The Bible

 

Hoschea 5:3

Study

       

3 Ego scio Ephraim, et Israël non est absconditus a me : quia nunc fornicatus est Ephraim ; contaminatus est Israël.

From Swedenborg's Works

 

Vera Christiana Religio #314

Study this Passage

  
/ 853  
  

314. In SENSU SPIRITUALI per Moechari, intelligitur adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus: quod haec etiam per Moechari intelligantur, hactenus ignotum fuit, quia Sensus spiritualis Verbi hactenus latuit; quod non aliud per Moechari, adulterari, et scortari in Verbo significetur, constat manifeste ex his locis, Discurrite per plateas Hierosolymae, et quaerite, si inveniatis virum, qui FACIT JUDICIUM, ET QUAERIT VERITATEM, cum saturavi eos, SCORTATI SUNT, Jeremias 5:1, 7. In Prophetis Hierosolymae vidi obfirmationem horrendam, ADULTERANDO ET EUNDO IN MENDACIO, Jeremias 23:14. Fecerunt stultitiam in Israele, SCORTATI SUNT, ET LOQUUTI SUNT VERBUM MEUM MENDACITER, Jeremias 29:23. SCORTABANTUR, quia Jehovam dereliquerunt, Hoschea 4:10. 1 Exscindam animam, quae respicit ad pythones et hariolos AD SCORTANDUM POST ILLOS, Leviticus 20:6. 2 Non pangendum est foedus cum habitatoribus terrae, ne SCORTENTUR POST DEOS illorum, Exodus 34:15. 3 Quoniam Babylon prae caeteris adulterat et falsificat Verbum, ideo illa vocatur MAGNA MERETRIX, et haec de illa dicuntur in Apocalypsi, Babylon a vino irae Scortationis suae potavit omnes Gentes, 14:8. Angelus dixit, monstrabo tibi judicium Meretricis magnae, cum qua scortati sunt Reges terrae, 17:1-2. Judicavit Meretricem magnam, quae corrupit terram scortatione sua, 19:2. Quoniam Gens Judaica falsificaverat Verbum, ideo illa a Domino vocata est GENERATIO ADULTERA, Matthaeus 12:39; 16:4, Marcus 8:38. Et SEMEN ADULTERI, Esaias 57:3. 4 Praeter multis aliis in locis, ubi per adulteria et scortationes intelliguntur adulterationes et falsificationes Verbi, ut Jeremias 3:6, 8; 13:27, Ezechiel 16:15-16, 26, 28-29, 32-33; 23:2-3, 5, 7, 11, 14, 17, 5 Hoschea 5:3; 6:10; Nahum 3:4. 6

Footnotes:

1. Prima editio: 7.
2. Prima editio: 5.
3. Prima editio: 3.
4. Prima editio: 56.
5. Prima editio: 2, 3, 5, 7, 11, 14, 16, 17.
6. Prima editio: Nahum 3:1, 3, 4.

  
/ 853