit significatur falsum in omni complexu, et doctrina falsi; sed dispersio seu destructio ejus fit cum homo, apud quem illa sunt, judicatur.

[25] Apud Nahum,

"Coram indignatione Ipsius quis consistet? aut quis stabit in excandescentia irae Ipsius? Excandescentia Ipsius effunditur sicut ignis, et petrae evertentur coram Ipso" (1:6):

quod "indignatio", "excandescentia" et "ira" Jehovae significet ultimum judicium et statum damnationis illorum qui in malis et inde falsis sunt, videbitur in sequentibus articulis; damnatio malorum significatur per "excandescentiam Ipsius quae sicut ignis effunditur", et damnatio falsorum ex malis per "iram Ipsius", et quod "petrae evertentur coram Ipso"; "ignis enim significat mala amorum sui et mundi, ac "petrae" significant falsa inde, ac "everti" significat perire. Etiam petrae, super quibus sunt illi qui in principiis falsi et inde in omnis generis falsis sunt, ad visum evertuntur et sic illi qui super iis dejiciuntur in infernum; sed hoc fit in mundo spirituali ubi omnes habitant secundum quale interiorum suorum quibus externa correspondent.

[26] Apud Esaiam,

"Qui incaluistis in diis sub omni arbore viridi, qui mactatis natos in fluviis sub scopulis petrarum" (57:5):

quid sit "incalescere in diis sub omni arbore viridi", et "mactare natos in fluviis sub scopulis petrarum", nemo scit nisi ex sensu interno: in eo sensu, per "incalescere in diis sub omni arbore viridi" significatur colere Deum ex omni falso quod obvenit; "incalescere in diis" est ardens cultus, "omnis arbor viridis" est omne falsum quod obvenit; "arbor" enim significat cognitiones et perceptiones, hic cognitiones et perceptiones falsi: et per "mactare natos in fluviis sub scopulis petrarum" significatur exstinguere vera per falsa ex propria intelligentia; "nati" sunt vera, "fluvii" sunt propria intelligentia, "scopuli petrarum" sunt falsa, "sub scopulis illarum" significat ex sensuali in quo lumen ultimum naturale est; qui enim in hoc solo lumine sunt, stant sub abruptis petris, et non aliquod verum vident, ac si dicitur non percipiunt: in tali statione illi etiam mihi visi sunt in mundo spirituali: inde patet quod per "mactare natos" non intelligatur illos mactare, sed vera exstinguere.

[27] Similiter apud Davidem,

"Beatus qui apprehendet et disperget infantes tuos ad petram" (Psalmuss 137:9):

per "infantes" hic nec intelliguntur infantes, sed falsa nascentia; agitur enim de Babele, per quam significantur falsa mali destruentia vera boni ecclesiae: destructio illorum significatur per "dispergere illos ad petram"; "petra" est falsum mali regnans, et "dispergere" est destruere. Qui solum in sensu litterae Verbi manet, et non ulterius cogitat, facile potest induci ad credendum quod beatus dicatur qui tale cum infantibus hostium suorum facit; cum tamen id enorme facinus est: at "beatus" dicitur qui dispergit falsa mali nascentia in ecclesia, quae falsa per "infantes Babelis" hic significantur.

[28] Apud Jeremiam,

"Quis audivit sic hoc? rem foedam fecit virgo Israelis. Num deseret e petra agros meos nix Libani? num abripientur aquae alienae frigidae defluentes? Obliti sunt Mei populus meus, vanitati suffiverunt" (18:13-15):

per "virginem Israelis" intelligitur hic et alibi ecclesia spiritualis, hanc enim repraesentaverunt Israelitae; "res foeda" quam fecerunt, est quod bona ecclesiae verterint in mala, et vera ecclesiae in falsa, et ex his et illis coluerint Jehovam: mala ex quibus cultus, significantur per "Obliti sunt Mei populus meus"; nam qui obliviscitur Dei, in malis est: et falsa ex quibus cultus, significantur per "Vanitati suffiverunt"; "vanitas" est falsum, et "suffire" est cultus: "Num deseret e petra agros meos nix Libani?" significat annon vera ecclesiae illis sunt ex Verbo; "petra" hic significat Verbum quia Divinum Verum (ut supra); "nix Libani" significat vera ecclesiae inde; "nix" hic simile significat cum aqua, nempe vera, sed "nix" significat vera frigida, quia de tali ecclesia agitur: "Libanus" est ecclesia e qua, et "agri" sunt omnia bona et vera ecclesiae: per "aquas alienas frigidas defluentes" significantur falsa in quibus non bonum; "aquae alienae" sunt falsa, ac "frigidum" est in quo non bonum, omnis enim calor veris est ex bono amoris.

[29] Apud eundem,

"Ecce Ego contra te, habitatrix vallis, petra planitiei, dicentes, Quis descendet contra nos? et quis veniet in habitationes nostras?" (21:13):

per "habitatricem vallis et petram planitiei significantur qui in ultimis Verbi sunt, nec se ab interiori illustrari patiuntur; et qui tales sunt non vident vera sed pro illis falsa; nam omnis lux veri, quia est e caelo a Domino, ab interiori venit ac descendit; illi per "habitatricem vallis" et per "petram planitiei intelliguntur; "vallis et planities" sunt ultima Verbi in quibus sunt, ac "habitatrix" et "petra" significant falsa, "habitatrix" falsum vitae, et "petra" falsum doctrinae: fides falsi et mali, in qua firmiter haerent, credendo illa esse vera et bona, significatur per quod dicant, "Quis descendet contra nos? et quis veniet in habitationes nostras?"

[30] Apud Esaiam,

"Intra in petram, et absconde te in pulvere propter pavorem Jehovae" (2:10):

"intrare in petram" est in falsum, et "abscondere se in pulvere" est in malo; agitur ibi de ultimo judicio, quando illi qui in falsis mali et in malis falsi sunt se conjiciunt in inferna, quae sunt in petris et sub terris in mundo spirituali. (Sed haec amplius diducta et explicata videantur in articulo praecedente.) Apud Hiobum,

"Mons cadens diffluit, et petra transfertur e loco" (14:18):

per "montem" significatur amor mali, et per "petram" fides falsi, ac per "diffluere" et "transferri e loco" significatur perire.

[31] Apud Davidem,

"Dejiciantur per loca petrae judices eorum" (Ps. 141:6 15 ):

per "judices" significantur illi qui in falsis sunt, et in sensu abstracto falsa cogitationis et doctrinae; simile per "judices" in Verbo significatur quod per judicia, ac "judicia" significant vera ex quibus judicia, et in opposito sensu falsa: quia illi qui in falsis sunt, in mundo spirituali habitant in petris ideo dicitur, "Dejiciantur per loca petrae", per quod significatur ut immittantur in sua falsa et secundum falsa sua in infernis habitent.

