The Bible

 

Genesis 7:12

Study

       

12 et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #768

Study this Passage

  
/ 10837  
  

768. Quod per ‘Noahum’ significetur quod finit Ecclesiae, et per ‘Shem, Ham et Japheth’ quod fuit Ecclesiarum inde, constat ex eo quod hic non ‘filii ejus’, ut prius vers. 7, sed ipsi quoad nomina, dicantur; cum nominantur ita, significant hominem Ecclesiae; homo Ecclesiae non solum est ipsa Ecclesia, sed omne Ecclesiae; est vox communis comprehendens quicquid est Ecclesiae, sicut prius dictum de Antiquissima Ecclesia, quae dicta finit Homo, similiter de ceteris qui nominati sunt; ita per ‘Noahum’ et per ‘Shem, Ham et Japheth’ significatur quicquid est Ecclesiae, et Ecclesiarum inde, in uno complexu;

[2] talis est stilus et modus loquendi in Verbo; sicut ubi nominatur 1 ‘Juda’, significatur apud Prophetas plurimum Ecclesia caelestis, seu quicquid est Ecclesiae; ubi nominatur ‘Israel’, significatur plurimum Ecclesia spiritualis, seu quicquid est Ecclesiae illius; ubi ‘Jacob’, significatur Ecclesia externa; nam apud unumquemvis hominem Ecclesiae datur internum Ecclesiae et externum; internum est ubi vera Ecclesia, externum est quod inde, id est ‘Jacob’: aliter cum non nominantur:

[3] causa quod ita sit, est quod se referant tunc ad regnum Domini repraesentative; Dominus est solus Homo et est omne regni Sui; et quia Ecclesia est regnum Domini in terris, est Dominus solus omne Ecclesiae: omne Ecclesiae est amor seu charitas, quare ‘homo’, seu quod idem, nomine nominatus, significat amorem seu charitatem, hoc est, omne Ecclesiae; et tunc ‘uxor’ simpliciter Ecclesiam quae inde; ut quoque hic. Sed quales Ecclesiae significantur per ‘Shem, Ham et Japheth’, in sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, dicetur.

Footnotes:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.