The Bible

 

Genesis 9:20

Study

       

20 Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1085

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1085. Quod ‘posuerunt super humero’ significet quod illud omni potentia, nempe in bonum interpretati et excusaverint, constat a significatione ‘humeri’ quod sit omnis potentia; ‘manus’ in Verbo significat potentiam, quod prius ostensum; ‘brachium’ potentiam adhuc majorem; ‘humerus’ autem omnem potentiam, quod etiam constare potest ab his in Verbo locis;

apud Ezechielem,

Latere et humero impellitis, et cornibus vestris feritis omnes oves infirmatas, donec disperseritis illas foras, 1 34:21;

‘latere et humero’ hic pro omni anima et omni potentia; et ‘cornibus ferire’ pro omnibus viribus:

[2] apud eundem,

Ut cognoscant omnes habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerunt baculus arundinis domui Israelis; in prehendendo eos in te in vola confringeris, et findes eis omnem humerum, 29:6, 7;

de illis qui ex scientificis volunt explorare veritates spirituales; ‘baculus arundinis’ pro potentia tali, ‘prehendere vola’ pro confidere, ‘findere omnem humerum’ pro privari omni potentia ut nihil sciant:

[3] apud Zephaniam, Ut invocent omnes nomen Jehovae, ut 2 serviant Ipsi humero uno, 3:9;

pro quod una anima, ita una potentia:

apud Zachariam, Renuerunt auscultare, et dederunt humerum refractarium, 7:11;

pro quod omni potentia contranisi sint:

apud Esaiam,

Conducunt conflatorem, qui facit aurum et argentum in Deum, adorant, etiam se incurvant, portant illud super humero, gestant illud, 46:6, 7;

pro quod omni potentia adorent idolum, quod est ‘portare humero’:

[4] apud eundem,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, et erit principatus super humero Ipsius, et vocabitur Nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:5 [KJV 9:6];

de Domino, et ibi de Ipsius potentia et potestate, quare dicitur ‘super cujus humero’:

apud eundem,

Dabo clavem domus Davidis super humerum Ipsius, et aperiet et non claudens, et claudet et non aperiens, 22:22;

ibi similiter de Domino, et ‘super humerum dare clavem domus Davidis’ pro potentia et potestate.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.