The Bible

 

Genesis 48:15

Study

       

15 Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait : Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem :

From Swedenborg's Works

 

Arcana Coelestia #6231

Study this Passage

  
/ 10837  
  

6231. ‘Et dixit ad me, Ecce ego fructificans te et multiplicari faciam te’: quod significet vivificationem per bonum charitatis et verum fidei, constat ex significatione ‘fructificari’ quod praedicetur de bono charitatis, et ‘multiplicari’ de veris fidei, de quibus n. 43, 55, 913, 983, 2846, 2847; quia haec sunt quae vivificant hominem, dicitur vivificatio per illa.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.