The Bible

 

Genesis 6:5

Study

       

5 Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore,

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #683

Study this Passage

  
/ 10837  
  

683. Quod ‘bis 1881-1885dicitur fecit’ involvat utrumque, sciendum quod in Verbo, cumprimis apud Prophetas, una res dupliciter describatur, sicut apud Esaiam,

Transivit pace, viam pedibus suis non ivit: quis operatus est et fecit? 41:3, 4;

ubi tamen unum spectat bonum, alterum autem veram; seu unum quae voluntatis, alterum quae intellectus; ita ‘transire pace’ involvit quae voluntatis; ‘viam pedibus non ire’ quae intellectus; similiter ‘operari’ et ‘facere’: ita conjunguntur in Verbo illa quae sunt voluntatis et intellectus, seu quae sunt amoris et fidei, seu quod idem, caelestia et spiritualia, ut in singulis sit instar conjugii seque referant ad conjugium caeleste: hic similiter, quod vox una repetatur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.