Apud Hiobum,

"In fissura vallium ad habitandum, foraminibus terrae et petris" (30:6):

haec de illis qui in infernis sunt quia in malis et inde falsis; inferna illorum qui in malis quoad vitam sunt, sub vallibus et in speluncis ibi sunt; et qui in falsis inde, in petris sunt: inde patet quid significatur per "in fissura vallium ad habitandum, foraminibus terrae et petris." (Sed de cavernis et speluncis in quibus habitant qui in infernis sunt, et de fissuris et foraminibus per quae aditus in illa, videatur in mox praecedente articulo, n. 410(a).)

[32] Haec allata sunt ut sciatur quod per "petram" in opposito sensu significetur falsum in genere; quae significatio "petrae" est ex correspondentia, ut constare potest ex apparentiis et aspectabilibus in mundo spirituali, ubi omnes habitant Secundum correspondentias interiorum quae mentis et vitae eorum. Quare illi qui in sapientia et intelligentia sunt quia in amore in Dominum et in charitate erga proximum, et inde in affectione veri spirituali, habitant super montibus et collibus ex humo, ubi paradisi, horti, roseta et vireta; at qui in fide doctrinalium suae ecclesiae sunt et in aliqua charitate, illi habitant super petris, ubi campi, super quibus aliqua arbusta et aliquae arbores, ac graminosa; qui autem in sola fide, ut dicitur, quoad doctrinam et quoad vitam fuerunt, et inde in falsis fidei et malis vitae, illi habitant intra petras, in cavernis et cellis ibi.

[33] Haec significatio "petrae" est ex dicta correspondentia. At significatio "petrae" a duritie ejus, est in his locis:

Apud Jeremiam,

"Obfirmarunt facies suas prae petra" (5:3);

apud Ezechielem,

"Sicut adamantem firmam prae petra dedi frontem tuam; ne timeto" (3:9);

apud Hiobum,

"Stylo ferreo et plumbo, in sempiternum in petra incidantur" (19:24);

apud Esaiam,

"Ungulae equorum sicut petra reputantur" (5:28):

quod durities exprimatur per "petram" est quoque ex correspondentia petrae cum vero ex bono; nam vero ex bono est omnis potentia, ut supra dictum est; at cum verum agit contra falsum ex malo, tunc hebetatur bonum, et verum remanens agit duriter, secundum illa supra apud Ezechielem, "Sicut adamantem firmam prae petra dedi frontem tuam": et quoque verum absque bono est durum, at usque fragile. Sed haec quae de "petris" adducta sunt, amplius elucidabuntur per illa quae de significatione "lapidum" in sequentibus dicentur.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.
13. The editors made a correction or note here.
14. The editors made a correction or note here.
15. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #391

Study this Passage

  
/ 1232  
  

391. " 1 Vidi sub altari." - Quod significet qui sub caelo reservati sunt, constat ex significatione "videre", quod sit manifestatum facere (ut supra, n. 351); et ex significatione altaris", quod in proximo sensu sit cultus ex bono amoris in Dominum, in sensu interiori caelum et ecclesia quae in illo amore, et in sensu intimo Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris. Quod per "subter altari" significentur illi qui sub caelo reservati sunt, est quia dicitur quod "viderit subter altari animas occisorum propter Verbum Dei et propter testimonium quod habebant", et per illos intelliguntur qui sub caelo reservati sunt usque ad ultimum judicium; sed hoc quia nondum in mundo notum est, volo dicere quomodo cum hoc se habet. In opusculo De Ultimo Judicio relatum est quod ante ultimum judicium fuerit instar caeli, quod intelligitur per

"prius caelum quod transivit" (Apocalypsis 21:1);

et quod hoc caelum constiterit ex illis qui in externo cultu absque interno fuerunt, et qui inde moralem vitam externam egerunt tametsi mere naturales et non spirituales essent. Illi qui hoc caelum ante ultimum judicium constituerunt, visi sunt supra terram, etiam super montibus, collibus, et petris in mundo spirituali, et inde crediderunt se esse in caelo; sed illi qui hoc caelum constituerunt, quia solum in externa morali vita fuerunt et non simul in interna spirituali, dejecti sunt; et cum illi dejecti, tunc elevati sunt et translati in eadem loca, hoc est, super montes, colles et petras, ubi priores fuerunt, omnes illi qui reservati sunt a Domino, et absconditi hic et illic, plerique in inferiore terra; et ex his formatum est novum caelum. Hi qui reservati sunt et tunc elevati, fuerunt ex illis in mundo qui vixerunt vitam charitatis, et qui fuerunt in affectione veri spirituali: elevatio horum in loca priorum saepius mihi visa est. Hi sunt qui intelliguntur per "animas occisorum visas subter altari"; et quia illi custoditi fuerunt a Domino in terra inferiori, quae terra est sub caelo, inde per "Vidi subter altari" significantur qui sub caelo reservati sunt. Sed de his in specie agitur in Apocalypsi 20:4, 5, 12, 13, ubi plura de illis dicenda sunt: interea de "priori caelo quod transivit", et de "novo caelo" quod a Domino post ultimum judicium formatum est, videatur in opusculo De Ultimo Judicio (n. 65-72); haec pauca sufficiant pro aliqua illustratione ad intelligendum illa quae in binis sequentibus versibus dicuntur, nempe, quod qui sub altari "clamaverint voce magna, dicentes, Usque quo Domine, qui Sanctus et Verus, non judicas et vindicas sanguinem nostrum de habitantibus super terra? Et datae illis stolae albae, et dictum eis ut requiescerent adhuc tempus parvum, usque dum complentur et conservi eorum et fratres eorum, qui futuri interfici sicut et illi."

[2] Quod "sub altari" significet sub caelo, est quia "altare" in supremo sensu significat Dominum, in respectivo caelum et ecclesiam (quia Dominus est caelum et ecclesia, omne enim caeli et ecclesiae, seu omne amoris et fidei quae faciunt illa apud angelum et hominem, est ab Ipso et inde est Ipsius); in communi autem sensu "altare" significat omnem cultum Domini, in specie cultum repraesentativum, qualis fuit apud filios Israelis.

