The Bible

 

Genesis 8:4

Study

       

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #869

Study this Passage

  
/ 10837  
  

869. Vers. 8. Et emisit columbam a secum ad videndum, num diminutae sint aquae de super faciebus humi. Per ‘columbam’ significantur vera et bona fidei apud regenerandum: ‘quod emiserit columbam a secum ad videndum’ significant statum recipiendi vera et bona fidei: ‘num diminutae sint aquae’ significant falsitates quae impediunt: ‘facies humi’ sunt illa quae apud hominem Ecclesiae; ‘humus’ dicitur quia primus status, cum homo fit Ecclesia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.