The Bible

 

Genesis 5:5

Study

       

5 Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #668

Study this Passage

  
/ 10837  
  

668. Quod ‘filii’ sint vera, et ‘uxores’ sint bona, etiam prius ostensum est ad cap. 5:4, ubi ‘filii et filiae’, hic autem ‘filii et uxores’, quia ‘uxores’ sunt illa bona quae adjuncta sunt veris: nusquam enim aliquid verum produci potest nisi sit bonum seu jucundum ex quo; in bono et jucundo est vita, non autem in vero nisi quam habet a bono et jucundo; verum inde formatur et germinatur; similiter fides quae est veri, ab amore qui est boni; habet se verum sicut lux; nisi ex sole seu flamma, nulla lux; est lux inde formata. Verum est modo forma boni, et fides est modo forma amoris; verum inde formatur secundum qualitatem boni, et fides secundum qualitatem amoris seu charitatis: haec nunc causa est quod ‘uxor et uxores’ nominentur, quae significant bona adjuncta veris; inde in sequente versu, quod ‘bina ab omnibus intrarent in arcam, masculus et femina’; nam absque bonis adjunctis nulla regeneratio.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.