The Bible

 

Genesis 8

Study

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #870

Study this Passage

  
/ 10837  
  

870. Quod per ‘columbam’ significentur vera et bona fidei apud regenerandum, constat a significatione ‘columbae’ in Verbo; imprimis a columba quae venit super Jesum cum baptizaretur, de qua apud Matthaeum,

Baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua, et ecce aperti sunt caeli, viditque spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super Ipsum, 3:16, 17; et apud Joh. 1:32; Luc. 3:21, 22; Marcus 1:10, 11;

ubi ‘columba’ non aliud significavit quam sanctum fidei, ipse ‘baptismus’ regenerationem: inde, apud Ecclesiam novam quae exsurgeret verum et bonum fidei, quod accipiunt per regenerationem a Domino.

[2] Similia repraesentabant et involvebant ‘pulli columbarum’ aut ‘turtures’ quos in sacrificium et in holocaustum offerebant in Ecclesia Judaica; de quibus Lev. 1:14 ad f. ; 5:7-10; 12:6; 14:21, 22; 15: [14], 15, 29, 30; Num. 6:10, 11; Luc. 2:22 1 24; quod constare potest a singulis illis locis; quod talia significaverint, unusquisque comprehendere potest solummodo ex eo quod non potuissent quin aliquid repraesentarent; si nihil, foret inane quid et nusquam aliquid Divinum; externum Ecclesiae est quoddam inanimatum, sed vivit ab interno, et internum a Domino.

[3] Quod ‘columba’ in genere intellectualia fidei significet, etiam constat apud Prophetas, ut apud Hoscheam,

Erit Ephraim sicut columba stolida, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt, 7:11:

apud eundem,

Ephraim, pavebunt sicut volucris ex Aegypto, et columba e terra Assyriae, 11:11;

ubi ‘Ephraim’ pro intelligente, ‘Aegyptus’ pro sciente, ‘Assyria’ pro rationali, ‘columba’ pro illis quae sunt intellectualium fidei, ubi etiam de regeneratione Ecclesiae spiritualis agitur:

apud Davidem,

Jehovah, ne des ferae animam turturis, 2 Ps. 74:19;

‘fera’ pro illis qui sunt nullius charitatis, ‘anima turturis’ pro vita fidei. Videantur quae prius n. 40, 776, de avibus dicta et ostensa sunt, quod nempe significent intellectualia, et quidem quod aves mites, pulchrae, mundae, et utiles, intellectualia vera et bona; at immites, deformes, immundae et inutiles, opposita, nempe falsa, ut ‘corvus’, qui hic opponitur ‘columbae’.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

The Bible

 

Marcus 1

Study

1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.

2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te.

3 Vox clamantis in deserto : Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.

4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.

5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.

6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.

7 Et prædicabat dicens : Venit fortior post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.

8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.

9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.

10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.

11 Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.

12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.

13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.

14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,

15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.

16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),

17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.

18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.

19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :

20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.

21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.

22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.

23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,

24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.

25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.

26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.

27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.

28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.

29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.

30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.

31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.

32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :

33 et erat omnis civitas congregata ad januam.

34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.

35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.

36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.

37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.

38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.

39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.

40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.

41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.

42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.

43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,

44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.

45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.