Quod "altare" significet omnem cultum, est causa quia cultus in illa ecclesia principaliter constabat in holocaustis et sacrificiis offerendis; offerebantur enim pro omni peccato et reatu, etiam ex benevolentia ut placerent Jehovae (quae sacrificia eucharistica seu gratuita vocabantur), et quoque pro mundationibus omnis generis; per holocausta et sacrificia fiebant etiam inaugurationes in omne sanctum ecclesiae, ut constat ex sacrificiis ad inaugurandum Aharonem et filios ejus in sacerdotium, et ad inaugurandum Tentorium conventus, et postea Templum: et quia in holocaustis et sacrificiis principaliter constabat cultus Jehovae, hoc est, Domini, ideo etiam cottidie, nempe quovis mane et vespere offerebantur, quae una voce vocabantur "juge", praeter in magna copia quolibet festo: inde in Verbo juge significat omnem cultum repraesentativum. Ex his constare potest quod cultus, et in specie cultus repraesentativus illius gentis principaliter in holocaustis et sacrificiis constiterit. Inde est quod altare super quo fiebant, et quod erat continens eorum, in Verbo significet in genere omnem cultum. Per cultum non intelligitur solum cultus externus, sed etiam cultus internus; et cultus internus comprehendit omne amoris et omne fidei, ita omne id quod facit ecclesiam seu caelum apud hominem, verbo quod facit ut Dominus sit apud illum.

Quod caelum coram Johanne repraesentatum sit per altare, etiam est causa quia totum Verbum per repraesentativa est conscriptum, et per talia repraesentativa quae fuerunt apud filios Israelis; quare ut Verbum sibi simile esset in utroque Testamento, etiam in hoc Libro similia sunt, et visa Johanni, ut quoque alibi; ut quod visum altare suffitus, et quod visi ipsi suffitus cum thuribulis, tum quod visum tabernaculum, ac visa arca, et similia alia; at hodie talia nusquam alicui angelo, nec alicui homini cui visus apertus est in caelum, apparent. Quod non altare, arca, et similia, hodie in caelo appareant, est quia sacrificia nusquam nota fuerunt antiquis, et quia post adventum Domini prorsus abolita; incepta enim fuerunt ab Ebero, et dein apud posteros ejus, qui vocati sunt Hebraei, continuata, et apud filios Israelis, qui ex Ebero fuerunt, tolerata, praecipue ob causam quia cultus semel inceptus et animis irradicatus non abolitur a Domino, sed flectitur ad significandum sanctum religionis (de qua re videatur in Arcanis Coelestibus, n. 2 1343, 2180, 2818, 10042).

[3] Quod "altare" significet in supremo sensu Divinum Humanum Domini quoad Divinum Bonum Divini Amoris, et quod in sensu respectivo significet caelum et ecclesiam, ac in genere omnem cultum, et in specie cultum repraesentativum, constare potest a sequentibus his locis in Verbo:

Apud Davidem,

"Mitte lucem tuam et Veritatem tuam, hac ducant me, ducant me ad montem sanctitatis tuae, et ad habitacula tua, ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum..." (Psalmuss 43:3, 4):

quod per "altare Dei" hic intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, manifeste patet, nam agitur ibi de via ad caelum et ad Dominum ibi; via ad caelum intelligitur per "Mitte lucem et veritatem tuam, hae ducant me"; "lux" est illustratio in qua apparent veritates: caelum in quod ducatur, intelligitur per "ducant me ad montem sanctitatis et ad habitacula tua"; "mons sanctitatis" est caelum ubi regnum caeleste Domini est, in quo regnat bonum amoris; "habitacula" dicuntur illi caeli ubi est regnum spirituale Domini, in quo regnat verum ex illo bono: et quia utrumque intelligitur, ideo dicitur "ut ingrediar ad altare Dei, ad Deum"; ac per "altare Dei" intelligitur ubi Dominus est in bono amoris, et per "Deum" intelligitur ubi Dominus est in vero ex illo bono, nam Dominus dicitur "Deus" ex Divino Vero, ac "Jehovah" ex Divino Bono. In Ecclesia Judaica erant duo quae in supremo sensu significabant Divinum Humanum Ipsius, nempe altare et templum; altare Divinum Humanum quoad Divinum Bonum, templum quoad Divinum Verum procedens ex illo Bono; quod duo illa significaverint Dominum quoad Divinum Humanum Ipsius, erat causa, quia omnia cultus in illa ecclesia repraesentabant Divina quae procedunt a Domino, quae caelestia et spiritualia vocantur, et ipse cultus principaliter peragebatur super altari et in templo, quare per illa duo repraesentabatur Ipse Dominus.

[4] Quod templum repraesentaverit Divinum Humanum IpSius, apertis verbis Ipse docet apud Johannem,

"Judaei dixerunt, Quodnam signum monstras quod haec facias? Respondit Jesus et dixit, Solvite Templum hoc, in tribus tamen diebus exsuscitabo illud... sed Ipse loquebatur de Templo corporis sui" (2:18-23; tum Matthaeus 26:61; et alibi).

Quod Dominus dixerit, cum discipuli monstrabant Ipsi structuras templi,

Quod "non relinquetur lapis super lapide qui non dissolvetur" (Matthaeus 24:2, 3),

significabat quod Dominus prorsus negaretur apud illos; quare etiam templum funditus destructum est.

[5] Quod etiam altare significaverit Divinum Humanum Domini, concludi potest a Domini verbis apud Matthaeum,

"Vae vobis, duces caeci, quia dicitis, Quicunque juraverit per templum, nihil est, quicunque vero juraverit per aurum templi, reus est; stulti et caeci, utrum majus est, aurum, an templum quod sanctificat aurum? Tum, Quicunque juraverit per altare, nihil est, quicunque vero juraverit per donum quod super illo, reus est; stulti et caeci, utrum majus est donum quam altare quod sanctificat donum? Qui enim jurat per altare, jurat per illud et per omne id quod super illo est; et qui jurat per templum, jurat per illud, et per Eum qui habitat in illo: et qui jurat per caelum, jurat per thronum Dei, et per Eum qui sedet super illo" (23:16-22):

dicitur quod templum sanctificet aurum quod in eo est, et quod altare sanctificet donum quod super eo; et sic quod templum et altare fuerint sanctissima, ex quibus omnis sanctificatio; quare per "templum" et "altare" significatur Dominus quoad Divinum Humanum, ex hoc enim omne sanctum caeli et ecclesiae procedit. An templum et altare, nisi hoc intelligatur, aliquid sanctificare potest? Nec potest ipse cultus, sed Dominus cui cultus, et a quo bonum et verum cultus; quare dicitur quod non donum sanctificet, sed altare; per "donum" intelliguntur sacrificia quae erant cultus: et quia hoc non intellexerunt Judaei, sed docuerunt aliter, ideo dicti sunt a Domino "stulti et caeci."

