The Bible

 

Genesis 9:4

Study

       

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1055

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1055. ‘Ad recordandum foederis aeterni’: quod significet ut Dominus praesens possit apud eum esse in charitate, constat ex illis quae de significatione ‘foederis supra dicta et ostensa sunt, quod nempe nullum aliud foedus aeternum sit quam amor in Dominum et amor erga proximum; hoc aeternum est quia ab aeterno in aeternum universum caelum fundatum est in amore, immo universa natura, nam in natura nihil quicquam datur ubi aliqua unio et conjunctio, quod non originem trahat ab amore, sive animatum sit sive non animatum, omne enim naturale existit a spirituali, et spirituale caelesti, ut supra dictum; inde omnibus et singulis amor implantari est, aut instar amoris; solum apud hominem non est amor se contrarium, quia homo ordinem naturae in se destruxit; at cur regenerari potest seu iterum restitui ordini, et accipere amorem mutuum, tunc est foedus seu conjunctio per charitatem, de qua tu agitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.