The Bible

 

Hoschea 10:4

Study

       

4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus ; et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #272

Study this Passage

  
/ 10837  
  

272. Vers. 18. Et spinam et carduum proferet tibi, et edes herbam agri. Per ‘spinam et carduum’ intelligitur maledictio et vastatio: [per] ‘quod ederet herbam agri’ significatur quod viveret ut fera.

Ut fera vivit cum internus homo separatur ab externo ita ut non operetur in eum nisi communissime; nam quod homo sit homo, habet per internum hominem a Domino; at quod homo sit fera, habet ab externo, qui separatus ab interno in se non aliud est quam fera; similis natura ei inest, similes cupiditates, similes appetitus, similes phantasiae, et similes sensationes; organica quoque sunt similia: quod tamen ratiocinari possit ac, ut sibi videtur, astute, hoc habet a spirituali substantia, per quam vita Domini influere possit, sed quae apud talem pervertitur et fit vita mali, quae est mors; inde vocatur mortuus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.