[6] Quia hoc significatum est per "altare", ideo sanctificabantur omnes qui tetigerunt illud, ut constat apud Mosen,

"Septem dies... sanctificabis" altare, "ut altare sit sanctum sanctorum; omnis qui tetigerit altare sanctificetur" (Exodus 29:37):

per "tangere" significatur communicare, transferre, et recipere (videatur n. 10130), hic Divinum quod procedit a Domino; et quia hoc significabatur per "tangere", et qui tetigerunt sanctificabantur, sequitur quod Ipse Dominus in supremo sensu significetur per "altare", aliunde enim non est aliquod sanctum: omnis etiam cultus est cultus Domini et a Domino; quare etiam, quia cultus in ecclesia illa principaliter constabat in holocaustis et sacrificiis, per "altare" significabatur ipsum Divinum a quo, et hoc Divinum est Divinum Humanum Domini.

[7] Inde quoque erat quod mandatum sit

Quod ignis super altari jugiter arderet, et nusquam exstingueretur (Leviticus 6:5, 6 [B.A. 12, 13]),

et quod ex illo igne accenderentur lucernae in Tentorio conventus, et quod ex eodem desumerent in thuribulis et suffirent, nam per "ignem" significabatur Divinus Amor qui est in solo Domino (videatur supra, n. 68).

[8] Quia "ignis altaris" significat Divinum Amorem, ideo sanctificabatur per illum propheta Esaias,

"Volavit ad me unus seraphim, in cujus manu pruna ignis, quam... acceperat desuper altari; et tetigit os meum, et dixit, Tetigit haec labia tua; ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur" ((Esai.) 6:6, 7, 7):

quid haec in serie significant, videri potest dum scitur quod "altare" significet Dominum quoad Divinum Humanum, quod "ignis" super illo Divinum Bonum Divini Amoris Ipsius, quod "os et labia" prophetae significent doctrinam boni et veri, quod "tangere" significet communicare, "iniquitas" quae recessit falsum, ac "peccatum" malum; nam "iniquitas" dicitur de vita falsi seu de vita contra vera, et "peccatum" de vita mali seu de vita contra bonum.

[9] Apud Esaiam,

"Omnia pecora Arabiae congregabuntur Tibi, arietes Nebaioth ministrabunt Tibi, ascendent ad beneplacitum altare meum; ita domum decoris 3 mei decorabo" (60:7):

agitur ibi de adventu Domini, et haec dicta sunt de Ipso Domino; per "omnia pecora Arabiae" quae congregabuntur, et per "arietes Nebaioth" qui ministrabunt, significantur omnia bona spiritualia externa et interna; per "pecora" significantur bona externa, et per "arietes" bona interna, ac per "Arabiam" et "Nebaioth" spiritualia: "ascendent ad beneplacitum altare meum, ita domum decoris mei decorabo", significat Divinum Humanum Domini in quo erunt; "altare" significat Divinum Humanum Ipsius quoad Divinum Bonum, ac "domus decoris" illud quoad Divinum Verum: quod Dominus quoad Divinum Humanum hic intelligatur, constat ex praecedentibus hujus capitis, ubi dicitur quod "super Te exorietur Jehovah, et gloria Ejus super Te videbitur", et quae sequuntur, per quae describitur Divina Sapientia qua Dominus quoad Humanum suum implebitur.

[10] Quoniam per "altare" in supremo sensu significatur Divinum Humanum Domini, ideo etiam per "altare" significatur caelum et ecclesia; nam caelum angelicum in se spectatum est ex Divino quod procedit ex Divino Humano Domini; inde est quod caelum angelicum in toto complexu sit sicut unus Homo; quare etiam caelum illud vocatur Maximus Homo (de qua re videantur quae in opere De Caelo et Inferno 59-86, ostensa sunt), similiter ecclesia (n. 57, ibi). Et quia omnis cultus est a Domino, est enim Divinum, quod communicatur homini a Domino, in quo est Ipse Dominus, inde per "altare" etiam significatur in genere omne cultus qui procedit ex bono amoris, et per "templum" cultus qui procedit ex veris ab illo bono: omnis enim cultus est vel ex amore vel ex fide, aut ex bono vel ex vero; cultus ex bono amoris est qualis est in regno caelesti Domini, et cultus ex veris ex illo bono, quae vera etiam vocantur vera fidei, est qualis est in regno spirituali Domini (de quibus etiam videatur in eodem opere, n. 20-28).

[11] Ex his nunc constare potest quid per "altare significatur in sequentibus his locis:

Apud Davidem,

"Quam amabilia sunt habitacula tua, Jehovah Zebaoth; desideravit, immo consumpta est, anima mea erga atria Jehovae, cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum; etiam avis invenit domum, et hirundo nidum sibi, altaria tua, Jehovah Zebaoth, Rex mi et Deus mi; beati habitatores domus tuae" (Psalmuss 84:2-5 [B.A. 1-4]):

per "altaria" hic intelliguntur caeli, nam dicitur "Quam amabilia sunt habitacula tua; desideravit, immo consumpta est, anima mea erga atria Jehovae", et postea "altaria tua, Jehovah Zebaoth"; per "habitacula" intelliguntur caeli superiores, et per "atria" caeli inferiores, ubi introitus, quae etiam "altaria" dicuntur ex cultu: et quia omnis cultus est ex bono amoris per vera, ideo dicitur "altaria tua, Jehovah Zebaoth, Rex mi et Deus mi", Dominus enim dicitur "Jehovah" ex Divino Bono, ac "Rex" et "Deus" ex Divino Vero: et quia intelliguntur caeli, etiam dicitur "Beati habitatores domus tuae"; "domus Jehovae Dei" est caelum in omni complexu: quod etiam dicatur, "etiam avis invenit domum et hirundo nidum suum", est quia "avis" significat verum spirituale, et "hirundo" verum naturale, per quae cultus: et quia omne verum per quod cultus est ex bono amoris, ideo praemittitur, "Cor meum et caro mea jubilant erga Deum vivum"; per "cor" et per "carnem" significatur bonum amoris, et per "jubilare" significatur cultus ex jucundo boni.

[12] Caelum et ecclesia intelliguntur per "altare" etiam in his in Apocalypsi, -

"Datus est mihi calamus similis baculo, et adstitit angelus et dixit mihi, Surge et metire templum Dei et altare, et adorantes in illo" (11:1);

et postea,

"Audivi alium angelum ex altari dicentem, Immo, Domine Deus omnipotens, vera et justa sunt judicia tua" (16:7).

Apud Davidem,

"Lavo in innocentia manus meas, et circumdo altare tuum, Jehovah, ut audiri faciam vocem confessionis" (Psalmuss 26:6, 7):

"lavare in innocentia manus" significat purificari a malis et falsis; "circumdare altare tuum, Jehovah", significat conjunctionem cum Domino per cultum ex bono amoris; qui cultus, quia fit per vera ex bono, ideo adjicitur, "ut audiri faciam vocem confessionis"; "audiri facere vocem confessionis" est cultus ex veris: quod "circumdare altare tuum, Jehovah", significet conjunctionem Domini per cultum ex bono amoris, est quia "Jehovah" dicitur de Bono amoris, et "circumdare" significat cultu amplecti, ita conjungi.

