The Bible

 

Genesis 9:4

Study

       

4 Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1051

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1051. Quod ‘non erit amplius aquae in diluvium ad perdendum omnem carnem’ significet quod intellectuale ejus non amplius tale: persuasionem imbuere poterit ut pereat sicut posteritas ultima Ecclesiae Antiquissimae, constare potest ab illis quae saepius prius de aquis diluvii dicta et ostensa sunt, tum quae de antediluvianis qui perierunt quod nempe apud eos non solum voluntarium fuerit deperditum et infernale factum, sed etiam intellectuale, sic ut non potuerint regenerari hoc est, nova aliqua voluntas in parte eorum intellectuali formari.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.