The Bible

 

Genesis 4:19

Study

       

19 Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #394

Study this Passage

  
/ 10837  
  

394. Nunc quia hoc praevisum et provisum est ne humanum genus aeterna morte periret, dicitur hic quod ‘nemo violaret Cainum’, per quem significatur fides separata; et quod ‘signum ei impositum’, hoc est, quod Dominus distinxerit illam singulari modo ut conservaretur: haec sunt arcana nusquam adhuc detecta; et sunt quae intellecta sunt a Domino, per illa quae locutus est de conjugio et de eunuchis apud Matthaeum, Sunt eunuchi, qui ex utero matris nati sunt sic: et sunt eunuchi, qui eunuchi facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi qui eunuchos fecerunt seipsos, propter regnum Dei; qui potest capere, ille capiat, 19:12;

‘eunuchi’ dicuntur qui in conjugio caelesti; ‘ab utero nati’ qui sicut angeli caelestes; ‘facti ab hominibus’ qui sicut angeli spirituales; ‘qui seipsos fecerunt’ sicut angelici spiritus, qui non ita ex charitate sed ex oboedientia.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.