[13] Apud Esaiam,

"In die illo erunt quinque urbes in terra Aegypti, loquentes labiis Canaanis, et jurantes Jehovae Zebaoth: Ir Cheres dicetur unaquaevis: in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti, et statua apud terminum ejus Jehovae" (19:18, 19):

per "Aegyptum" significatur naturalis homo et ejus scientificum; "in die illo" significat adventum Domini, et tunc statum illorum qui in veris scientificis a Domino; "quinque urbes in terra Aegypti loquentes labiis Canaanis", significat vera doctrinae plura quae genuina ecclesiae ("quinque" sunt plura, "urbes" sunt vera doctrinae, "labia Canaanis" sunt doctrinalia ecclesiae genuina); "jurantes Jehovae Zebaoth", significat confitentes Dominum: "Jehovah Zebaoth" dicitur hic et multis aliis in locis in Verbo, et intelligitur Dominus quoad omne bonum et verum, nam zebaoth in lingua originali significant exercitus, ac "exercitus" in sensu spirituali significant omnia bona et vera caeli et ecclesiae (videatur n. 3448, 7236, 7988, 8019); hoc itaque est "Jehovah Zebaoth" seu "Jehovah Exercituum": "Ir Cheres dicetur unaquaevis" significat doctrinam coruscantem ex veris spiritualibus in naturali, "Ir" enim est urbs, et "urbs" significat doctrinam, "Cheres" est coruscatio ut solis: "in die illo erit altare Jehovae in medio terrae Aegypti" significat quod tunc erit cultus Domini ex bono amoris per vera scientifica quae in naturali homine; "altare Jehovae" significat cultum Domini ex bono amoris, "in medio terrae Aegypti" significat per vera scientifica quae in naturali homine, vera scientifica sunt etiam cognitiones ex sensu litterae Verbi: "et statua apud terminum (ejus) Jehovae" significat cultum Domini ex veris fidei; per "statuam" significatur cultus ex veris fidei, et per "terminum Aegypti significantur extrema; extrema naturalis hominis sunt sensualia.

[14] Apud eundem,

"Cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides calcis dispersos, non resurrexerint luci et statuae solares" (27:9):

haec de Jacobo et Israele, per quos significatur ecclesia, hic quae destruenda; destructio ejus quoad vera cultus describitur per "ponere lapides altaris sicut lapides calcis dispersos"; "lapides altaris" sunt vera cultus, "sicut lapides calcis dispersi" sunt sicut falsa non cohaerentia: "non resurrexerint luci et statuae solares" significat ut non amplius aliquis cultus ex veris spiritualibus et naturalibus; "luci" significant cultum ex veris spiritualibus, et "statuae solares" cultum ex veris naturalibus.

[15] In Threnis,

"Deseruit Dominus altare suum, abominatus est sanctuarium suum, conclusit in manus hostis muros palatiorum ejus" (2:7):

lamentatio super vastatis omnibus ecclesiae; quod vastata sit ecclesia quoad omnia bona, significatur per "Deseruit Dominus altare suum"; quod vastata sit quoad omnia vera, significatur per "abominatus est sanctuarium suum"; (quod "sanctuarium" dicatur de ecclesia quoad vera, videatur supra, n. 204(a);) quod falsa et mala intraverint in omnia ecclesiae, significatur per "conclusit in manus hostis muros palatiorum ejus"; "hostis" significat malum et falsum, "concludere in manus ejus" significat quod occupaverint et intraverint, "muri palatiorum" significant omnia vera tutantia, "palatia" sunt illa quae doctrinae.

[16] Apud Esaiam,

"Quisquis custodit sabbathum... et servat foedus meum, introducam eos super montem sanctitatis meae, et exhilarabo eos in domo precationis meae; holocausta eorum et sacrificia eorum in beneplacitum super altari meo" (56:6, 7):

per "sabbathum" significatur conjunctio Domini cum caelo et ecclesia, ita cum illis qui ibi; quare per "custodire sabbathum" significatur in conjunctione cum Domino esse: et per "servare foedus Ipsius s1gnificatur conjunctio per vitam secundum praecepta Domini; "foedus" est conjunctio, et vita secundum praecepta conjungit; praecepta Decalogi inde dicta fuerunt "foedus": "introducam eos super montem sanctitatis" significat quod donaturus bono amoris; "mons sanctitatis" est caelum ubi bonum amoris in Dominum, ita quoque bonum amoris quale ibi: "exhilarabo eos in domo precationis meae" significat quod donaturus illos veris spiritualibus; "domus precationis" seu templum est caelum ubi vera spiritualia sunt, ita quoque vera spiritualia qualia ibi: "holocausta et sacrificia eorum in beneplacitum super altari meo" significat cultum ex bono amoris per vera spiritualia gratum; "holocausta" significant cultum ex bono amoris, et "sacrificia" cultum ex veris quae ex illo bono; vera ex bono sunt quae vocantur vera spiritualia; "super altari" significat in caelo et ecclesia.

[17] Apud Davidem,

"Benefac in beneplacito tuo Zioni, aedifica muros Hierosolymae; tunc delectaberis sacrificiis justitiae... et ignito; tunc ascendere facient super altare tuum juvencos" (Psalmuss 51:20, 21 [B.A. 18, 19]):

per "Zionem" intelligitur ecclesia quae in bono amoris, et per "Hierosolymam" ecclesia quae in veris doctrinae; inde per "benefacere in beneplacito Zioni, et aedificare muros Hierosolymae", significatur restaurare ecclesiam ducendo in bonum amoris et docendo in veris doctrinae: cultus tunc ex bono amoris significatur per "tunc delectaberis sacrificiis justitiae et ignito"; "justitia" dicitur de bono caelesti, et "ignitum" significat amorem: et cultus tunc ex bono charitatis, significatur per "tunc ascendere facient super altare tuum juvencos"; juvenci significant bonum naturale spirituale, quod bonurn est bonum charitatis.

[18] Apud eundem,

"Deus Jehovah qui illuminat nos, ligate festum funibus usque ad cornua altaris, Deus mi" (Psalmuss 118:27 [, 28]):

per "illuminare" significatur illustrare in veris: per "ligare festum funibus usque ad cornua altaris" significatur conjungere omnia cultus; "ligare funibus" est conjungere, "festum ad cornua altaris" sunt omnia cultus ("cornua" sunt omnia quia ultima, ac "festum" et "altare" sunt cultus); omnia cultus conjuncta sunt quando externa cum internis, et quando bona cum veris.

