The Bible

 

Genesis 9:11

Study

       

11 Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii, neque erit deinceps diluvium dissipans terram.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #1091

Study this Passage

  
/ 10837  
  

1091. Quod ‘fecit ei filius minor’ significet quod talis sit cultus externus separatus ab interno ut irrideat: ex sensu litterae seu historico apparet sicut per filium minorem intelligatur Ham sed ex sequenti versu constat quod intelligatur Canaan, nam dicitur ‘maledictus Canaan’; etiam in versu subsequente, 26 et 27, quod ‘Canaan erit servus’; et quod nihil de Hamo memoretur, causa in sequente versu videatur. Hic modo memorandum, cur ordo talis sit quod primo loco nominetur Shem, secundo Ham, tertio Japheth, et quarto Canaan: charitas est primum Ecclesiae seu ‘Shem’; fides est secundum seu ‘Ham’; cultus ex charitate est tertium seu ‘Japheth’; cultus in externis absque fide et charitate est quartum seu ‘Canaan’: charitas est ‘frater’ fidei, inde quoque cultus ex charitate, sed cultus in externis absque charitate est ‘servus servorum’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.