The Bible

 

Hoschea 7:1

Study

       

1 Cum sanare vellem Israël, revelata est iniquitas Ephraim, et malitia Samariæ, quia operati sunt mendacium ; et fur ingressus est spolians, latrunculus foris.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #193

Study this Passage

  
/ 1232  
  

193. a. "Veniam super te tanquam fur." - Quod significet mortis tempus inopinatum quando eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt, constat ex significatione "venire tanquam fur", cum de illis qui non vigilant, hoc est, qui non comparant sibi vitam spiritualem, quod sit quod auferrentur ab illis omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt. Quod etiam per eadem verba significetur mortis tempus inopinatum, est quia mors venit inopinato, et usque homo post mortem manet in statu illius vitae in aeternum quam sibi in mundo comparavit; quapropter vigilabit. Quia paucis notum est quod omnes cognitiones comparatae ex Verbo, quae non spiritualem vitam adeptae sunt, eripiantur, ideo oportet dici quomodo hoc fit: - Omnia quae in spiritu hominis sunt, manent apud illum in aeternum; quae autem non in spiritu hominis sunt, illa post mortem, cum homo fit spiritus, dissipantur. Illa manent in spiritu hominis quae homo ex se, proinde illa quae, cum solus sibi fuit, ex suo amore cogitavit; tunc enim spiritus ejus cogitat ex se, et non ex illis quae in memoria corporis sui non unum faciunt cum amore suo. Sunt bini status hominis, unus cum cogitat ex suo spiritu, et alter cum cogitat ex memoria corporis sui; qui bini status si non unum faciunt, potest homo aliter cogitare secum, ac aliter cogitare et loqui cum aliis.

[2] Pro "exemplo sit praedicator qui se et mundum supra omnia amat, et Divinum nihili facit usque ut corde neget id, et consequenter machinatur omnis generis mala in consortio cum astutis et malitiosis mundi; is tamen quando cum aliis loquitur, imprimis quando praedicat, potest sicut ex zelo pro Divino ac pro Divinis veris loqui, immo iis horis similiter cogitare: sed hic status est status cogitationis ejus ex memoria corporis; qui quod separatus sit a statu cogitationis ex spiritu, patet, nam sibi soli relictus contra illa cogitat. Hic status est qui manet hominem post mortem; ille autem non manet, quia est corporis ejus et non spiritus ejus; quapropter cum is fit spiritus, quod fit cum moritur, omnes cognitiones quas sibi comparavit ex Verbo quae non concordant cum vita amoris spiritus ejus, rejicit a se. Aliter vero fit cum illis qui, cum solis sibi relicti sunt, cogitant juste de Divino, de Verbo, deque veris ecclesiae inde, et illa amant usque ad vitam, hoc est, ut velint vivere secundum illa. Horum cogitationes in spiritu unum faciunt cum illorum cogitationibus ex memoria corporis, ita unum cum cognitionibus veri et boni quae illis ex Verbo; et quantum unum faciunt, tantum cognitiones illae vitam spiritualem nanciscuntur, nam elevantur a Domino ab externo seu naturali homine in internum seu spiritualem, et faciunt hujus vitam, ita hujus intellectum et voluntatem. Vera ibi sunt quae vivunt, quia sunt Divina, et inde homo ibi ex illis. Quod res ita se habeat, ex multa experientia mihi scire datum est, quam omnem si adducerem, implerentur membranae, ut dicitur. (Aliquid videatur in opere De Caelo et Inferno 491-498, 499-511; et supra, n. 114.)

[3] Ex his nunc constare potest quid in sensu spirituali intelligitur per "Veniam super te sicut fur", quod nempe post mortem eripientur omnes cognitiones comparatae ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt. Idem etiam intelligitur per haec in Apocalypsi'

"Ecce venio tanquam fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta, ne nudus ambulet" (16:15):

"tanquam fur" dicitur, quia mala et inde falsa in naturali homine auferunt et ejiciunt cognitiones veri et boni quae ex Verbo ibi; nam quae non amantur, ejiciuntur. Est apud hominem vel amor mali et inde falsi, vel est amor boni et inde veri. Bini illi amores sibi oppositi sunt; quare qui in uno est non potest esse in altero,

nam "nemo potest servire duobus dominis", quin unum amet et alterum odio habeat (Matthaeus 6:24).