[19] Apud Lucam,

"Requiretur sanguis omnium prophetarum effusus a fundatione mundi a generatione hac, a sanguine Abelis usque ad sanguinem Zachariae interfecti inter altare et templum" (11:50, 51):

per haec non intelligitur quod a gente Judaica requiretur sanguis omnium prophetarum a fundatione mundi a sanguine Abelis, non enim ab aliquo requiritur sanguis quam ab illo qui effudit eum; sed per illa verba intelligitur quod ab illa gente falsificatum sit omne verum, et adulteratum omne bonum; "sanguis" enim "omnium prophetarum effusus a fundatione mundi" significat falsificationem omnis veri quod usquam in ecclesia fuit; "sanguis" est falsificatio, "prophetae" sunt vera doctrinae, et "a fundatione mundi" est quod usquam in ecclesia fuit ("fundatio mundi" est instauratio ecclesiae): "a sanguine Abelis usque ad sanguinem Zachariae interfecti inter altare et templum", significat adulterationem omnis boni, et inde exstinctionem cultus Domini; "sanguis Abelis usque ad Zachariam" est adulteratio omnis boni, "interfici inter altare et templum" est exstinguere omne bonum et omne verum in cultu, "altare" enim significat cultum ex bono, et "templum" cultum ex vero, ut supra quoque dictum est: inter utrumque est ubi conjunctio, et ubi non conjunctio ibi non bonum nec verum. Altare erat extra Tentorium conventus et extra Templum; quod itaque fiebat inter utrumque significabat communicationem et conjunctionem (videatur in Arcanis Caelestibus, n. 10001, 4 10025; et quod "Abel" significet bonum charitatis, n. 342, 374, 1179, 3325 5 ). Quod non Abel nec Zacharias hic in spirituali sensu intelligatur, constat ex eo, quod nomina in Verbo significent res.

[20] Apud Matthaeum,

Jesus dixit, "Si obtuleris munus tuum super altari, et apud hoc recordatus fueris quod frater tuus habeat aliquid contra te, relinque munus coram altari, et abi, prius reconciliare fratri, et tunc veniens offer munus tuum" (5:23, 24):

per "offerre munus super altari" in sensu spirituali intelligitur colere Deum, et per colere Deum intelligitur cultus tam internus quam externus, nempe qui est amoris et fidei et inde vitae; hoc intelligitur quia cultus in Ecclesia Judaica principaliter constabat in sacrificiis seu muneribus offerendis super altari, ac principale sumitur pro omni: ex his constare potest quid in sensu spirituali intelligitur per illa verba Domini, quod nempe cultus Divinus primario consistat in charitate erga proximum, et non in pietate absque illa; "offerre munus super altari" est cultus ex pietate, et "reconciliari fratri" est cultus ex charitate, et quod hic sit vere cultus, et qualis hic talis ille. (De qua re videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 6 123-129; et in opere De Caelo et Inferno 222, 224, 358-360, 528, 529, 535, et supra, n. 325(b.))

[21] Quod "si obtuleris munus tuum super altari" significet in omni cultu, patet a Domini verbis apud Lucam cap. 17:4, [Matthaeus 18:22,] ubi dicitur quod omni tempore remittendum sit fratri seu proximo; "septuagies septem" ibi significat jugiter.

Quoniam per "altare" talia significata sunt, ideo altare factum est vel ex ligno, vel ex humo, vel ex lapidibus integris super quos non moveretur ferrum, et quoque circumdatum est aere. Quod factum sit ex ligno, erat causa, quia "lignum" significat bonum; similiter quod ex humo, nam "humus" simile significat: quod ex lapidibus integris, erat causa, quia illi "lapides" significabant vera formata ex bono, seu bonum in forma; et ne accederet aliquid ex propria intelligentia quod simul formaret id, prohibitum fuit ne lapides illi aptarentur per aliquem malleum, securim, aut ferrum: quod "circumdatum fuerit aere" significabat quod repraesentaret bonum undequaque, "aes" enim significat bonum in externis.

[22] Quod altare ex ligno factum fuerit, constat apud Mosen,

"Facies altare ex lignis schittim, quinque cubiti longitudo et... latitudo, quadratum erit;... et facies ei cornua;... et facies ei cribrum, opus retis aeris... cavum tabulatum erit" (Exodus 27:1-8);

et apud Ezechielem,

"Altare erat ex ligno, tres ulnas altum, et longitudo ejus duae ulnae, cui anguli, longitudo ejus et parietes ejus ex ligno: tunc locutus est ad me, Haec mensa quae coram Jehovah" (41:22 7 ):

quod altare ex ligno factum sit et obductum aere, fuit etiam propter usum ut portari ac transferri posset a loco in locum in deserto, ubi tunc fuerunt filii Israelis, tum quia "lignum significat bonum, et "lignum schittim" bonum justitiae seu meriti Domini.

(Quod "lignum" significet bonum, videatur n. 643, 3720, 8354; et quod lignum schittim "bonum justitiae seu meriti, quod soli Domino, n. 9472, 9486, 9528, 9715, 10178.) Quod autem altare ex humo aedificaretur, et si ex lapidibus, quod ex integris et non per aliquod instrumentum ferri caesis, constat etiam apud Mosen,

"Altare (humi) facies Mihi, ut sacrifices super illo holocausta tua et eucharistica tua Quod si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum moveris super illos profanabis illud" (Exodus 20:21, 22 [B.A. 24, 25]):

et alibi,

Si altare lapidum aedificatur, non impelletur ferrum super lapides (Deutr. 27 [5,] 6).

[23] Hactenus ostensum est quid per "altare" significatum est in genuino sensu; exinde patet quid per "altare" significatur in sensu opposito, quod nempe cultus idololatricus seu cultus infernalis, qui solum est apud illos qui quidem religionem profitentur, sed usque se et mundum super omnia amant, et sic colunt; et cum hoc faciunt, amant malum et falsum; quare per "altare", cum de illis, significatur cultus ex malo, et per "statuas", quae etiam erant illis, cultus ex falso, proinde etiam infernum. Quod hoc significetur per "altare" in opposito sensu, constat ex his sequentibus locis:

Apud Esaiam,

"In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt; et non respiciet ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti illius 8 non spectabit, aut ad lucos aut subdiales statuas" (17:7, 8):

haec de instauratione novae ecclesiae a Domino; quod tunc ducendi erunt in bonis vitae et informandi in veris doctrinae, intelligitur per quod homo "in die illo respiciet ad Factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israelis spectabunt"; Dominus dicitur "Factor" ex eo quod ducat in bona vitae, nam haec faciunt hominem, et "Sanctus Israelis" ex eo quod doceat vera doctrinae: quare etiam dicitur quod "homo respiciet", et "oculi ejus spectabunt"; homo dicitur "homo" ex bono vitae, et "oculi" dicuntur de intellectu veri, ita de veris doctrinae; quod tunc non cultus ex proprio amore, ex quo mala vitae, nec ex propria intelligentia, ex qua falsa doctrinae, significatur per quod "non respiciet ad altaria, opus manuum suarum, et quod fecerunt digiti ejus 9 non spectabit"; per "altaria, opus manuum suarum" intelligitur cultus ex proprio amore, ex quo mala vitae; et per "quod fecerunt digiti ejus intelligitur cultus ex propria intelligentia ex qua falsa doctrinae: per "lucos et subdiales statuas" significatur religiosum ex falsis et inde malis, per "lucos" religiosum ex falsis, et per "subdiales statuas" ex malis falsi.

