The Bible

 

Genesis 9:15

Study

       

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1052

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1052. Vers. 16. Et erit arcus in nube, et video eum, ad recordandum foederis aeterni inter Deum, et inter omnem animam vivam omni carne, quae super terra. ‘Et erit arcus in nube’ significat statum ejus: ‘et video eum’ significat quod talis sit ut regenerari possit: ‘ad recordandum foederis aeterni’ significat ut Dominus praesens possit apud eum esse in charitate: ‘inter Deum, et inter omnem anima: vivam in omni carne, quae super terra’ significat unumquemvis hominem, apud quem hoc dari potest. Haec spectant hominem qui regenerari potest in specie.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.