[4] Quoniam mala et inde falsa ab interiori penetrant, et quasi perfodiunt parietem qui est inter statum cogitationis hominis ex spiritu et statum cogitationis ejus ex corpore, ac ejiciunt cognitiones veri et boni quae exterius habitant apud hominem, ideo illa sunt quae intelliguntur per "fures", etiam in sequentibus:

- Apud Matthaeum,

"Reponite thesauros non in terra, .... sed in caelo, ubi fures non perfodiunt, nec furantur" (6:19, 20);

"thesauri" sunt cognitiones veri et boni: reponere illos "in caelo" est in spirituali homine, nam is in caelo est.

(Quod "thesauri" sint cognitiones veri et boni, videatur n. 1694, 4508, 10227; et quod internus spiritualis homo sit in caelo, in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 36-50.)

[5] Apud eundem,

"Vigilate ergo, nescitis enim qua hora Dominus vester venturus est; illud cognoscite, si sciret Paterfamilias qua hora fur venturus est, vigilaret utique, et non sineret perfodere domum suam" (24:42, 43);

per hoc intelligitur, si sciret homo horam mortis suae, quod quidem praepararet se, at non ex amore veri et boni, sed ex timore inferni; et quicquid homo ex timore agit, hoc non manet apud illum, sed quod ex amore, quapropter jugiter se praeparabit (videatur Doctrina Novae Hierosolymae, n. 143, 168).

[6] Apud Obadiam,

"Si fures venerint tibi, si eversores noctu, quomodo excisus eris, nonne furabuntur quod illis satis?" (vers. 5);

hic etiam falsa et mala vocantur "fures", et dicuntur "furari"; falsa "fures", et mala "eversores noctu"; "noctu" dicitur, quia "nox" significat statum nullius amoris et fidei.

[7] Apud Joelem,

"In urbe discurrent, in muro current, in domos ascendent, per fenestras egredientur sicut fur" (2:9);

agitur ibi de vastatione ecclesiae per falsa ex malo; "urbs" et "murus" significant illa quae sunt doctrinae; "domus" et "fenestrae" illa quae sunt mentis quae recipit, "domus" illud mentis quod vocatur voluntas ubi bonum, et "fenestrae" illud mentis quod vocatur intellectus ubi verum.

(Quod "urbs" in Verbo sit doctrina, videatur n. 402, 1 2449, 2712, 2943, 3216, 4492, 4493; quod "murus" sit verum doctrinae tutans, n. 6419; quod "domus" sit illud mentis quod vocatur voluntas ubi bonum, n. 2 2231, 2233, 2559, 3128, 5023, 6690, 7353, 7910, 7919, 9150; et quod "fenestrae" sint illud mentis quod vocatur intellectus ubi verum, n. 655, 658, 3391.) Inde patet quid significatur per quod "in muro current, ac in domos ascendent, et per fenestras ingredientur sicut fur."

[8] Apud Hoscheam,

"Sanavi Israelem, tunc revelata est iniquitas Ephraimi, et mala Samariae, quia fecerunt mendacium, et fur venit, et diffundit se turma foras" (7:1);

"iniquitas Ephraimi" significat falsa intellectus, et "mala Samariae" mala voluntatis; "facere mendacium" est cogitare et velle falsum ex malo; "fur" est falsum auferens et dissipans verum, et "turma", quae se effundit, est malum ejiciens bonum.

(Quod "Ephraim" sit intellectuale talium quae ecclesiae, videatur n. 3 3969, 5354, 6222, 6234, 6238, 6267, 6296; quod "mendacium" sit falsum ex malo, n. 8908, 9248; quod "turma" sit bonum ejiciens malum, et in opposito sensu malum ejiciens bonum, n. 3934, 3935, 6404, 6405.)

