The Bible

 

Hoschea 4:8

Study

       

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1098

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1098. "Et facta est habitaculum daemoniorum." - Quod significet ubi dira falsa ex veris et bonis ecclesiae profanatis, constat ex significatione "habitaculi", quod sit ubi sunt illi post ultimum judicium qui per "Babylonem ut meretricem" intelliguntur; ex significatione "daemoniorum", quod sint qui in diris falsis sunt ex veris et bonis profanatis (de qua supra, n. 586, 1001). Describitur hic infernum eorum, nempe, quod "sit habitaculum daemoniorum, custodia omnis spiritus immundi, et omnis avis immundae et exosae"; quod infernum eorum tale sit, patet ab exhalationibus inde, quae sunt vera et bona caeli et ecclesiae profanata; sunt enim in sanctis externis cum loquela, facie et gestu, quae [ad] caelum elevant, et tamen anima et corde non ad aliquem Deum, sed ad se ut ad numina terrae spectant; ita unum faciunt cum illis qui in inferno sunt; profanant sancta, quia interiora, quae sunt animae et cordis, influunt in exteriora disposita ad sanctitatem. Tales hic per "daemonia" intelliguntur.

[2] (Continuatio de Fide Athanasiana.)

Sola cogitatio quod Deus sit, et quod Dominus sit Deus caeli, aperit quidem caelum, ac sistit hominem praesentem ibi; sed tam leviter ut paene inconspicuus sit; apparet e longinquo sicut in umbra: sed quemadmodum cogitatio ejus fit plenior, verior et justior de Deo, ita apparet in luce; cogitatio plenior fit ex cognitionibus veri quae fidei sunt, et boni quae amoris, ex Verbo; nam omnia quae ex Verbo sunt, Divina sunt, ac Divina simul sumpta sunt Deus. Homo qui solum cogitat quod Deus sit, et nihil de quali Ipsius, est sicut qui cogitat quod Verbum sit, et quod sit sanctum, et nihil scit quid in eo; aut qui cogitat quod lex sit, ac nihil scit quid in lege; cum tamen cogitatio quid Deus sit, ita ampla est ut impleat caelum, et faciat omnem sapientiam in qua sunt angeli, quae est ineffabilis, est enim in se infinita, qua Deus est infinitus. Cogitatio quod Deus sit ex quali Ejus, est quod in Verbo intelligitur per "nomen Dei" (videatur supra, n. 102, 135, 148, 695 [b] , 959).

  
/ 1232