The Bible

 

Genesis 8

Study

   

1 Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ.

2 Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli : et prohibitæ sunt pluviæ de cælo.

3 Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes : et cœperunt minui post centum quinquaginta dies.

4 Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ.

5 At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem : decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium.

6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum,

7 qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram.

8 Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ.

9 Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam : aquæ enim erant super universam terram : extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam.

10 Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.

11 At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo : intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram.

12 Expectavitque nihilominus septem alios dies : et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum.

13 Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram : et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ.

14 Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15 Locutus est autem Deus ad Noë, dicens :

16 Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.

17 Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram : crescite et multiplicamini super eam.

18 Egressus est ergo Noë, et filii ejus : uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo.

19 Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus suum, egressa sunt de arca.

20 Ædificavit autem Noë altare Domino : et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis, obtulit holocausta super altare.

21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait : Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines : sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua : non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci.

22 Cunctis diebus terræ, sementis et messis, frigus et æstus, æstas et hiems, nox et dies non requiescent.

   

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #870

Study this Passage

  
/ 10837  
  

870. Quod per ‘columbam’ significentur vera et bona fidei apud regenerandum, constat a significatione ‘columbae’ in Verbo; imprimis a columba quae venit super Jesum cum baptizaretur, de qua apud Matthaeum,

Baptizatus Jesus ascendit statim ex aqua, et ecce aperti sunt caeli, viditque spiritum Dei descendentem sicut columbam et venientem super Ipsum, 3:16, 17; et apud Joh. 1:32; Luc. 3:21, 22; Marcus 1:10, 11;

ubi ‘columba’ non aliud significavit quam sanctum fidei, ipse ‘baptismus’ regenerationem: inde, apud Ecclesiam novam quae exsurgeret verum et bonum fidei, quod accipiunt per regenerationem a Domino.

[2] Similia repraesentabant et involvebant ‘pulli columbarum’ aut ‘turtures’ quos in sacrificium et in holocaustum offerebant in Ecclesia Judaica; de quibus Lev. 1:14 ad f. ; 5:7-10; 12:6; 14:21, 22; 15: [14], 15, 29, 30; Num. 6:10, 11; Luc. 2:22 1 24; quod constare potest a singulis illis locis; quod talia significaverint, unusquisque comprehendere potest solummodo ex eo quod non potuissent quin aliquid repraesentarent; si nihil, foret inane quid et nusquam aliquid Divinum; externum Ecclesiae est quoddam inanimatum, sed vivit ab interno, et internum a Domino.

[3] Quod ‘columba’ in genere intellectualia fidei significet, etiam constat apud Prophetas, ut apud Hoscheam,

Erit Ephraim sicut columba stolida, non cor, Aegyptum vocarunt, Assyriam abiverunt, 7:11:

apud eundem,

Ephraim, pavebunt sicut volucris ex Aegypto, et columba e terra Assyriae, 11:11;

ubi ‘Ephraim’ pro intelligente, ‘Aegyptus’ pro sciente, ‘Assyria’ pro rationali, ‘columba’ pro illis quae sunt intellectualium fidei, ubi etiam de regeneratione Ecclesiae spiritualis agitur:

apud Davidem,

Jehovah, ne des ferae animam turturis, 2 Ps. 74:19;

‘fera’ pro illis qui sunt nullius charitatis, ‘anima turturis’ pro vita fidei. Videantur quae prius n. 40, 776, de avibus dicta et ostensa sunt, quod nempe significent intellectualia, et quidem quod aves mites, pulchrae, mundae, et utiles, intellectualia vera et bona; at immites, deformes, immundae et inutiles, opposita, nempe falsa, ut ‘corvus’, qui hic opponitur ‘columbae’.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.