[9] Haec allata sunt ut sciatur quid per "furem" in Verbo significatur, quod nempe falsum vastans, quod est falsum auferens et destruens verum. Ostensum est supra quod post mortem auferantur omnes cognitiones veri et boni ex Verbo quae non spiritualem vitam adeptae sunt; proinde illis qui non per cognitiones ex Verbo spirituales facti sunt: hoc idem etiam significatum est per plura in historicis Verbi, quod usque nemo videre potest nisi qui scit sensum spiritualem Verbi: hoc significatum est per quod filii Israelis mutuo acciperent ab Aegyptiis aurum, argentum, et vestes, et sic illa quasi furto auferrent, de quibus ita apud Mosen,

Mandatum est, ut mutuo acciperent "ab Aegyptiis vasa auri et vasa argenti et vestes: et Jehovah dedit gratiam in oculis Aegyptiorum, ut darent illis mutuo, atque ita eriperent Aegyptiis" (Exodus 12:35, 36);

per Aegyptios repraesentati sunt qui mere naturales sunt, et tamen multas cognitiones possident; per filios Israelis illi qui spirituales; per "vasa auri", "argenti" et quoque "vestes" significantur cognitiones veri et boni, quas spirituales applicant bono, sed naturales applicant malo et sic destruunt. Simile significatum est per quod gentes devotioni darentur, et simul omnia quae apud illas vel comburentur vel diriperentur, de quibus passim in Libro Josuae, inque Libris Samuelis et Regum; gentes enim Terrae Canaanis repraesentabant illos qui in malis et falsis sunt, et filii Israelis illos qui in veris et bonis.

[10] Quod auferrentur cognitiones veri et boni quae ex Verbo, illis qui non spiritualem vitam sibi compararunt, etiam intelligitur in parabolis Domini de Talentis et Minis datis Servis ut negotiarentur et lucrarentur, et de Servo qui non negotiatus est et nihil lucratus, de quo in parabolis ita,

Ei qui abscondidit talentum suum in terra, dixit Dominus, "Prave serve et piger, .... oportebat te exponere argentum meum mensariis, ut veniens receperim quod meum est cum foenore: tollite ergo ab eo (talentum), et date habenti decem talenta; nam habenti omni dabitur ut abundet; ab eo autem qui non habet, quod habet 4 auferetur; et servum inutilem ejicite in tenebras exteriores" (Matth. 25:14-30 5 );

et alibi,

Ille venit qui unam minam acceperat, dicens, "Domine, ecce mina tua, quam habui sepositam in sudario": dixit Dominus, "Quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, ut Ego veniens illam cum foenore recepissem? Et dixit, Tollite ab eo minam, et date ei qui decem minas habet; .... dico vobis, Omni habenti dabitur, ei vero qui non habet, etiam quod habet 6 auferetur" (Luca 19:13-26);

"talenta", "minae" et "pecuniae" ibi significant cognitiones veri et boni ex Verbo; "negotiari", "lucrari", "dare illam mensariis" seu "ad mensam", significat vitam spiritualem et intelligentiam sibi per illas comparare; "reponere illa in terra" et "in sudario", significat solum in memoria naturalis hominis; de his itaque dicitur quod eis 7 auferentur quae habent, secundum illa quae in principio hujus articuli dicta sunt.

[11] Hoc fit omnibus in altera vita qui compararunt sibi cognitiones ex Verbo, et non vitae, sed solum memoriae, illas mandarunt; qui modo habet cognitiones ex Verbo in memoria, si vel forent ad millia, et non mandavit illas vitae, manet usque naturalis ut prius. Mandare cognitiones, quae ex Verbo, vitae, est cogitare ex illis, cum sibi relictus ex spiritu suo cogitat, ac velle illas et facere illas, hoc enim est amare vera quia vera sunt; et hi sunt qui per cognitiones ex Verbo spirituales fiunt.

