The Bible

 

Genesis 8:13

Study

       

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #926

Study this Passage

  
/ 10837  
  

926. Quod ‘dixit Jehovah in corde Suo’ significet quod ita non amplius fieret, ex sequentibus constat: quando de Jehovah praedicatur quod ‘dicat’, non aliud est quam quod ita vel non ita sit aut fiat, nam de Jehovah nihil aliud dici potest quam Est: quae in Verbo passim praedicantur de Jehovah, pro iis sunt qui nihil capere possunt nisi ex talibus quae apud hominem, quare sensus litterae talis est; simplices corde ex apparentiis apud hominem instrui possunt, nam ultra cognitiones ex sensualibus vix vadunt, quare secundum captum eorum locutum est in Verbo; ita hic quod ‘Jehovah dixit in corde Suo’.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.