The Bible

 

Genesis 9:6

Study

       

6 Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1058

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1058. Quod ‘dixit Deus ad Noahum’ significet quod hoc scire Ecclesia, constat ex serie rerum, quae non patet nisi a sensu interno in quo haec ita cohaerent; primum actum est de homine regenerat spirituali intra Ecclesiam; secundo, de omni homine in universo; tertio, de omni homine qui regenerari potest; hic est clausula, quod nempe hoc sciret Ecclesia; quod ‘Noahus’ sit Ecclesia, prius ostensum est, et quidem hic, quod sit Ecclesia spiritualis in genere, quia solus Noahus nominatur; quid sciret nunc sequitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.