Footnotes:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #5023

Study this Passage

  
/ 10837  
  

5023. 'Usque venire dominum ejus ad domum suam': quod significet ut communicaret cum bono naturali, constat a significatione ‘domini’ quod sit bonum naturale non spirituale, de qua n. 4973, 4988; ‘domus’ in sensu interno est mens naturalis; mens enim naturalis, sicut etiam mens rationalis, est instar domus, ‘maritus’ ibi est bonum, ‘uxor’ est verum, ‘filiae et filii’ sunt affectiones boni et veri, tum quoque bona et vera quae sunt' ex illis ut parentibus, ‘ancillae et servi’ sunt voluptates et scientifica quae, ministrant et confirmant; hic itaque per ‘usque venire dominum ejus ad domum suam’ significatur bonum naturale ad habitationem suam, ubi etiam est verum ei conjunctum, hic autem 1 falsum persuadens bono quod verum sit; bonum enim naturale non spirituale facile persuadetur quod falsum sit verum et quod verum sit falsum: ‘dominus ejus’ dicitur quia naturale non spirituale considerat spirituale ut servum, n. 5013.

[2] Quod mens naturalis et mens rationalis hominis dicatur ‘domus’, patet ab his locis 2 ;

apud Lucam, Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat per sicca loca quaerens requiem, quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum, quam si veniens invenit scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se pejores, et ingressi habitant ibi, 11:24-26;

‘domus’ ibi pro mente naturali, quae dicitur ‘domus vacua et scopis purgata’ cum ibi non bona et vera quae ‘maritus et uxor’, non affectiones boni et veri quae ‘filiae et filii’, nec talia quae confirmant quae ‘ancillae et servi’; ipse homo est ‘domus’ quia mens rationalis et naturalis facit hominem; absque illis, hoc est, absque bonis et veris et eorum affectionibus et harum ministerio, non est homo, sed brutum.

[3] Mens hominis etiam intelligitur per domum, apud eundem 3 ,

Omne regnum contra seipsum divisum vastatur, et domus super domum cadit, 11:17:

et apud Marcum, Si regnum contra seipsum dividitur, non potest consistere regnum hoc; etiam si domus contra seipsam dividitur, non potest consistere domus haec.... Non potest quisquam vasa fortis ingressus in domum ejus, diripere, nisi prius fortem vinciat, et tunc domum ejus diripiat, 3:24, 25, 27 4 ; per ‘regnum’ significatur verum, n. 1672, 2547, 4691, et per ‘domum’ bonum, n. 2233, 2234, 3720, 4982, ‘domus’ significat bonum ex potiore:

[4] apud Lucam, Si nosset paterfamilias, qua hora fur venturus esset, vigilaturus utique esset, et non permissurus perfodi domum suam, 12:39:

apud eundem,

Erunt ex nunc quinque in domo una [divisi], tres contra duos, et duo contra tres: dividetur pater contra filium, et filius contra patrem; mater contra filiam, et filia contra matrem, 12:52, 53;

agitur ibi de pugnis spiritualibus, in quas venturi qui ab Ecclesia, postquam interna seu spiritualia Verbi aperta sunt; ‘domus’ pro homine seu ejus mente, ‘pater’ ibi, ‘mater, filius, filia’ sunt bona et vera cum affectionibus eorum, et in opposito sensu mala et falsa cum eorum affectionibus, a quibus et cum quibus pugna.

[5] Quod Dominus mandavit discipulis apud Lucam, In quam domum intraveritis, primo dicite, Pax domui huic, et si quidem fuerit ibi filius pacis, requiescet super illo pax vestra; si vero non, super vos revertetur: in eadem vero domo manete, edite et bibite, quae apud eos, ... ne transite e domo in domum, 10:5-7,

repraesentabat quod manerent in ipso bono, nempe in bono amoris in Dominum et charitatis erga proximum, non autem transirent in aliud.

Quod homo seu mens ejus sit ‘domus’, videatur etiam n. 3538, 4973.

Footnotes:

1. sed hic

2. In Verbo passim mens hominis vocatur domus, ut

3. alibi ut in his locis, apud Lucam

4. The Manuscript places this after pugna below.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.