The Bible

 

Genesis 9:15

Study

       

15 et recordabor fœderis mei vobiscum, et cum omni anima vivente quæ carnem vegetat : et non erunt ultra aquæ diluvii ad delendum universam carnem.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1041

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1041. ‘In generationes saeculi’: quod significet perpetuo omnes qui e novo creantur, constat a significatione ‘generationum saeculi’; ‘generationes’ sunt posteritates, quae a prioribus, ut a suis parentibus, sunt; ‘saeculum’ est perpetuum; hic agitur de illis quae regenerata sunt, quare per regenerationes saeculi intelliguntur illi qui inde perpetuo regenerantur, hoc est, qui e novo creantur; omnia in sensu interno se habent praedicate ad illa de quibus agitur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.