The Bible

 

Genesis 8:9

Study

       

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #903

Study this Passage

  
/ 10837  
  

903. Vers. 15, 16. Et locutus est Deus ad Noahum, dicendo, Exi de arca tu et uxor tua, et filii tui, et uxores filiorum tuorum tecum. ‘Quod locutus sit Deus ad Noahum’ significat Domini praesentiam apud hominem hujus Ecclesiae: ‘exire de arca’ significat libertatem: ‘tu et uxor tua’ Ecclesiam: ‘filii et uxores filiorum tuorum tecum’ vera et bona conjuncta veris apud illum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.