30
Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
30
Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias.
531. Quod per ‘consolari nos ab opere nostro, et a dolore manuum nostrarum ex humo, cui maledixit Jehovah’ significetur doctrina qua restitueretur quod perversum, etiam ex sequentibus, ex Divina Domini Misericordia, constabit: per ‘opus’ significatur quod non nisi cum labore et angustia percipere possent quid veram; per ‘dolorem manuum ex humo, cui maledixit Jehovah’ quod nihil bonum facere possent ita describitur ‘Lamech’, seu Ecclesia vastata: ‘opus et labor manuum nostrarum’ est cum ex semet aut proprio debeant inquirere quid verum et facere quod bonum; quod inde fit, est ‘humus cui maledixit Jehovah’, hoc est, quod nihil nisi falsum et malum: sed quid significat quod ‘maledicat Jehovah’, videatur n. 245. At ‘consolari’, se refert ad filium, seu Noahum, quo significatur nova regeneratio, ita nova Ecclesia, quae est Antiqua; per quam seu per ‘Noahum’ significatur ideo quoque requies, et ex requie solatium, sicut de Antiquissima Ecclesia, quod septimus dies in quo Dominus quievit, videatur n. 84-88.