The Bible

 

Hoschea 13:4

Study

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

The Bible

 

Deuteronomium 32:34

Study

       

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #10461

Study this Passage

  
/ 10837  
  

10461. ‘Et projecit e manu sua tabulas, et fregit illas sub monte’: quod significet sensum Verbi externum immutatum et alium propter illam gentem, constat ex significatione ‘tabularum, super quibus lex 1 erat scripta’ quod sit Verbi sensus externus, seu ejus sensus litterae, de qua supra n. 10453, ex significatione ‘projicere illas e manu et frangere’ 2 quod sit sensum externum genuinum destruere, ita quoque immutare et alium facere; quod sensus externus Verbi immutatus sit et alius factus propter gentem Israeliticam, videatur supra n. 10453; et ex significatione ‘montis Sinai’ quod sit caelum, e quo Divinum Verum, de qua n. 9420; dicitur ‘sub monte’ quoniam sensus Verbi externus est sub caelo, internus autem in caelo.

Footnotes:

1. inscripta

2. quod sit immutare et alium facere, de qua sequitur; et ex significatione 'montis Sinai, quod sit coelum e quo Divinum Verum, de qua Arcana Coelestia 9420; ita submonte est sub coelo illo, seu sub Divino illo Vero; dicitur sub monte, quoniam sensus Verbi externus, seu sensus literae ejus, de quo hic agitur, est sub Divino Vero, quod in coelo, nam sensus literae est infimum ejus, et planum ejus, Divinum enim Verum quod in coelo in id desinit, et super eo subsistit et requiescit. Quod per projicere e manu et frangere tabulas, significetur immutare sensum externum seu sensum literae Verbi propter gentem Israeliticam, constare potest ex illis quae supra Arcana Coelestia 10453, explicata sunt

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.