The Bible

 

Hoschea 4

Study

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1101

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1101. VERSUS 3.

"Quia ex vino [irae] scortationis ejus biberunt omnes gentes, et reges terras cum illa scortati sunt, et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt."

3. "Quia ex vino irae scortationis ejus biberunt omnes gentes", significat adulterationem omnium boni caeli et ecclesiae per dira falsa mali [n. 1102] ; "et reges terrae cum illa scortati sunt", significat falsificationem omnium veri caeli et ecclesiae (n. 1103] ; "et mercatores terrae ex facultatibus deliciarum ejus ditati sunt", significat instructionem in illis quae caeli et ecclesiae sunt, quae ex amore dominandi per sancta ecclesiae ut media, et quoque ex amore possidendi mundum per eadem, trahunt quod jucunda sint et cupiantur [n. 1104] .

  
/ 1232  
  

From Swedenborg's Works

 

Apocalypsis Explicata #1102

Study this Passage

  
/ 1232  
  

1102. [Vers. 3.] "Quia ex vino [irae] scortationis ejus biberunt omnes gentes." - Quod significet adulterationem omnium boni caeli et ecclesiae per dira falsa mali, constat ex illis quae supra (n. 881) explicata sunt, ubi similia verba; ibi quod "potaverit omnes gentes", hic quod "biberint omnes gentes."

(Continuatio de Fide Athanasiana.)

Nunc ad doctrinam Trinitatis, quae ab Athanasio conscripta est, et a Concilio in Nicaea confirmata; haec talis est ut, dum perlecta est, relinquat ideam claram quod tres Personae sint, et inde quod tres Dii unanimes sint; at ideam obscuram quod Deus unus sit: cum tamen, ut supra dictum est, idea cogitationis de uno Deo primario aperiat homini caelum, et vicissim idea trium Deorum claudat caelum. Quod doctrina illa Athanasiana, dum perlecta est, relinquat ideam claram quod tres Personae sint, et inde quod tres Dii unanimes sint, et quod Trinum unanimum faciat cogitationem quod unus Deus sit, consulat se quisque, num aliud cogitet. Dicitur enim in Fide Athanasiana apertis Verbis, "..Est una Persona Patris, alia Filii, et alia Spiritus Sancti.... ..Pater est increatus, .... infinitus, .... aeternus, .... omnipotens, .... Deus, .... Dominus"; Similiter est Filius, et similiter Spiritus Sanctus: tum, "Pater a nullo factus et creatus est, .... Filius...a Patre.... natus est; Et Spiritus Sanctus" ab utroque "procedens. Ita est unus Pater, .... unus Filius, .... et unus Spiritus Sanctus.... ; Et in hac Trinitate.... sunt omnes tres Personae..simul aeternae, et sunt prorsus aequales." Ex his nemo aliud cogitare potest quam quod tres Dii sint; nec aliud potuit ipse Athanasius, et quoque Concilium Nicaenum; ut patet ex his verbis Doctrinae insertis, "..Sicut ex Christiana veritate obligati sumus agnoscere unamquamque Personam per Se esse Deum ac Dominum, Usque non possumus ex Christiana fide nominare tres Deos et tres Dominos"; quod non aliter intelligi potest quam quod liceat agnoscere tres Deos et Dominos, sed non nominare; aut quod liceat cogitare tres Deos et Dominos, sed non dicere.

  
/ 1232