[24] Apud Jeremiam,

"Peccatum Jehudae scriptum est stylo ferri, scalpro adamantis, 10 sculptum super tabula cordis eorum, et in cornibus altarium vestrorum: sicut recordor filiorum eorum, altarium eorum, et lucorum eorum cum arbore viridi, super collibus altis" (17:1, 2):

per haec describitur quod cultus idololatricus genti Judaicae ita irradicatus fuerit ut auferri nequiret; quod irradicatus ut non auferri posset, significatur per quod "peccatum Jehudae scriptum sit stylo ferri, scalpro adamantis, sculptum super tabula cordis eorum, et in cornibus altarium eorum"; falsum irradicatum intelligitur per "scriptum stylo ferri et scalpro adamantis", et malum irradicatum intelligitur per "sculptum super tabula cordis, et in cornibus altarium illorum"; "super cornibus altarium" dicitur quia intelligitur cultus idololatricus: per "filios" quorum recordatur, significantur falsa mali, per "altaria" cultus ille ex malo, per "lucos cum arbore viridi" cultus ille ex falso, [per] "super collibus altis" significatur adulteratio boni et falsificatio veri: illo enim tempore, quando omnia cultus erant repraesentativa caelestium et spiritualium, cultum habebant in lucis et super collibus, quia "arbores", ex quibus luci, significabant cognitiones et perceptiones veri et boni, et hoc secundum species arborum; et quia "colles" significabant bona charitatis, in quibus spirituales angeli sunt, qui in mundo spirituali habitant Super collibus, inde erat quod cultus antiquis temporibus perageretur super collibus; at hoc prohibitum fuit genti Judaicae et Israeliticae, ne profanarent sancta quae repraesentabantur, erat enim gens illa solum in externis quoad cultum, internum eorum erat mere idololatricum.

(Quod "arbores" significent cognitiones et perceptiones veri et boni secundum species illarum, videatur n. 2163, 2682, 2722, 2972, 7692:

quod inde antiqui Divinum cultum habuerint in lucis sub arboribus secundum earum significationes, n. 2722, 11 4552:

quod hoc prohibitum fuerit genti Judaicae et Israeliticae, causa, n. 2722:

quod "colles" significent bona charitatis, causa, n. 6435, 10438.)

[25] Apud Hoscheam,

"Vitis vacua Israel, fructum facit similem sibi; quando multus fructus ejus multiplicat altaria, quando bene est terrae ejus bonas faciunt statuas: adblanditur cor eorum, jam desolati sunt; ille evertet altaria illorum, devastabit statuas illorum" (10:1, 2):

"Israel" hic significat ecclesiam, quae "vitis vacua" dicitur cum non verum amplius; cultus ejus ex malis intelligitur per "altaria" quae multiplicat; et cultus ex falsis intelligitur per "statuas" quas bonas facit: quod hoc faciant quantum abundant, significatur per "quando multus est fructus ejus, et quando bene est terrae ejus"; quod cultus ex malis et ex falsis destruetur, significatur per quod evertet altaria illorum, et devastabit statuas illorum."

(Quod "statuae" significaverint cultum ex veris, ac in opposito sensu cultum ex falsis, ita idololatricum, videatur n. 3727, 4580, 10643.)

[26] Apud Ezechielem,

"Sic dixit Dominus Jehovih montibus et collibus, alveis et vallibus Ego adducens super vos gladium, et perdam excelsa vestra, et destruentur altaria vestra, frangentur solares statuae vestrae, immo faciam cadere confossos vestros coram idolis vestris" (6:3, 4, 6, 13):

"Dixit Dominus Jehovih montibus, collibus, alveis et vallibus", non significat omnibus qui ibi habitant, sed omnibus idololatris, qui nempe super montibus et collibus et ad alveos et in vallibus instituerunt cultum, quod fecerunt propter repraesentationes et inde significationes eorum; "adducere super vos gladium, et perdere excelsa, destruere altaria, et frangere solares statuas", significat destruere omnia cultus idololatrici per falsa et mala, nam cultus idololatricus semet per illa destruit; "gladius" enim significat falsa destruentia, "excelsa" cultum idololatricum in genere, "altaria" eundem ex malis amoribus, et "statuae solares" eundem ex falsis doctrinae: "facere cadere confossos coram idolis" significat damnationem eorum qui pereunt per falsa; "confossi" significant illos qui pereunt per falsa, "idola" significant falsa cultus in genere, et "cadere" significat damnari.

[27] Apud Hoscheam,

"Multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum; 12 fecerunt illi altaria ad peccandum" (8:11):

per "Ephraim" significatur intellectuale ecclesiae, hic intellectuale perversum; "multiplicare altaria ad peccandum" significat pervertere cultum per falsa, et "facere altaria ad peccandum" significat pervertere cultum per mala; nam in Verbo "multiplicare" dicitur de veris ac in opposito sensu de falsis, et "facere", dicitur de bono et in opposito sensu de malo; inde est quod illa duo dicantur, et tamen non est repetitio vana.

[28] Apud eundem,

"Excisa est Samaria, rex ejus sicut spuma super faciebus aquarum; et perdentur excelsa Aven, peccatum Israelis, tribulus et spina ascendit super altaria illorum" (10:7, 8):

per "Samariam" significata est ecclesia spiritualis, seu ecclesia in qua charitas et fides unum faciunt; at postquam perversa facta est, tunc per "Samariam" significata est ecclesia in qua charitas separata est a fide, et haec usque essentialis pronuntiata; quare etiam tunc per illam significatum ubi non verum amplius quia non bonum, sed loco boni malum vitae, et loco veri falsum doctrinae; hoc significatur hic per quod "excisa sit Samaria": falsum doctrinae ejus significatur per "regem ejus qui sicut spuma super faciebus aquarum"; "rex" significat verum, et in opposito sensu, ut hic, falsum; "spuma" super faciebus aquarum significat vacuum et separatum a veris; "aquae" sunt vera: per quod "perdentur excelsa Aven", significatur quod destruentur principia falsi et inde ratiocinationes quae sunt illis qui in cultu illo, qui in se spectatus est interior idololatricus, nam qui in malo vitae et in falsis doctrinae sunt se colunt et mundum: per quod "tribulus et spina ascendet super altaria eorum" significatur quod verum falsificatum et malum inde in omni cultu eorum; "altaria" sunt omnis cultus.

