The Bible

 

Jeremias 46:27

Study

       

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob : et ne paveas, Israël : quia ecce ego salvum te faciam de longinquo, et semen tuum de terra captivitatis tuæ : et revertetur Jacob, et requiescet, et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Revelata #847

Study this Passage

  
/ 962  
  

847. In Verbo passim dicitur, quod "occisi sint," quod "transfixi," imo "mortui;" et tamen non intelligitur quod occisi, transfixi et mortui, sed quod rejecti ab illis qui in malis et falsis sunt (videatur 59, 325, 589); simile per "mortuos" significatur in sequenti versu, ubi dicitur quod "reliqui mortuorum non revixerint, donec consummarentur mille anni:" ex quibus patet, quod per hos qui dicuntur "securi percussi" significetur quod rejecti ab illis qui in falsis ex propria intelligentia sunt. Quod per "securim" significetur falsum ex propria intelligentia, patet ex his "Statuta gentium vanitas, si quidem lignum de sylva excidit, opus manuum fabri per Securim," (Jeremias 10:3);

"Vox Aegypti sicut serpentis ibit; cum Securibus venerunt, sicut excisores lignorum," (Jeremias 46:22);

"Cognoscitur sicut tollens sursum in implexum ligni Secures, et jamjam sculpturas ejus Securi et malleis contundunt; in terram prophanarunt habitaculum Nominis Tui," (Psalm. 74:5-7);

"Cum obsideris urbem non perdes arborem ejus impellendo in illam Securim," (Deuteronomius 20:19);

per "securim" in illis locis significatur falsum ex propria intelligentia; causa est, quia per "ferrum" significatur verum in ultimis, quod vocatur verum sensuale, quod cum separatur a vero rationali et spirituali vertitur in falsum; quod sit falsum ex propria intelligentia, est quia sensuale est in proprio (videatur 424). Propter illam significationem "ferri" et "securis," mandatum est Quod si aedificaretur Altare lapideum, aedificaretur ex lapidibus integris, et quod Ferrum non moveretur super lapides, ne prophanaretur, (Exodus 20:22 (B.A. 25); Deuteronomius 27:5).

Quare de Templo Hierosolymitano haec dicuntur:

"Ipsa Domus aedificabatur lapide integro; ac Mallei et Securis, et ulla Instrumenta Ferri, non audita sunt in Domo cum aedificabatur," (1 Regnum 6:7); 1

ac vicissim, ubi agitur de sculptili, per quod significatur falsum ex propria intelligentia, dicitur,

Quod operetur id Ferro, Forcipe seu Securi et Malleis, (Esaias 44:12);

quod falsum ex propria intelligentia significetur per "sculptile" et "idolum," videatur supra (459).

Footnotes:

1. 7 pro "6"

  
/ 962