The Bible

 

Genesis 8:13

Study

       

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #894

Study this Passage

  
/ 10837  
  

894. ‘In principio in primo mensis’: quod significent terminum primum, inde nunc constat. Quae praeterea haec involvunt, sunt arcaniora quam ut ita describi possint, solum quod non determinatum sit tempus quo homo regeneratus est sic ut dicere queat quod ‘Nunc perfectus sim’; sunt enim indefiniti status mali et falsi apud unumquemvis hominem, non solum status simplices sed etiam multifariam compositi, qui discutiendi sunt ita ut non appareant, ut dictam; in aliquibus statibus potest homo perfectior dici, sed in indefinitis aliis non ita; qui in vita corporis regenerati sunt, et qui in fide in Dominum inque charitate erga proximum vixerunt, in altera vita jugiter perficiuntur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.