The Bible

 

Hoschea 9:3

Study

       

3 non habitabunt in terra Domini. Reversus est Ephraim in Ægyptum, et in Assyriis pollutum comedit.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3605

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3605. ‘Odit Esau Jacobum propter benedictionem, qua benedixit illi pater illius’: quod significet quod bonum naturale aversaretur conjunctionem veri inversam, constat ex significatione ‘odi’ quod in sensu interno hic sit aversari, de qua sequitur; ex repraesentatione ‘Esavi’ quod sit bonum naturale, et ‘Jacobi’ quod sit verum naturale, de quibus supra; et ex significatione ‘benedictionis’ quod sit conjunctio, de qua supra n. 3504, 3514, 3530, 3565, 3584; hic quod sit conjunctio veri inversa quae per ‘Jacobum’ repraesentatur, constat ab illis quae supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, 3570, 3576, 3603 dicta et ostensa sunt.

[2] Quod ‘odi’ in sensu interno sit aversari, est quia praedicatur de bono, quod repraesentatur per ‘Esavum’, et bonum ne quidem scit quid odium, nam est prorsus oppositum ejus; opposita nusquam in uno subjecto dari possunt; sed bonum, seu illi qui in bono sunt, loco odii speciem aversationis habent; inde est quod odium hic in sensu interno sit aversari; sensus enim internus est principaliter pro illis qui in caelo sunt, quare cum descendit ille inde et derivatur in sensum litteralem, tunc quando historica talia sunt, affectio aversationis cadit in expressionem odii, sed tamen ita ut illis qui in caelo, idea odii nulla insit; se habet hoc sicut illud quod in Parte Prima n. 1875 ab experientia relatum est de illis verbis in Oratione Domini ‘Ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo’, quod rejiceretur tentatio et malum, eo usque dum pure angelicum, nempe bonum, absque idea tentationis et mali remaneret, et hoc cum adjuncta specie indignationis et aversationis, quod cogitandum de malo cum de Domino:

[3] similiter se habet cum de Jehovah seu Domino legitur in Verbo quod odio habeat, ut apud Zachariam,

Vir malum socii sui ne cogitate in corde vestro, nec juramentum mendacii amate, quia omnia illa odi, dictum Jehovae, 8:17:

apud Mosen,

Non eriges tibi statuam, quam odit Jehovah Deus tuus, Deut.

16:22:

apud Jeremiam,

Facta est mihi hereditas Mea sicut leo in silva, edidit contra Me vocem suam, ideo odi eam, 12:8:

apud Hoscheam,

In Gilgale odi eos, propter malitiam operum eorum expellam eos e domo Mea, non addam amare eos, 9:15;

ibi ‘odium’ quod praedicatur de Jehovah seu Domino, in sensu interno non est odium, sed est misericordia, nam Divinum est misericordia, sed cum haec apud hominem qui in malo est, influit, et is incurrit in poenam mali, tunc apparet sicut odium, et quia ita apparet, in sensu litterae etiam ita dicitur;

[4] hoc similiter se habet, sicut quod in Verbo praedicetur de Jehovah seu Domino, ira, excandescentia, furor, de quibus n. 245, 592, 696, 1093, 1683, 1874, 1 2335, 2395, 2447; populus Judaicus et Israeliticus prae aliis populis talis fuit quod ut primum 2 aliquod inimicum etiam apud socios animadverteret, crederet sibi fas esse crudeliter illos tractare, et non modo illos occidere, sed etiam feris et avibus exponere, et sic quia misericordia Domini influens in tale odium apud eos, non solum contra hostes sed etiam contra socios, ut dictum, 3 verteretur, ideo non aliter potuerunt credere quam quod Jehovah etiam odio haberet, irasceretur, excandesceret, fureret, 4 quapropter secundum apparentiam in Verbo ita locutum est; qualis enim homo est, talis apparet illi Dominus, n. 1838, 1861, 2706: sed quale odium sit apud illos qui in amore et charitate, hoc est, in bono sunt, constat a Domini verbis apud Matthaeum, Audistis quod dictum sit, Amabis proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum; Ego vero dico vobis, amate inimicos vestros, benedicite maledicentibus vobis, benefacite odio vos habentibus, et orate pro laedentibus et persequentibus vos, ut sitis filii Patris vestri Qui in caelis, 5:43-45.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript has aliquid

3. The Manuscript places this after influens.

4. The Manuscript has ideo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #3570

Study this Passage

  
/ 10837  
  

3570. ‘Et attulit illi, et edit’: quod significet conjunctionem boni primum; ‘et adduxit illi vinum, et bibit’: quod significet conjunctionem veri deinde, constat a significatione ‘edere’ quod sit conjungi et appropriari quoad bonum, de qua mox supra n. 3568; ex significatione ‘vini’ quod sit verum quod ex bono, de qua n. 1071, 1798; et ex significatione ‘bibere’ quod sit conjungi et appropriari quoad verum, 1 n. 3168. Cum hoc, quod 2 bonum rationalis quod per Jishakum repraesentatur, 3 conjungat sibi bonum primo et verum deinde, et hoc per naturale quod est ‘Jacobus’, ita se habet: naturale cum est in illo statu, quod extus sit bonum et intus verum, de quo supra n. 3539, 3548, 3556, 3563, tunc admittit plura quae non bona sunt, usque tamen utilia, qualia sunt media ad bonum suo ordine; at 4 rationalis bonum non conjungit et appropriat sibi alia inde quam quae bono suo conveniunt, nam bonum non aliud recipit; quicquid disconvenit: rejicit; reliqua in naturali relinquit ut inserviant pro mediis admittendi et introducendi plura sibi convenientia:

[2] est rationale in interno homine; quid ibi 5 peragitur, non novit naturale, nam supra ejus apperceptionis sphaeram est; inde est quod homo qui naturalem modo vitam vivit non possit quicquam scire de illis quae apud eum in interno ejus homine, seu in rationali ejus, 6 peraguntur; Dominus disponit illa homine prorsus nesciente; inde est quod homo nihil sciat quomodo regeneratur, et vix quod regeneretur: si autem scire velit, attendat modo ad fines quos intendit, quos raro alicui detegit; si fines 7 ac bonum sint, nempe quod plus studeat proximo et Domino quam sibi, tunc in regenerationis statu est; at si fines 8 ad malum sint, nempe quod plus studeat sibi quam proximo et Domino, sciat quod tunc in nullo statu regenerationis sit;

[3] homo per fines vitae suae est in alter vita, per fines boni in caelo cum angelis, sed per fines mali in finem cum diabolis; fines apud hominem non aliud sunt quam ejus amores, quod enim homo amat, hoc pro fine habet; et quia ejus amores sunt, sunt fines ejus vita intima, videantur n. 1317, 1568, 1571, 1645, 1909, 3425, 3562, 3565: fines boni apud hominem sunt in ejus rationali, et illi sunt qui vocantur rationale quoad bonum, seu rationalis bonum; per fines boni 9 , seu per bonum ibi, disponit Dominus omnia quae in naturali, nam finis est sicut anima, et naturale est sicut animae illius corpus; qualis est anima, tali circumdatur illa corpore, ita quale est rationale quoad bonum, tali circumvestitur illud naturali:

[4] notum est quod anima hominis incohet in ovo matris, et perficiatur dein in utero ejus, ac ibi circumdetur tenello corpore, et quidem tali ut anima per illud possit convenienter agere in mundo in quem nascitur; similiter se habet, cum homo iterum nascitur, hoc est, cum regeneratur; nova anima quam tunc accipit, est finis boni, qui incohat in rationali, 10 ibi primum sicut in ovo, et dein ibi perficitur sicut in utero; tenellum corpus quo illa anima circumdatur, est naturale, ac ibi bonum, quod tale fit ut secundum animae fines obedienter agat; vera ibi se habent sicut fibrae in corpore, nam ex bono formantur vera, n. 3470 inde constat quod imago reformationis hominis sistatur in formatione ejus in utero; et si credere velis, est quoque bonum caeleste et verum spirituale quod a Domino, quod illum format, et tunc indit potentiam ut possit utrumque illud successive recipere, et quidem qualiter et quantum spectat sicut homo ad fines caeli, et non sicut animal brutum ad fines mundi.

[5] Quod rationale quoad bonum sibi conjungat bonum primo et verum deinde per naturale, quae significantur per quod ‘Jacob attulerit cupedias et panem Jishako, et is ederit, et adduxerit illi vinum, et is biberit’, etiam illustrari potest per officia quae corpus praestat animae suae; anima est quae dat corpori appetere cibos, et quoque quae dat sapere; cibaria introducuntur per jucundum appetitus et per jucundum saporis, ita per bonum externum, sed cibaria quae introducuntur, non omnia intrant vitam, sed quaedam inserviunt sicut menstrua pro digerendis, quaedam pro temperandis, quaedam pro aperiendis, quaedam pro introducendis in vasa; bona vero electa introducuntur in sanguinem, et fiunt sanguis; ex illo sibi anima conjungit talia quae usui sunt;

[6] similiter se habet cum rationali et cum naturali; appetitui et sapori correspondent desiderium et affectio 11 sciendi verum, ac cibariis correspondent scientifica et cognitiones, n. 1480; et quia correspondent, etiam similiter se habent; anima quae est bonum rationalis, dat desiderare illa et affici illis, ita illa quae scientiae et doctrinae sunt, introducit per jucundum quod est desiderii, et per bonum quod est affectionis; at quae introducit, non omnia sunt talia ut fiant bonum vitae, sed quaedam inserviunt 12 ut media pro quasi digerendis et temperandis, quaedam pro aperiendis et introducendis, bona autem quae sunt vitae, sibi applicat, et sic illa sibi conjungit, et ex illis format sibi vera: inde patet quomodo rationale disponit naturale ut inserviat sibi sicut animae, seu quod idem, ut inserviat fini, qui est anima, ad se perficiendum ut possit esse usui in regno Domini.

Footnotes:

1. The Manuscript inserts de qua.

2. The Manuscript has rationale quod bonum

3. The Manuscript has conjunxerit

4. The Manuscript has Rationale bonum

5. The Manuscript has agitur

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The Manuscript has boni

8. The Manuscript has mali

9. The Manuscript inserts ibi.

10. The Manuscript has et ibi

11. The Manuscript inserts veri et.

12. The Manuscript has sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.