[29] Apud Amos,

"In die illo, quo visitaturus sum praevaricationes Israelis super illum, visitabo super altaria Bethelis, ut excidantur cornua altaris, cadantque in terram" (3:14):

per "visitare praevaricationes Israelis super illum", significatur status illorum ultimus, in sensu spirituali status post mortem quando judicandi; "visitare" pro judicare dicitur quia visitatio semper praecedit judicium: per "altaria Bethelis" significatur cultus ex malo; per "cornua altaris" significatur cultus ex falsis: ita per haec significantur omnia cultus; quae quod destruenda sint, significatur per quod "cornua exscindentur et cadent in terram." Dicitur quod "visitabitur super altaria Bethelis", quia Jeroboamus separavit Israelitas a Judaeis, et erexit duo altaria, unum in Bethele et alterum in Dane; et quia per "Bethelem" et "Danem" significantur ultima in ecclesia, et ultima in homine ecclesiae vocantur naturalia sensualia, seu naturalia mundana et corporea, ideo haec per "Bethelem" et "Danem" significantur, per "Bethelem" ultimum boni et per "Danem" ultimum veri; inde per bina illa "altaria" significatur cultus in ultimis seu in extremis; qualis cultus est apud illos qui separant charitatem a fide, et hanc solam pro medio salutis agnoscunt. Hi inde de religione cogitant in naturali sensuali; quapropter omnia quae dicunt se credere, non intelligunt nec volunt intelligere, dicendo quod intellectus erit sub obedientia fidei; et qui tales sunt, repraesentati sunt per Israelitas separatos a Judaeis, seu per Samariam separatam a Hierosolyma; ac cultus eorum repraesentatus est per altaria in Bethele et Dane; qui cultus, quatenus est separatus a charitate, est nullus cultus, nam in illo os loquitur absque intellectu et voluntate, seu absque mente; absque intellectu, quia dicunt credendum esse tametsi non intelligunt, et absque voluntate, quia removent facta seu bona charitatis.

[30] Quod is cultus nullus cultus sit, significatur per haec in Libro Primo Regnum,

Cum stetit Jeroboamus super altari in Bethele, vir Dei clamavit ad illum quod altare diffinderetur et cinis effunderetur; quod etiam factum est (12:26 ad fin. ; et cap. 13:1-6):

quod prorsus nullus cultus esset, significatur per quod "altare diffinderetur, et cinis effunderetur." Quod fides separata a charitate significata sit tunc per "Samariam", est quia regnum Judaicum significabat ecclesiam caelestem seu ecclesiam quae in bono amoris, et regnum Israeliticum significabat ecclesiam spiritualem quae est in veris ex illo bono: hoc significatum est per regnum Judaicum et Israeliticum quando sub uno rege erant, seu quando conjuncta; cum autem separata sunt, tunc per regnum Israeliticum significatum est verum separatum a bono, seu quod idem, fides separata a charitate. Praeterea cultus significatur per "altare", quia per "holocausta" et "sacrificia" quae offerebantur super eo, plurimis aliis in locis, quae ob copiam non adducuntur:

et quia cultus idololatricus per "altaria gentium" significatus est, ideo mandatum est ut ubivis destruerentur (Videatur Deuteronomius 7:5; 12:3; Judicum 2:2: et alibi):

[31] ex quo patet quod altaria in usu fuerint apud omnem posteritatem ex Ebero, ita apud omnes qui Hebraei vocabantur, qui quoad plurimam partem fuerunt in terra Canaane, et proxime circum illam, tum etiam in Syria, unde Abram. Quod fuerint in terra Canaane et proxime circum illam, constat ex altaribus, quae ibi, memoratis et destructis; quod in Syria, constat

Ex altaribus a Bileamo, qui e Syria erat, aedificatis (Numeri 23:1):

Et ex altari in Damasco (2 Regnum 16:10-15);

Et ex eo, quod Aegyptii abominati sint Hebraeos propter sacrificia (Exodus 8:22 [B.A. 26]),

usque adeo ut non vellent panem cum illis comedere (Genesis 43:32).

Causa erat, quia Antiqua Ecclesia quae fuit ecclesia repraesentativa, ac per multum orbis Asiatici extensa, ignoravit sacrificia, et aspexit illa, quando ab Ebero instituta fuerunt, sicut abominanda; quod nempe vellent placare Deum per caedem diversorum animalium, et sic per sanguinem. Inter eos qui ab Antiqua Ecclesia fuerunt, erant etiam Aegyptii; sed hi quia applicuerunt repraesentativa ad magica, ecclesia illa apud eos exstincta fuit. Quod non panem cum illis vellent comedere, erat causa, quia per "prandia" et "cenas" eo tempore repraesentabatur et inde significabatur consociatio spiritualis, quae est consociatio et conjunctio per illa quae ecclesiae sunt, et per "panem" In genere significabatur omnis cibus spiritualis, et inde per "prandium" et "cenam" omnis conjunctio.

[32] (Quod Antiqua Ecclesia per multum orbis Asiatici, nempe per Assyriam, Mesopotamiam, Syriam, Aethiopiam, Arabiam, Libyam, Aegyptum, Philisthaeam usque ad Tyrum et Zidonem, per terram Canaanem cis et trans Jordanem, fuerit extensa, videatur n. 1238, 2385; quod fuerit ecclesia repraesentativa, n. 519, 521, 2896: de ecclesia ab Ebero instituta, quae vocata est Ecclesia Hebraea, n. 1238, 1241, 1343, 4516, 4517; quod sacrificia ab Ebero primum incepta fuerint, et dein in usu apud posteros ejus, n. 1128, 1343, 2180, 10042; quod sacrificia non mandata fuerint, sed modo permissa, ostensum ex Verbo; causa quod dicantur mandata, n. 922, 2180, 2818: et quia Verbum conscriptum est apud illam gentem, et Verbum Historicum de illa gente, quod non aliter potuerit quam ut altaria et sacrificia nominarentur, et quod cultus Divinus per illa significaretur, n. 10453, 10461, 10603, 10604.)

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.
9. The editors made a correction or note here.
10. The editors made a correction or note here.
11. The editors made a correction or note here.
12. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232