The Bible

 

Genesis 4:21

Study

       

21 Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #363

Study this Passage

  
/ 10837  
  

363. Qualis doctrina fidei fuerit quae ‘Cain’ dicta, constat ex descriptione ejus in hoc versu; a sequentibus in hoc versu, quod charitas potuisset adjuncta esse fidei, sed ita ut charitas dominaretur, non fides; quare dicitur primum ‘Si benefacis, elevatio’, quo significatur, si benevis, charitas posset adesse; ‘benefacere’ significat in sensu interno benevelle, nam facere bonum a velle bonum profluit; antiquitus actio et voluntas unum faciebant, ex actione conspiciebant voluntatem, quia nihil simulati erat. Quod ‘elevatio’ significet quod charitas adsit, constat ab illis quae prius dicta sunt de faciebus, quod ‘elevare facies’ sit charitatem habere; et ‘cadere facies’, quod sit contrarium.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.