4
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
4
Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus : et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ.
706. Vers. 1. Et dixit Jehovah Noaho, Intra tu et omnis domus tua in arcam, quia te vidi justum coram Me in generatione hac. ‘Quod dixerit Jehovah ad Noahum’ significat quod ita factum; ‘Jehovah’ dicitur quia nunc agitur de charitate: ‘intra tu et omnis domus in arcam’ significat illa quae sunt voluntatis, quae est ‘domus’; ‘intrare in arcam’ hic est praeparari: ‘quia te vidi justum in generatione hac’ significat bonum habere, per quod regenerari posset.