The Bible

 

Genesis 4:26

Study

       

26 Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste cœpit invocare nomen Domini.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #436

Study this Passage

  
/ 10837  
  

436. Quod per ‘filium ejus, cujus nomen vocavit Sheth’ significetur nova fides per quam charitas, constat ab illis quae prius dicta sunt; tum ubi de Caino quod ‘ei impositum sit signum, ne quis eum occideret’: res enim in serie sic se habet: fides separata ab amore significata est per ‘Cainum’; charitas per ‘Habelem’; quod fides separata exstinxerit charitatem, significatum est per ‘Cainum, quod occiderit Habelem’; et quod fides conservaretur ob causam quod per illam implantari a Domino posset charitas, significatum est per id ‘quod Jehovah posuerit Caino signum, ne quis eum occideret’; quod postea per fidem a Domino donatum sit sanctum amoris et bonum inde, significatum per ‘Jabal quem peperit Adah’; et quod spirituale fidei, significatum per ‘fratrem ejus Jubal’; et quod ex illis naturale bonum et verum, per ‘Tubal-cain, quem peperit Zillah’; in binis his versibus est conclusio, ita summa rerum, quae talis est quod per ‘hominem et ejus uxorem’ significetur nova illa Ecclesia, ‘Adah et Zillah’ prius vocata; et per ‘Shethum’ fides per quam implantatur charitas, in sequente versu per ‘Enosh’ charitas implantata per fidem.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.