The Bible

 

Genesis 8:5

Study

       

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #928

Study this Passage

  
/ 10837  
  

928. Quod ‘figmentum cordis hominis malum a pueritia ejus significet quod voluntarium hominis sit prorsus malum, ex illis quae nunc dicta sunt, constat; ‘figmentum cordis’ non aliud significat Homo putat se habere voluntatem boni sed prorsus fallitur; cum bonum facit, non est ex ejus voluntate sed est ex nova voluntate quae est Domini, ita ex Domino; proinde cum verum cogitat et loquitur est ex novo intellectu qui est inde, et sic quoque ex Domino; nam regeneratus est prorsus novus homo formatus a Domino, inde quoque dicitur e novo creatus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.